monumenta.ch > Beda Venerabilis > 62
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXI. IN DIE SANCTO PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA LXIII. IN DIE ASCENSIONIS DOMINI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXII. IN FERIA SECUNDA PASCHAE.

0 LUC. XXIV. In illo tempore, duo ex discipulis Iesu ibant in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant, etc.
1 Stadium quo Graeci, auctore, ut dicunt, Hercule, viarum spatia mensurant, octava est pars milliarii, et ideo sexaginta stadia septem millia passuum et quingentos significant. Quod bene spatium itineris congruit eis qui de morte ac sepultura Salvatoris certi, dubii de resurrectione gradiebantur. Nam resurrectionem quae post septimam Sabbati facta est, octavo numero concinere quis ambiget? Discipuli ergo qui de Domino loquentes incedebant, sextum coepti itineris milliarium compleverunt, quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam sexta Sabbati subiit, pervenisse dolebant. Compleverunt et septimum, quia hunc in sepulcro quievisse non dubitabant. Verum de octavo dimidium tantum peregerunt, quia gloriam celebratae iam resurrectionis necdum perfecte credebant. Emmaus autem ipsa est Nicopolis civitas insignis Palaestinae, quae post expugnationem Iudaeae sub Marco Aurelio Antonino principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
2 Et factum est dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Loquentes de se Dominus appropinquans comitatur, ut et fidem suae resurrectionis eorum mentibus incendat, et occultae praesentia maiestatis semper se quod promisit impleturum designet: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi, ait, sum in medio eorum [Matth. XVIII].
3 Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Apparuit quidem Dominus discipulis, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit Dominus foris in oculis corporis, quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant; eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quis esset non ostendebat. De se ergo loquentibus praesentiam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suae speciem abscondit.
4 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus in Hierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Peregrinum putabant eum, cuius vultum non agnoscebant; sed et revera peregrinus erat eis, a quorum naturae fragilitate, percepta iam resurrectionis eius gloria, longe distabat. Peregrinus erat eis, a quorum adhuc fide utpote resurrectionis eius nescia, manebat extraneus.
5 Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Iesu Nazaraeno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel, scilicet, nondum perfecte credentes, vel solliciti ne inciderent in manus Iudaeorum persequentium, quia nesciebant quis esset cum quo loquebantur, quod verum credidere celantes.
6 Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum; nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel. Merito tristes incedebant, quia et seipsos quodammodo arguebant quod in illo redemptionem speraverint; quem iam mortuum viderant, nec resurrecturum credebant, et maxime dolebant eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem.
7 Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum; et non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Terruisse dicuntur merito eos, quorum mentibus plus de non invento corpore dominico moestitiam qua dolebant addere, quam denuntiata per angelos eius resurrectione, gaudium quo recrearentur videre potuerunt.
8 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Cum ipse Lucas, supra, Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum, et nunc Cleopham dixisse ipse retulerit quod quidam eorum ierant ad monumentum [Luc. XXIV], intelligitur attestari quod duo ierint ad monumentum, sed Petrum solum primo commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverit.
9 Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Mose, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Hoc nobis in loco non ulla Scripturam interpretandi, sed gemina nos ipsos humiliandi necessitas incumbit, qui neque in Scripturis quantum oportet edocti, neque ad implenda quae discere forte potuimus, quantum decet, sumus intenti. Nam si Moses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui iuxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupiunt per passiones tribulationum desiderant attingere?
10 Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est dies, et intravit cum illis. Nihil simplex Veritas per duplicitatem fecit, sed quod dicitur, finxit se longius ire, talem se exhibuit discipulis in corpore qualis apud illos erat in mente. Probandi autem erant si hi qui eum, etsi necdum ut Deum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. Sed quia esse extranei a charitate non poterant hi cum quibus Veritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus vocant, cum illic scriptum sit, Et coegerunt illum? Ex quo nimirum exemplo colligitur quia peregrini non solum ad hospitium invitandi sunt, sed etiam trahendi.
11 Et factum est dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis, et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum. Quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverunt, in panis fractione cognoscunt, audiendo praecepta Dei illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt, quia scriptum est: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [Rom. II]. Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae iam intelligere potuit opere implere.
12 Et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat [Luc. XII]. Ignem quippe Dominus in terram misit, cum afflatu Spiritus sancti cor carnalium incendit; et terra ardet, cum cor carnalium in suis prius voluptatibus frigidum relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei. Nonne cor nostrum, inquiunt, ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Ex audito quippe sermone inardescit animus, torporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena; amor verus qui hanc repleverit, in fletibus cruciat; sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur, audire ei libet praecepta coelestia, et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur.
13 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Iam erat fama quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro, cui iam apparuerat. Hoc enim isti duo invenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem venerunt. Fieri itaque potest ut timore prius in via noluerint dicere quod eum audierant resurrexisse, quando tantummodo angelos dixerunt visos esse mulieribus. Ignorantes enim cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. Omnium ergo virorum primo Dominus apparuisse intelligitur Petro, ex his duntaxat omnibus quos evangelistae quatuor et Paulus apostolus commemoraverunt. Loquitur enim ad Corinthios de Domino Paulus: Quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et quia apparuit Cephae, et postea undecim [I Cor. XV].
14 Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Praeter hoc quod pro merito mentis eorum adhuc ignorantis quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquid eorum oculi passi sunt non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus, et aliud quam res est opinantibus, certi etiam mysterii causa factum est, ut eis in illo alia ostenderetur effigies, et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est, Ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat Apostolus dicens: Unus panis, unum corpus, multi sumus, ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum, et agnoscerent eum. Aperirentur utique ad eius cognitionem, remoto, scilicet, impedimento quo tenebantur ne eum agnoscerent. Non autem incongruenter accipiamus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Iesus, sed tamen a Christo facta est permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata, removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, etc.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXI. IN DIE SANCTO PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA LXIII. IN DIE ASCENSIONIS DOMINI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 62