monumenta.ch > Beda Venerabilis > 68
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXVII. IN FESTO DIVI MICHAELIS. <<<     >>> HOMILIA LXIX. IN SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXVIII. IN FESTO SANCTI LUCAE.

0 LUC. X. In illo tempore, designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo ipse erat venturus, etc.
1 Sicut duodecim apostolos formam episcoporum exhibere simul et praemonstrare, nemo est qui dubitet, sic et hos septuaginta duos figuram presbyterorum, id est, secundi ordinis sacerdotum, gessisse sciendum est, tametsi primis Ecclesiae temporibus, ut apostolica scriptura testis est, utrique presbyteri, utrique vocabantur episcopi: quorum unum sapientiae maturitatem, alterum industriam curae pastoralis significat [Tit. I] [I Tim. III]. Bene autem septuaginta duo mittuntur, sive quia totidem mundi gentibus Evangelium praedicandum erat, ut quomodo duodecim tribus Israel, ita et hi propter exteras gentes destinarentur imbuendas; seu quod ipso praedicantium numero totus orbis per Evangelium summae et invididuae Trinitatis illustrandus intimabatur, sicut solem hunc constet triduanum suae lucis ambitum mundo per septuaginta duas horas afflare solitum. Nam et Dominus ipse se diem, suos vero apostolos horas appellat, dicens: Nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulaverit in die, non offendit [Ioan. XI]. Et in Psalmis praecipitur bene: Nuntiate diem de die salutare eius [Psal. XCV], hoc est, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Sed et multis sanctae Scripturae locis per tres dies mysterium Trinitatis ostenditur, praecipue quia Dominus tertia die resurrexit a mortuis. Sed et in veteri testamento populus ad montem Sinai perveniens, die tertia legem accepit [Exod. XIX]. Idem fluvium Iordanem, quo baptismi gratia commendata est, tertia quam adierat die, transivit [Iosue III].
2 Et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Quia duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi, et minus quam inter duos haberi charitas non potest (nemo enim proprie ad seipsum habere charitatem dicitur, sed dilectione se in alterum tendit, ut esse charitas possit) binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Bene ante dicitur, quod misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Praedicatores enim suos Dominus sequitur, quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit; verba exhortationis praecurrunt, atque per haec veritas in mente suscipitur.
3 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Messis multa populorum significat multitudinem: operarii pauci, penuriam magistrorum. Isti sunt operarii, de quibus Psalmista loquitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, portantes semina sua. Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos [Psal. CXXV]. Et ut apertius loquar, messis multa omnis turba credentium est, operarii pauci, apostoli et imitatores eorum qui mittuntur ad messem.
4 Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Lupos Scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Iudaeorum.
5 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. Tanta praedicatori debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus quamvis non praevideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat, ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis praevideat aeterna. Cui etiam per viam neminem salutare conceditur, ut sub quanta festinatione iter praedicationis pergere debeat, ostendatur. Quae si quis verba etiam per allegoriam velit intelligi, in sacculo pecunia clausa est; pecunia vero clausa est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. Et scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus absconditus: quae utilitas in utrisque [Eccli. XX]? Quid vero per peram, nisi opera saeculi? et quid hoc loco per calceamenta, nisi mortuorum operum exempla signantur? Qui igitur officium praedicationis suscipit, dignum non est ut onus saecularium negotiorum portet, ne dum hoc eius colla deprimit, ad praedicanda coelestia non assurgat. Nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire. Omnis vero qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio obtinendae eiusdem salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, et non ex intentione salutem audientibus exoptat.
6 In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. Pax quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea fuerit filius pacis, aut ad eumdem praedicatorem revertitur, quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur quod audit, aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertitur, quoniam ei a Domino pro labore sui operis recompensatur. Ecce autem qui peram et sacculum portari prohibuit, sumptus et alimenta ex eadem praedicatione concedit, nam sequitur:
7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Si pax nostra recipitur, dignum est ut in eadem domo maneamus, edentes et bibentes quae apud illos sunt, ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus praemia patriae coelestis offerimus. Unde etiam Paulus pro minimo haec ipsa suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus [I Cor. IX] [Rom. XV]? et notandum quod subditur:
8 Dignus est enim operarius mercede sua. Quia iam de mercede sunt operis ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria: una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat.
9 Et in quamcunque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis, etc. Descripto diversae domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant, docet, piis, videlicet, in omnibus communicare, ab impiorum vero per omnia societate secerni.
10 In quamcunque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite: Etiam pulverem qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos. Aut ad contestationem laboris terreni, quem pro illis inaniter suscepissent, aut ut ostenderent usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere, ut etiam pulverem de terra eorum non sibi paterentur adhaerere. Aliter: Pedes discipulorum ipsum opus incessumque praedicationis significant; pulvis vero quo asperguntur, terrenae levitas est cogitationis: a qua ipsi etiam summi doctores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus sollicitis salubribus curis incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi uno vix calcaneo terrae pulverem legunt. Qui ergo receperint verbum, ipsi afflictiones curasque doctorum, quas pro se tolerabant, in argumentum sibi vertunt humilitatis. Qui vero spreverint doctrinam, docentium sibi labores et pericula, odiumque sollicitudinum ad testimonium damnationis inflectunt. Et ipse est pulvis qui in evangelii contemptores extergi, et a quo per bonos auditores evangelistarum iubentur pedes ablui, imo per ipsum Salvatorem narrantur abluti [Ioan. XIII].
11 Dico autem vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. Sodomitae quidem inter tot carnis animaeque flagitia, quibus insatiabiliter ardebant, inhospitales quoque, Ezechiele attestante, fuerunt; sed nulli apud eos tales hospites quales apud Iudaeos prophetae, quales apostoli, reperti sunt [Ezech. XVI]. Et Lot quidem aspectu et auditu iustus erat, non aliquid tamen docuisse, nulla ibi fecisse signa perhibetur. Atque ideo cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, potentesque potenter tormenta patientur [II Pet. II] [Luc. XII] [Sap. VI].
12 Vae tibi, Chorozain, vae tibi, Bethsaida. Chorozain, Bethsaida et Capharnaum, Tiberias quoque quam Ioannes nominat, civitates sunt Galilaeae, sitae in littore laci Genezareth, qui Iordane fluente efficitur, et ab evangelistis etiam mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis, appellatur [Ioan. VI] [Matth. IV]. Plangit ergo Dominus civitates, quae post tanta miracula atque virtutes non poenituerint, peioresque gentilibus, qui naturale solummodo ius dissipabant post descriptae legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingratis spernere non timuerunt.
13 Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. Impletum videmus hodie dictum Salvatoris, quia, scilicet, Chorozain et Bethsaida, praesente Domino, credere noluerunt. Tyrus autem ac Sidon, et quondam David ac Salomoni amici fuere [II Reg. V] [III Reg. V], et post evangelizantibus Christi credidere discipulis; tantaque fidem devotione susceperunt, ut Paulum apostolum Tyro abeuntem cuncti cives cum uxoribus et filiis usque foras civitatem prosequerentur, pulcherrimoque spectaculo tanta hominum multitudo paucissimos hospites, sed Christi pro fide charissimos ad naves usque vale factura deduceret [Act. XXI]. Sed quare non olim his qui credere potuerunt, verum Iudaeis qui credere noluerunt, sit evangelizatum, ipsius est scire, cuius universae viae misericordia et veritas [Psal. XXIV]. Sane quod Dominus ait: In cilicio et cinere sedentes poeniterent, in cilicio quod de pilis caprarum contexitur, asperam peccati pungentis memoriam, qua in die iudicii sinistra pars est induenda significat; cinere autem mortis considerationem, per quam tota humani generis massa in pulverem est redigenda, demonstrat. Porro in sessione humiliationem propriae conscientiae designat, de qua Psalmista: Surgite postquam sederitis [Psal. CXXVI]. Quod est dicere: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis [I Petr. V].
14 Et tu, Capharnaum, usque in coelum exaltata, usque ad infernum demergeris. Duplex in hac sententia sensus est, vel ideo ad infernum demergeris, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti; vel ideo, quia exaltata es usque ad coelum meo hospitio, ex meis signis atque virtutibus tantum habens privilegium, maioribus plecteris suppliciis, quia his quoque credere noluisti. Et ne quis putaret hanc increpationem illis tantummodo civitatibus, vel personis, quae Dominum in carne videntes spernebant, et non omnibus qui hodieque Evangelii verba despiciunt, convenire, consequenter adiunxit, dicens:
15 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ut in audiendo quisque vel spernendo Evangelii praedicatore, non viles quasque personas, sed Dominum Salvatorem, imo ipsum Patrem spernere se vel audire disceret. Nam sequitur:
16 Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit. Quia procul dubio in discipulo magister auditur, et in filio pater honoratur. Potest et ita intelligi: Qui vos spernit, me spernit. Qui non facit misericordiam uni de fratribus meis minimis, nec mihi facit [Matth. XXV], quia et ipse pro his formam servi et pauperis habitum suscepi. Qui autem me spernit nolens credere Deum et Filium Dei conculcans, spernit eum qui me misit, quia ego et Pater unum sumus [Ioan. X].
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. Bene quidem confessi sunt deferentes honorem nomini Christi, sed quia infirma adhuc fide gaudebant in virtutibus, vide quid audiunt:
18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem. Non modo video, sed prius videbam quando corruit: quod autem ait, Sicut fulgur, vel praecipitem de superni ad ima lapsum significat, vel quia deiectus, adhuc transfigurat se in angelum lucis [II Cor. XI]. Quia ergo discipulos de signorum operatione vidit elatos, exemplo eos terret, atque ad humilitatem revocat eius qui primus superbiendo cecidit [Isai. XIV], ut qui hunc ob superbiam de coelo recordarentur eiectum, multo magis se de terra editos, si superbierint, humiliandos agnoscant.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Hoc est omne genus immundorum spirituum de obsessis corporibus eiiciendi. Quamvis et ad litteram rectissime possit accipi. Siquidem et Paulus a vipera invasus, nil adversi patitur [Act. XXVIII]; et Ioannes, ut historia tradit, hausto veneno, non laeditur. Hoc sane inter serpentes qui dente, et scorpiones qui cauda nocent distare arbitror, quod serpentes aperte saevientes, scorpiones clanculo insidiantes, vel homines, vel daemones, significent; serpentes qui inchoandis virtutibus venena pravae persuasionis obiiciunt, scorpiones qui consummatas virtutes ad finem vitiare contendunt.
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiiciuntur. De subiectione spirituum, cum caro sint, gaudere prohibentur, quia spiritus eiicere, sicut et virtutes alias facere, interdum non est eius meriti qui operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ob utilitatem eorum qui vident et audiunt, conceditur, ut, licet homines despiciant signa facientes, tamen Deum honorent, ad cuius invocationem fiant tanta miracula. Nam et in Actibus apostolorum filii Scevae videbantur eiicere daemones [Act. XIX]: et Iudas apostolus cum animo proditoris multa signa inter caeteros apostolos fecisse narratur [Matth. X] [Marc. VI] [Luc. IX].
21 Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Si Satanas, inquit, per superbiam coeli sedem cum sociis amisit, non oportet vos de illorum humiliatione, sed de vestra sublimatione gaudere, quatenus unde illi ruere sublevati, vos humiles ascendatis. Non autem pueriliter sapiendum, quasi Deus ad remedium oblivionis bonos in coelis, malos scribat in terris, dicente Ieremia: Universi qui derelinquunt te, confundantur, recedentes in terra scribantur [Ierem. XVII]; sed salubriter intelligendum, quod sive coelestia seu terrestria quis opera gesserit, per haec quasi litteris adnotatus, apud Dei memoriam sit aeternaliter adfixus.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXVII. IN FESTO DIVI MICHAELIS. <<<     >>> HOMILIA LXIX. IN SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 68