monumenta.ch > Beda Venerabilis > 59
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LVIII. IN COMMEMORATIONE DIVINAE VIRGINIS MARIAE, DE EVANGELIO: 'EXTOLLENS VOCEM QUAEDAM MULIER.' <<<     >>> HOMILIA LX. IN NATALI DIVI BARTHOLOMAEI APOSTOLI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LIX. DE SANCTA MARIA VIRGINE.

0 Hodie, fratres charissimi, celebramus festivitatem sanctae Mariae, Dei Genitricis quae hodie translata est in coelum de mundo, ut pro nobis oret Filium, quia mundus deletus esset, nisi per preces sanctae Mariae sustineatur. Quia legimus, postquam coelos ascendit ipsa, assidue stat coram Deo, orationem pro peccatis nostris effundens, et iustos retinet ne cadant, peccatores confortat ne pereant; diligit virgines, si in vera virginitate consistant; custodit viduas, si permaneant in vera viduitate. Legimus quid fecit erga clericum quemdam, qui fuit Romae de nobili genere ortus: pater et mater, frater et soror occiderant, solus superstes, multos habebat honores, multas possessiones, capellamque vicinam domui suae in honore Beatae Mariae consecratam, in qua quotidie omnes horas sanctae Mariae decantabat. Parentes autem eius coeperunt eum omnes stringere, ut duceret uxorem, sed noluit per longum tempus, et cum consisterent stringendo, voluntati eorum concessit. Desponsaverunt autem ei coniugem de melioribus Romae. Factum est cum dies nuptiarum esset constitutus, venerunt parentes eius cum honore, et celebrabant nuptias cum laetitia, sicut usus est. Illi vero ascendentes equos, recordatus est clericus quod beata Maria nunquam dereliquerat eum, ascendit et ipse cum aliis, ut cum honore adduceret uxorem; cum rediisset, cantabant cymbalis et citharis, et caeteris instrumentis. Et clericus recordans quod adhuc non cantaverat nonam de sancta Maria, ait militibus: Praeparate mensas, et ea quae praeparanda sunt secundum ordinem nuptiarum, et ego vadam ad ecclesiam cantare nonam de sancta Maria, et postea revertar ad vos. At illi coeperunt tristari dicentes: Sic faciunt alii qui coniugem ducunt, vadunt cantare matutinas? Postquam ille aperuit ostium ecclesiae, vidit eam plenam lumine et ardore et beatam Mariam sedentem ante altare. Et terrore percussus cecidit in terram quasi mortuus; ipsa autem veniens, tenuit manum eius, et ait: Noli timere, ego sum amica tua, quam semper dilexisti et in mente habuisti, nunc autem me dereliquisti et aliam accepisti, quare hoc fecisti? Nonne sum amica tua? Nonne sum satis pulchra? An quaeris aliam, quae habet maiorem pulchritudinem quam ego? Et ille nimis timens, respondit: Quae es, Domina mea, non te cognosco, sed te video pulchram et tam honestam, ut non habeatur talis in coelo, nam odor a te progrediens replet me, quod me credo esse in paradiso. Respondit Maria: Ego sum beata Maria, mater Christi, tu vero mihi hactenus servisti; sed cur, me derelicta, aliam desponsasti? Noli me derelinquere propter mulierem mortalem et parvo tempore durabilem. Hoc dicto evanuit ab oculis eius. Ipse vero postquam nonam dixit, rediit ad palatium in quo milites eum exspectabant, et constringebant eum dicere, quare tantam moram fecisset; quibus ille ait: Quicunque de parentibus meis meam ducat uxorem, quia amplius non habeo aliam, nisi beatam Mariam, cui die ac nocte servire desidero. Sponsa haec audiens, tristis et dolens ad domum patris rediit. Clericus vero accessit ad beatum Zephirum papam, qui eo tempore erat, quaerens consilium, quid facere deberet; qui praecepit ei ut omnia quae haberet donaret ecclesiae in qua visionem viderat, et fieret ibi monachus, et serviret ibi Deo et beatae Mariae omnibus diebus vitae suae, quae eum de laqueo diaboli liberavit. Nunc autem, fratres, serviamus semper tali reginae, quae non derelinquit sperantes in se. Cum diligat orationes sanctorum, et exaudiat, multo magis matrem suam exaudit pro peccatoribus exorantem; et ipse in cruce expansus commendavit eam beato Ioanni evangelistae, ut eam custodiret die ac nocte, quamdiu esset in hoc saeculo. Et beatus Ioannes implevit quod sibi commendatum fuit. Cum appropinquassent dies et tempus, in quo Dominus eam voluit de hoc saeculo tollere, ut semper vicina ante faciem suam oraret pro peccatoribus, vocavit eam dicens: Veni ad me, dilecta mea, sponsa mea, mater mea, tempus est ut exaltem te super omnes angelos et archangelos, et caeteras virtutes, quae sunt in coelo, et sis in conspectu meo semper: die dominica portabo te in coelum. At illa venit statim, nuntians Ioanni, quae ei Dominus dixerat. Tunc beatus Ioannes ait: Oremus pariter ut Dominus noster, Filius tuus, transmittat nobis omnes apostolos, ut serviant tibi. Illis vero orantibus, omnes apostoli in qualicunque loco orabant, rapti et adducti fuerunt ante ostium, ubi erat beata Maria, et steterunt cum ea usque quo Filius eius assumpsit eam in coelum, ubi nunc stat in conspectu eius, non cessans pro peccatoribus exorare. Toto igitur affectu confugiamus ad eam venire, ut per suas orationes ducat nos ad illa gaudia ubi ipsa manet cum Filio sine fine.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LVIII. IN COMMEMORATIONE DIVINAE VIRGINIS MARIAE, DE EVANGELIO: 'EXTOLLENS VOCEM QUAEDAM MULIER.' <<<     >>> HOMILIA LX. IN NATALI DIVI BARTHOLOMAEI APOSTOLI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 59