monumenta.ch > Beda Venerabilis > 58
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LVII. IN DIE ASSUMPTIONIS MARIAE. <<<     >>> HOMILIA LIX. DE SANCTA MARIA VIRGINE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LVIII. IN COMMEMORATIONE DIVINAE VIRGINIS MARIAE, DE EVANGELIO: 'EXTOLLENS VOCEM QUAEDAM MULIER.'

0 LUC. XI. Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti, etc.
1 Magnae devotionis et fidei haec mulier ostenditur, quae Scribis et Pharisaeis Dominum tentantibus et blasphemantibus, tanta eius incarnationem prae omnibus sinceritate cognoscit, tanta fiducia confitetur, ut et praesentium procerum calumniam, et futurorum confundat haereticorum perfidiam. Nam sicut tunc Iudaei sancti Spiritus opera blasphemando verum consubstantialemque Patri Dei Filium negabant, sic haeretici postea negando Mariam semper virginem, sancti Spiritus operante virtute nascituro ex humanis membris unigenito Deo carnis suae materiam ministrasse, verum consubstantialemque matri filium hominis fateri non debere dixerunt. Sed si caro Verbi Dei secundum carnem nascentis a carne Virginis matris pronuntiatur extranea, sine causa venter qui eam portasset, ubera quae lactassent, beatificantur. Qua enim consequentia eius lacte credatur nutritus, cuius semine negatur esse conceptus? Cum ex unius eiusdemque fontis origine secundum physicos uterque liquor emanare probetur. Nisi forte putanda est virgo sementivam suae carnis materiam nutriendo in carne Dei Filio suggerere potuisse, incarnando autem quasi maiori et inusitato miraculo minime potuisse. Sed huic opinioni obstat Apostolus dicens: Quia misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege [Galat. IV]. Neque enim audiendi sunt, qui legendum putant, natum ex muliere, factum sub lege, sed factum ex muliere, quia conceptus in utero virginali, carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna traxit ex carne. Alioquin nec vere Filius hominis diceretur, qui originem non haberet ex homine. Et nos igitur his contra Eutychen dictis extollamus vocem cum Ecclesia catholica, cuius haec mulier typum gessit, extollamus et mentem de medio turbarum, dicamusque Salvatori: Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti. Vere enim beata parens, quae, sicut quidam ait (Sedulius) enixa est puerpera regem. Qui coelum terramque tenet per saecula, cuius Numen, et aeterno complectens omnia gyro, Imperium sine fine manet; quae ventre beato Gaudia matris habens cum virginitatis honore, Nec primam similem visa est, nec habere sequentem.
2 At ille dixit: Quinimo, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Pulchre Salvator attestationi mulieris annuit, non eam tantummodo, quae Verbum Dei corporaliter generare meruerat, sed et omnes qui idem Verbum spiritaliter auditu fidei concipere, et boni operis custodia vel in suo, vel in proximorum corde parere, et quasi alere studuerint, asseverans esse beatos. Quia et eadem Dei genitrix et inde quidem beata, quia Verbi incarnandi ministra est facta temporalis; sed inde multo beatior, quia eiusdem semper amandi custos manebat aeterna. Qua sententia sapientes Iudaeorum clam percutit, qui Verbum Dei non audire et custodire, sed negare et blasphemare quaerebant. Unde et recte dicitur: Beati qui audiunt Verbum Dei, et custodiunt illud; quia non auditores legis, iuxta Iacobi apostoli sententiam, iustificabuntur apud Deum, sed factores legis [Iac. I]. de quo et psalmista ait: Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitias in omni tempore [Psal. CV]; quia illis merces in gloria retribuetur sempiterna; ubi contemplantes faciem Dei, laudes ei in perpetuum cantabunt; qui in Trinitate et unitate perfecta regnat et permanet Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v