Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXVI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
0 | LUC. XIX. In illo tempore ingressus Iesus perambulabat Iericho. Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic princeps Publicanorum, et ipse dives, et quaerebat videre Iesum quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus, etc. |
1 | Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Ecce enim camelus, deposita gibbi sarcina, per foramen acus transit [Matth. X] [Marc. X], hoc est, dives et Publicanus, relicto onere divitiarum, contempto censu fraudium, angustam portam arctamque viam, quae ad vitam ducit, ascendit. Qui mira devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habuerat, ascensu supplet arboris; atque ideo iuste, quamvis ipse rogare non audeat, benedictionem Dominicae susceptionis quam desiderabat accipit. Mystice autem Zachaeus, qui interpretatur iustificatus, credentem ex gentibus populum significat: qui quanto curis saecularibus occupatior, tanto flagitiis deprimentibus erat factus humilior. Sed ablutus est, sed sanctificatus, sed iustificatus in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in spiritu Dei nostri [I Cor. VI], qui intrantem Iericho Salvatorem videre quaerebat, sed prae turba non poterat. Quia gratiae fidei, quam mundo Salvator attulit, participare cupiebat, sed inolita vitiorum consuetudo, ne ad votum perveniret, obstiterat. Eadem namque turba noxiae consuetudinis, quae supra caecum clamantem ne lumen peteret, increpabat [Luc. XVIII] [Marc. X], etiam suspicientem Publicanum, ne Iesum videat, tardat. Sed sicut caecus turbarum voces magis ac magis clamando devicit, ita pusillus, necesse est turbae nocentis obstaculum altiora petendo transcendat, terrena relinquat, arborem crucis ascendat. Sycomorus namque, quae est arbor foliis moro similis, sed altitudine praestans, unde et a Latinis celsa nuncupatur, ficus fatua dicitur. Et eadem dominica crux, quae credentes alit ut ficus, ab incredulis irridetur ut fatua. Nos enim praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis atque gentibus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [I Cor. I]. Quam, videlicet, arborem pusillus statura Zachaeus, quo exaltari possit, ascendit, dum quilibet humilis et propriae conscius infirmitatis, confidens in Domino, proclamat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi [Galat. VI]. Ascensa autem sycomoro transeuntem prope Dominum cernit, quia per hanc laudabilem fatuitatem, etsi necdum ut est solide, iam tamen raptum et quasi in transitu luci sapientiae coelestis intendit. |
2 | Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum. Perambulans Iericho Salvator, venit ad locum ubi praecurrens Zachaeus sycomorum conscenderat: quia missis per mundum sui verbi praeconibus, in quibus ipse nimirum et loquebatur et ibat, venit ad populum nationum, qui passionis eius fide iam sublimis existens, etiam divinitatis eius ardebat agnita facie beari. Suspiciens vidit illum, quia per gratiam fidei a terrenis cupiditatibus elevatum, turbisque infidelibus praeeminentem elegit. Videre enim Dei, eligere vel amare est. Unde est illud: Oculi Domini super iustos [Psal. XXXIII]. Nam et nos quae amamus videre, ab his quae exsecramur, intuitum festinamus avertere. Vidit ergo Iesus videntem se, quia elegit eligentem se, et amavit amantem. Hunc sane ordinem proficiendi, hoc est, per fidem Dominicae incarnationis ad cognitionem divinitatis perveniendi, quasi sycomorum Iesu faciem speculandi doctor egregius ostendit, cum ait: Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum [I Cor. II]. Itemque aliis exprobrans, Facti estis, inquit, quibus lacte opus sit, non solido cibo [Hebr. V]: lac infirma temporariae dispensationis, solidum cibum ardua perpetuae Maiestatis, appellans. |
3 | Et dixit ad eum: Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit et excepit illum gaudens. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisaeorum, hoc est, in Iudaeorum synagoga docebat; sed quia non baptizatum ante prandium, Sabbato curantem, Publicanos et peccatores recipientem, contra avaritiam disputantem, et caetera digna Deo gerentem, lingua venenata carpebant, pertaesus eorum facinora discessit, et aufugit dicens: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII]. Hodie autem in domo pusilli Zachaei oportet illum manere, hoc est, novae lucis gratia coruscante in humili credentium nationum corde quiescere. Quod autem descendere de sycomoro Zachaeus, et sic in domo sua Christo mansionem praeparare iubetur, hoc est quod Apostolus ait: Quia et si cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus. Et si enim mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei [II Cor. V]. |
4 | Et cum viderent omnes, murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. Manifestum est Iudaeos semper gentium odisse salutem. Scriptum est enim: Sequenti vero Sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo, et contradicebant iis quae a Paulo dicebantur [Act. XIII]. Et alibi, fideles etiam fratres adversus apostolorum principem disceptabant dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis [Act. XI]? |
5 | Stans autem Zachaeus dixit ad illum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse Zachaeus stans, id est, in ea quam coeperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter perfectos probat esse conversatum. Dicente enim Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus [Matth. XIX], quisquis ante conversionem innocenter vixit, omnia conversus potest dare pauperibus. At qui aliqua fraude sustulit, primo haec iuxta legem reddere, deinde quod sibi remanserit debet dare pauperibus [Levit. VI]. Ac sic et ipse qui sibi nil retinet, omnia sua dispergit, dat pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi [Psal. CXI]. Et haec est sapiens illa stultitia quam de sycomoro Publicanus quasi fructum vitae legerat, rapta, videlicet, reddere, propria relinquere, visibilia contemnere, pro invisibilibus etiam mori desiderare, seipsum abnegare, et eius qui necdum videatur Domini vestigia sequi concupiscere. |
6 | Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. Filius Abrahae dicitur Zachaeus, non quia de eius stirpe generatus, sed quia eius est fidem imitatus, ut sicut Abraham terram, cognationem, domumque paternam, ob spem futurae haereditatis, Domino iubente, deseruit [Gen. XII], ita et ille, quo thesaurum in coelis acquireret, bona sua pauperibus partienda relinqueret. Et pulchre dicit Et ipse, ut non solum eos qui iusti perseverant, sed et eos qui ab iniustitia resipiscunt ad filios promissionis pertinere declaret. Aliter: Salus quae olim Iudaeorum domum implebat, hodie populo nationum illuxit, eo quod et ipse populus filius sit Abrahae credendo in eum. De quo dicit Apostolus: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis [Galat. III]. Et sicut alibi dicit: Ipse Abraham sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae [Rom. IV]. |
7 | Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Hoc est quod alibi dicit: Non veni vocare iustos, sed peccatores [Matth. IX]. Pius sane Magister, qui murmurantibus turbis sua mysteria non dedignetur exponere, adeo, scilicet, peccatorum poenitentiam non esse respuendam ut ipse Dei Filius ob hanc maxime quaerendam sit destinatus ad terras. Qui ut pietatis suae nobis dispensationem inculcet, saepissime se filium hominis appellat, commendans sollicite nobis quod factus est benigne pro nobis. |