monumenta.ch > Beda Venerabilis > 54
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LIII. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM PALMARUM. <<<     >>> HOMILIA LV. IN NATALI DIVAE MARIAE VIRGINIS.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LIV.

0 MATTH. VIII. In illo tempore ascendens Iesus in naviculam, secuti sunt eum discipuli multi. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. Et accesserunt, et suscitaverunt eum discipuli eius, dicentes: Domine, salva nos, perimus, etc.
1 Ingrediente Domino in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius; non imbecilles, sed firmi et stabiles in fide, mansueti et pii, spernentes mundum; non duplici corde, sed simplici. Hi ergo secuti sunt eum, non tantum gressus eius sequentes, sed magis sanctitatem comitantes et iustitiam eius consectantes.
2 Et ecce tempestas magna facta est in mari ita ut navis operiretur fluctibus. Cum enim multa magna et miranda ostendisset in terra, transiit in mare, ut et ibidem adhuc excellentiora opera demonstraret, quatenus terrae marisque Dominum se esse cunctis ostenderet. Fecit turbari mare, commovit ventos, concitavit fluctus. Cur hoc? Ideo ut discipulos mitteret in timorem, et suum auxilium postularent, suamque potentiam rogantibus manifestaret. Illa tempestas non ex sese oborta est, sed potestati paruit imperantis eius qui educit ventos de thesauris suis, qui terminum mari arenam constituit. Dixit enim ei: Usque huc venies et non supergredieris, sed in temetipso confringentur fluctus tui? Huius ergo iussione et praecepto orta est tempestas in mari, propter occasiones superius memoratas. Facta est tempestas magna et non pusilla, ut magnum opus et non pusillum ostenderetur: quantoque fluctus naviculae irruebant, tanto magis timor discipulos conturbabat, ut plus magis desiderarent ad liberandum se mirabilia Salvatoris. Dominus vero dormiebat. O res mirabilis et stupenda! is qui nunquam obdormiit dormit, is qui coelum et terram gubernat dormit, is qui non dormit neque dormitat, ipse dormire dicitur. Dormiebat quidem corpore, sed vigilabat deitate; dormiebat corpore, sed conturbabat mare, erigebatque fluctus, et apostolos conterrebat, suam ostensurus potentiam; dormiebat corpore sicuti et ad puteum de itinere lassus vel fatigatus sedebat, demonstrans quia vere humanum portabat corpus, quod corruptibile induerat. Ipso corpore dormiebat, deitate vero concitabat mare et iterum deplacabat. Dormiebat itaque corpore ut apostolos suscitaret et evigilare faceret. Praecipue autem omnes nos nequaquam animo dormiamus, neve intellectu aut prudentia, sed vigilare in omni tempore, et iubilare Domino, et salutem ab eo postulare studeamus. Nam ipse qui dormiebat corpore, illud sanctum verbum dicit: Ego dormio et cor meum vigilat [Cant. V, 2]. Ad quem accedentes discipuli suscitabant eum dicentes: Domine, salva nos, perimus. Tanto fuerant metu conterriti et pene animo alieni, ut irruerent in eum, et non modeste, aut leniter suggererent, sed turbulenter suscitarent eum dicentes: Domine, salva nos, perimus. O beati, o veraces Dei discipuli, Dominum Salvatorem vobiscum habetis, et periculum timetis! Vita vobiscum est, et de morte solliciti estis; maris turbatorem trementes, creatorem eius praesentem ita suscitatis, quasi non possit dormiente corpore fluctus sedare vel mitigare. Sed quid respondent hi dilectissimi discipuli? Parvuli, inquiunt, sumus adhuc infirmi et nondum robusti, ideoque timemus, ideoque trepidamus; necdum vidimus crucem, necdum nos confirmavit passio Domini et resurrectio, non ascensio in coelis, nec missi descensio sancti Spiritus Paracleti; propterea fragilitate nutamus, a Domino increpationem pusillae fidei supportamus, toleramus libenter, voluntarie sustinemus; unde et nunc dicente Domino: Quare conturbati estis, pusillae fidei; cur non habetis fortitudinem, cur non confidentiam et fiduciam apud vos tenetis? Et si mors irrueret, nonne eam debuistis constantissime sustinere? Ad omne enim quidquid evenerit fortitudo necessaria est, ad omne periculum vel tribulationem usque ad animae exitum. Similiter et contra delicias, et divitias, et honores terrenos, animi fortitudo tenenda est, ut neque extollaris, o homo, neque in superbiam erigaris, non despicias inimicos, neque humiles spernas neque obliviscaris Dominum, neque derelinquas Creatorem, nec existas ingratus. Si ergo in necessitate et in periculis fortitudo necessaria est, ut viriliter cum fide toleres universa, multo magis contra delicias, ut dictum est, et luxurias fortitudo necessaria est, ne in muscipulam incidas diaboli. Quare ergo turbati estis, pusillae fidei, si potentem me super terram cognovistis? Quare non creditis quod et in mari potens sim? Si Deum me vere esse Creatorem omnium suscepistis, quare non creditis quod ea quae a me facta sunt in mea habeam potestate? quare ergo dubitastis, modicae fidei? Qui pusillum credit arguetur, et qui nihil credit contemnetur; fragiles in fide corripientur, alieni omnino a fide punientur. Tales fuerunt Iudaei et pagani, ideoque in malis suis evanuerunt. Tales etiam haeretici, ideoque in die iudicii damnabuntur.
3 Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Scriptum fuit: Et exsurrexit tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino. Et percussit omnes inimicos suos in posteriora [Psal. LXXVII]; et nunc surgens imperat ventis et mari sicut Creator, sicut suis ut potens, ut Dominus imperavit ventis et mari primitus ante discipulos, ut venientes firmarentur in fide; et potentia Deitatis occulta imperabat et comminabatur ei, magis autem regebat, et placabat illud secundum quod quidam ait: Potentia mitigavit mare. Imperavit ergo ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. De magno vento et tempestate magna, mari conturbato et tumenti, facta est magna tranquillitas. Decet enim hunc magnum magna et miranda facere; ideoque paulo ante magna accinctus potentia magnifice conturbavit profundum maris; et nunc iterum in eo ipso ostendens suae magnificentiam potestatis, tranquillitatem magnam fieri iussit. Haec ideo ut nimium conturbati magnifice exhilarati laetarentur. Dedit enim per haec omnia nobis Dominus figuram et doctrinae imaginem, ut et in omni conturbatione et contumelia teneamus patientiam, stabiles simus, fidem non deseramus. Et si omnis iste mundus tanquam mare ebulliat, atque in furore consurgat, et si omnes venti et vertigines daemonum undique saeviant, et si omnis, ut diximus, tempestas maris, id est, omnis principatus et potestates mundi concitentur, et in tumore iracundiae spument aut furiant super sanctos, et si adhuc usque ad coelum sese extollant, ut tempestates maris malignantes et dolos et fremitus concitantes adversum aliquem vestrum, nolite timere, nolite turbari, nolite contremiscere, nolite deficere. Omnes enim quotquot in fidei navicula cum Domino navigatis, omnes enim quotquot in hac nimium sanctae Ecclesiae navicula cum Domino per hunc undosum supernatatis mundum, et si ipse Dominus dormiat, pio somno vestram patientiam et tolerantiam exspectans, vel impiorum poenitentiam et conversionem sustinens, alacriter accedite ad eum, orationibus instantes, atque cum propheta dicentes: Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas nos in finem [Psal. XLIII]. Et iterum: Exsurge, Domine, adiuva nos, et redime nos propter nomen tuum [Psal. XXVI]. Et ipse surgens increpat ventis, his aeris daemonum spiritibus. Ipsi enim maris tempestates commovent, hoc est amaros et elatos concitant fluctus huius principes mundi, ad persecutiones sanctis omnibus immittendas, ad contumelias fidelibus ingerendas. Omnibus Dominus increpat, et comminatur, omnia mitigat, facitque tranquillitatem magnam circa corpus et spiritum, pacem Ecclesiae et serenitatem mundo. Quomodo namque saepius consilia infidelium commota sunt adversus veram fidem et firmam Ecclesiam, aliquoties paganorum, aliquoties haereticorum, quemadmodum saepius sicut maris fluctus irruebant comminantes et conterrentes huius principes mundi, per omnia perdere se Ecclesiae filios arbitrantes; sed surgens Dominus increpavit daemonum ventis, et omnes evanescere fecit audaces adversarios fidei, magnamque pacem et tranquillitatem dedit Ecclesiae suae.
4 Homines autem illi in navicula mirati sunt. Qui homines? scilicet, hanc habentes naviculam. Naviculae nomine ne putes hic apostolos significatos. Nusquam enim invenimus praeter errorem sic cognominari Domini discipulos; sed semper aut apostoli aut discipuli nominantur. Mirabantur ergo illi homines, hi qui cum illo ambulabant, hi quorum erat navicula, illi qui in eadem navicula sese transigebant; hi mirabantur. Et admiratione dignum fuit mare a profundo commotum mitigari, eiusque elatos deplacari fluctus, ventos sitientes compesci. Mirabantur ergo dicentes: Qualis est iste, quia venti et mare obediunt ei! Non interrogantes dicunt: Qualis est cui mare et venti obediunt? Qualis est iste! hoc est, quantus, quam fortis, quam potens, quam magnus! Qualis est iste, maior Moyse, potentior Elia! Illi enim ambo, quorum unus ligno mare percusso cum labore discedit, alius . . . . . . Iordanem pertransiit: iste vero uno verbo mandat illis qui non habent verba, et obediunt ei. Hi qui non habent auditum obtemperant; hi qui prudentiae et intellectus expertes sunt inclinantur iubenti; quibus neque loquela, neque, ut diximus, sermo est obediunt, in eadem substantia in qua sunt, et sua natura moventur, et iussioni deserviunt ad confusionem mortalium, ad condemnationem corruptibilium. Iubet mari, et non contemnit; dicit ventis et tempestatibus, et mox compescuntur; iubet omni creaturae, et non supergreditur iussionem eius; et unum hominum genus, et unum quod secundum similitudinem Dei honorificandum est, cui verbum et prudentia data est, hi soli homines resistunt, hi tantum inobedientes sunt, hi soli contemnunt, ideoque et hi soli in iudicio damnabuntur, et a iustitia punientur velut deteriores multis animalibus, vel his qui sine spiritu et anima sunt in isto mundo. Mirabantur ergo illi quia mare compescuit et venti mitigati sunt. Admiremur et nos quando benignitates et benevolentias ostendit circa nos Dominus, quando de periculis nos salvare dignatur, quando de tumultibus nos liberat, quando ab inimicis insequentibus eruit nos. Miremur, et mirantes gratias agamus, gratiae obaudiamus, obaudientes timeamus, timentes diligamus, ut aeternae Charitatis ab eodem haeredes efficiamur. Mirabantur dicentes, Qualis est iste! Sicut homo videtur, et sicut Deus potentiam ostendit: Sicut unus carnalium putatur esse, et super omnia carnalia magna ostendit mirabilia: dormit sicut homo, et imperat mari et ventis sicut Deus; in navicula sedet, et omnem creaturam iussione inclinat ubi vult Iesus Christus Dominus noster, qui cum Deo Patre vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LIII. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM PALMARUM. <<<     >>> HOMILIA LV. IN NATALI DIVAE MARIAE VIRGINIS.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 54