Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXI. IN DIE SANCTO PASCHAE.
0 | MARC. XVI. MATTH. XXVIII. LUC. XXIV. IOAN. XX. In illo tempore, Maria Magdalena et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum, etc. |
1 | In Evangelio Lucae scriptum est quod revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Mandatum ergo legis erat ut Sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur [Deut. V]; ideoque religiosae mulieres, sepulto Domino, quandiu licebat operari, id est usque ad solis occasum, in unguentis praeparandis erant occupatae, ut Lucas scribit [Luc. XXIV]. Et quia tunc prae angustia temporis opus explere nequibant, festinaverunt mox, transacto sabbato, id est, occidente sole, ubi operandi licentia remeaverat, emere aromata, sicut Marcus refert, ut venientes mane ungerent corpus eius. Neque enim vespere Sabbati praeoccupatae iam noctis articulo, monumentum adire valuerunt. |
2 | Et valde mane una Sabbatorum veniunt ad monumentum, orto iam sole. Prima Sabbatorum prima dies est a die Sabbatorum, id est, requietionum, quam nunc diem Dominicam propter resurrectionem Domini Salvatoris mos ecclesiasticus appellat. Id ipsum autem est, cum una Sabbati, sive una Sabbatorum legimus, id est, una dies a Sabbatorum die, hoc est, requietionum, quae in Sabbatis custodiebantur. Sanctae autem mulieres quae Dominum fuerant secutae, cum aromatibus ad monumentum venerunt, et ei quem venientem dilexerant, etiam mortuo studio humanitatis obsequuntur. Et nos ergo in eum qui est mortuus credentes, si odore virtutum referti cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. Quod autem valde mane mulieres venerunt ad monumentum orto iam sole, id est, cum iam coelum ab Orientis parte albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis vicinitate, iuxta historiam quidem magnus quaerendi et inveniendi Dominum fervor charitatis ostenditur; iuxta intellectum vero mysticum nobis datur exemplum, illuminata facie decussisque vitiorum tenebris, odorem bonorum operum Domino, et orationum suavitatem offerre. |
3 | Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Quomodo lapis per angelum revolutus sit, Matthaeus sufficienter exponit [Matth. XXVIII]. Sed revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum Christi, quae velamine litterae legalis tegebantur, insinuat. Lex enim in lapide scripta est, cuius ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa, et abolitio mortis antiquae, ac vita nobis speranda perpetua toto coepit orbe praedicari. |
4 | Et introeuntes in monumentum, viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida, et obstupuerunt. Introeuntes ab oriente in domum illam rotundam, quae in petra est excisa, viderunt angelum sedentem ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat corpus Iesu, hoc enim erat in dextris. Quia nimirum corpus quod supinum iacens caput habebat ad occasum, dexteram necesse est haberet ad austrum. Scribit autem Matthaeus quod angelum qui revolvit lapidem ab ostio monumenti, primo viderunt super ipsum lapidem sedentem, qui eas intrare in locum ubi Dominus erat positus iusserit, et videre quod iam resurrexisset a mortuis [Ibid.]. Scribit Lucas quod intrantes in monumentum duos angelos inibi stantes invenerint [Luc. XXIV]. Illae ergo mulieres angelos vident, quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutibus ad Deum per sancta desideria proficiscuntur. Notandum vero nobis est, quidnam sit quod in dextris sedere angelus cernitur. Quid namque per sinistram, nisi vita praesens? Quid vero per dexteram, nisi perpetua vita signatur? Unde scriptum est: Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me [Cant. VIII]. Sinistram namque Dei Ecclesia, prosperitatem videlicet vitae praesentis, quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit; dextera vero Dei eam amplectitur, quia sub aeterna eius beatitudine tota devotione continetur. Quia igitur Redemptor noster iam praesentis vitae corruptionem transierat, recte angelus qui nuntiare perennem eius vitam venerat, in dextera sedebat. Qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit. Candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat festivitatis. Nostrae dicamus an suae? Sed ut fateamur verius, et suae dicamus, et nostrae. Illa quippe Redemptoris nostri resurrectio, et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit, et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelus in albis vestibus apparuit, quia nos per resurrectionem Dominicam ad superna reducimur, coelestis patriae damna reparantur. Sed iam qui venientes feminas affatur audiamus. |
5 | Nolite expavescere: Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. Nolite, inquit, expavescere. Ac si aperte dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui carnalibus desideriis pressi, ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis, quae concives vestros videtis? Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens, ait: Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimenta eius sicut nix [Matth. XXVIII]. In fulgure etenim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus et terribilis est peccatoribus, et blandus iustis, recte testis resurrectionis eius angelus et in fulgure vultus et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos, et mulceret pios. |
6 | Iesum quaeritis Nazarenum. Iesus Latino eloquio salutaris, id est, Salvator, interpretatur. At vero multi hoc nomine dici poterant tunc, non tamen substantialiter, sed nuncupative. Ideoque locus subiungitur, ut de quo Iesu dictum sit, manifestetur: Nazarenum; et causam protinus subdit, Crucifixum, atque addidit: Resurrexit, non est hic. Non est hic, dicitur, per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per praesentiam maiestatis. |
7 | Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Quaerendum est nobis cur, nominatis discipulis, Petrus designatur ex nomine. Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Qua in re considerandum nobis est, cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferri disposuerat ancillae vocem pertimescere et seipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum pietatis disponsatione cognoscimus, ut is qui futurus erat pastor Ecclesiae in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate cognosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret. Bene autem de Redemptore nostro dicitur: |
8 | Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Iam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat. Et primum post resurrectionem in Galilea a discipulis videtur, quia resurrectionis eius gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur, qui cum Patre et Spiritu sancto, etc. |