monumenta.ch > Beda Venerabilis > 63
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXII. IN FERIA SECUNDA PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA LXIV. IN FESTO DIVI IOANNIS EVANGELISTAE ANTE PORTAM LATINAM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXIII. IN DIE ASCENSIONIS DOMINI.

0 MARC. XVI. In illo tempore, novissime recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Iesus, et exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt, etc.
1 Quomodo novissime, quasi iam ultra eum non viderint? Novissimum quippe illud est, quo Dominum apostoli in terra viderunt, quando ascendit in coelum, quod factum est quadragesimo die post eius resurrectionem. Nunquidnam tunc exprobraturus erat quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando iam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant? Illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis suis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est, ipso quadragesimo die; et, quoniam iam erat ab eis ascensurus in coelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant, antequam eum ipsi viderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium, gentes quae non viderunt, fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem secutus, ait idem Marcus:
2 Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit, nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod antequam Dominum vidissent, non crediderint eis quibus Dominus apparuisset? Quod vero dixit eis:
3 Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Nunquid sanctum Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum, ut de eo discipulis dicatur: Praedicate omni creaturae. Sed omnis creaturae nomine potest omnis natio gentium designari. Ante enim dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis; nunc autem dicitur: Praedicate omni creaturae, ut, scilicet, prius a Iudaea apostolorum repulsa praedicatio, tunc nobis in adiutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset.
4 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego iam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus tenet. Vera etenim fides est, quae in hoc quod verbis dicit, moribus non contradicit. Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant [Tit. I]. Hinc Ioannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est [I Ioan. II]. Cum autem dicatur: Qui vero non crediderit, condemnabitur, quid hic dicimus de parvulis, qui per aetatem adhuc credere non valent; nam de maioribus nulla quaestio est. In Ecclesia ergo Salvatori per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata traxerunt.
5 Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: In nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. Nunquid quia ista signa non facimus, minime credimus? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt: ut enim ad fidem cresceret, miraculis fuerat nutrienda. Quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra convaluisse videamus. At si semel radicem fixerint, irrigatio cessabit. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus [I Cor. XIV]. An non habemus de his signis atque virtutibus quae adhuc subtilius considerare debeamus? Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes eius cum per exorcismi gratiam manus credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia eiiciunt? Et fideles quique qui iam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, Conditoris sui laudes et potentiam, quantum praevalent narrant, quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur? Qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt, et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit, qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant qui in propria actione titubant, quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto maiora sunt, quanto magis spiritalia; tanto maiora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur.
6 Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Considerandum nobis est quid est quod Marcus ait: Sedet a dextris Dei, et Stephanus dicit: Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei [Act. VII]. Quid est quod Marcus hunc sedentem, Stephanus vero stantem se videre testatur? Sed scimus quia sedere iudicantis est, stare vero pugnantis vel adiuvantis: Quia ergo Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia iudicat, et ad extremum iudex omnium veniet, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post ascensionis suae gloriam, iudex in fine videbitur: Stephanus vero in laboris certamine positus, stantem vidit, quem adiutorem habuit, quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit. Sequitur:
7 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum, nisi quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt? Inter quae notandum quod Evangelium suum Marcus quanto tardius caeteris inchoavit, tanto in longiora scribendo tempora porrexit. Nam neque de nativitate ipsius Domini aut praecursoris eius, neque de infantia vel pueritia utriuslibet eorum aliqua commemorans, neque de nativitate Salvatoris altius scribens, excepto quod eum in capite Evangelii sui Filium Dei nominat, ab initio evangelicae praedicationis, quod per Ioannem factum est, coepit, et ad illud usque tempus narrando pervenit, quo apostoli idem Evangelii verbum totum praedicando disseminavere per orbem. Restat sane quaestio non minima, quomodo scripserit idem evangelista angelum dixisse mulieribus: Ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis [Marc. XVI], nec tamen ibi visum a discipulis Dominum, in ullo post haec Evangelii sui loco retulerit. Et quidem Matthaeus abisse discipulos dicit in Galilaeam [Matth. XXVIII], ibique Dominum vidisse et adorasse, et praeceptum ab eo accepisse eundi, docendi, baptizandi omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Attamen, inspecta aliorum Scriptura evangelistarum [Luc. XXIV], docet eum saepius antea visum discipulis, maxime ipso die resurrectionis eius in Hierosolymis, et in castello Emmaus. Quare ergo specialiter se in Galilaeam praecessurum, et ibi a discipulis videndum praedixit, cum neque ibi solum, neque ibi primum fuerit visus? Videamus ergo cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit: Praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis. Quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum mandatum sic sit (quanquam sine praeiudicio necessitatis) ut aut hoc solum, aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio ergo quoniam vox est ista non evangelistae narrantis quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius Domini, evangelistae autem narrantis, sed ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetiae dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel transmigratio, vel revelatio. Prius itaque secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum: Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes, quibus apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet? Et hoc intelligimus, praecedet vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirantur, disruptis et evictis difficultatibus aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intelligitur, ibi eum videbitis, id est, ibi membra eius invenietis, ibi vivum corpus eius in eis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur revelatio, non iam in forma servi intelligendum est, sed in illa, in qua aequalis est Patri, quam promisit apud Ioannem dilectoribus suis cum diceret: Ego diligam eum, et ostendam illi meipsum [Ioan. XIV]. Non utique secundum id quod iam videbant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I], secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehenderunt. Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erat revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus, ibi eum videbimus sicuti est [I Ioan. III]. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram aggregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV]. Hinc illuc transmigrabunt, et ibi eum videbunt, quomodo non vident impii. Tolletur enim impius ne videat claritatem Domini, et impii lumen non videbunt [Isai. XXVI]. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII], sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo suos perducet per formam servi, ut eum liberi contemplentur per formam Domini. Quod nobis quoque praestare dignetur Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur Deus per immortalia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXII. IN FERIA SECUNDA PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA LXIV. IN FESTO DIVI IOANNIS EVANGELISTAE ANTE PORTAM LATINAM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 63