monumenta.ch > Beda Venerabilis > 53
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LII. IN FERIA QUARTA POST DOMINICAM OCULI. <<<     >>> HOMILIA LIV.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LIII. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM PALMARUM.

0 MARC. XIV, MATTH. XXVI, LUC. XXII, IOAN. XVIII. In illo tempore erat autem Pascha et azyma et post biduum, etc.
1 Pascha, quod Hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum pertransierit, nec percusserit eos, vel ipse Dominus praebens auxilium populo suo desuper ambulaverit [Exod. XII]. Cuius sacramentum vocabuli sublimius exponens evangelista Ioannes ait: Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem [Ioan. XIII]. Ubi manifeste declarat, ideo solemnitatis huius diem per legem mystice transitum esse vocatum, quod agnus Dei qui peccata mundi tolleret, in eo de hoc mundo sive ipse transiturus, sive nos salubri transitu quasi de Aegyptia esset servitute ducturus. Hoc sane iuxta Veteris Instrumenti Scripturam inter Pascha et Azyma distat, quod Pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est, quarta decima luna primi mensis. Quinta decima autem luna, quando egressum est de Aegypto, succedebat festivitas Azymorum, quae septem diebus, id est, usque ad vigesimum primum diem eiusdem mensis, ad vesperam est statuta solemnitas [Exod. XII]. Verum evangelistae indifferenter et diem Azymorum pro Pascha, et pro diebus Azymorum Pascha ponere solent. Dicit enim Marcus: Erat autem Pascha et Azyma post biduum [Marc. XIV]. Dicit Lucas: Dies festus Azymorum qui dicitur Pascha [Luc XXII]. Item Ioannes: Cum primo Azymorum die, id est, quinta decima luna, res ageretur, ait: Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha [Ioan. XVIII]. Quod ideo fecere, quia et Paschae dies in Azymis panibus est celebrari praeceptus, et nos quasi pascha perpetuum facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur. Uno quippe die agno immolato ad vesperam, septem ex ordine dies sequuntur Azymorum, quia Christus Iesus semel pro nobis in plenitudine temporum passus, in carne per totum nobis huius saeculi tempus, quod septem diebus agitur, in azymis sinceritatis et veritatis praecepit esse vivendum [I Cor. V] omnique semper visu nos desideria terrena, quasi Aegypti retinacula fugere, et velut a mundana conversatione secretam solitudinem iter admonet subire virtutum.
2 Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Qui debuerant pascha vicino parare victimas, levigare templi parietes, pavimenta verrere, vasa mundare, et secundum ritum legis purificari, ut esu agni digni fierent, congregantur ineuntes consilium, quomodo occidant Dominum, non timentes seditionem ut simplex sermo demonstrat, sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.
3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet. Passurus pro omni mundo, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in Bethania in domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi; non quod leprosus illo tempore permaneret, sed quia ante leprosus, postea a Salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat. Nam et in catalogo apostolorum cum pristino vitio et officio Matthaeus publicanus appellatur, qui certe publicanus esse desierat [Matth. X]. Quidam Simonem leprosum volunt intelligere partem populi, quae crediderit Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque obediens dicitur.
4 Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro effudit super caput eius. Mulier ista Maria erat Magdalene, soror Lazari, quem suscitavit Iesus a mortuis, ut Ioannes aperte commemorat [Ioan. XII], qui hoc etiam factum ante sex dies paschae testatur, pridie quam asino sedens, cum palmis et laude turbarum Hierosolymam veniret. Ipsa est autem, non alia, quae quondam, ut Lucas scribit [Luc. VII], peccatrix adhuc veniens, pedes Domini lacrymis poenitentiae rigavit, et unguento piae confessionis linivit; et quia multum dilexit, multorum veniam peccatorum a pio iudice promeruit. Nunc vero iustificata et familiaris effecta Domino, non tantum pedes eius, ut idem Ioannes narrat [Ioan. XII], verum etiam caput, ut Matthaeus Marcusque perhibent [Matth. XXV] [Marc. XIV], oleo sancto perfudit. Est autem alabastrum genus marmoris candidi, variisque maculis intertincti, quod ad vasa unguentaria cavari solet eo quod optime servare ea incorrupta dicatur. Nascitur circa Thebas Aegyptias, et Damascum Syriae caeteris candidius, probatissimum vero in India; nardus vero est frutex aromatica, gravi ut aiunt, et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique quamvis pinguissinum redolente, aut cypressum, aspero sapore, folio parvo densoque, cuius cacumina in aristas se spargunt. Ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est quod ait Marcus: Unguenti nardi spicati pretiosi, quia, videlicet, unguentum illud, quod attulit Maria Domino, non solum de radice confectum nardi, verum etiam quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum eius adiectione odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia. Fecerunt autem de nardo physiologi quod principalis sit in unguentis; unde merito unctioni capitis et pedum Domini oblata est. Sunt quidem multa eius genera, sed omnia herbae praeter Indicum, quod pretiosius est. Mystice autem devotio haec Mariae Domino ministrantis fidem ac pietatem designat Ecclesiae sanctae, quae loquitur in amoris cantico, dicens: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum [Cant. I]. Quae nimirum verba, et semel iuxta litteram manibus Mariae complevit, et quotidie in omnibus suis membris spiritaliter implere non desinit, quae toto diffusa orbe gloriantur, et dicunt: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo [II Cor. II]. Quae cum potentiam divinae virtutis eius, quae illi una cum Patre est, digna reverentia confitetur, laudat et praedicat, caput profecto illius unguento perfundit pretioso. Cum vero assumptae mysteria humanitatis aeque digna reverentia suspicit, in pedes utique Domini unguentum nardi pisticum, id est, fidele ac verum perfundit, quia illam eius naturam qua terram contingere, hoc est, inter homines conversari dignatus est, pia praedicatione commendat, ac devotis veneratur obsequiis.
5 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Marcus quoque haec, quomodo et Matthaeus, synecdochicῶs loquitur, pluralem, videlicet, numerum pro singulari ponens. Nam Ioannes distinctius loquens, Iudam haec locutum esse testatur [Ioan. XII]. Et hoc gratia cupiditatis, eo quod fur fuisset, et, loculos babens, ea quae mittebantur portaret. Potest etiam intelligi quod et alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Iuda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint; sed Iudas propterea dixerit quia fur erat, caeteri vero, propter pauperum curam, Ioannem autem de solo illo commemorare voluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudieem credidit intimandam. Quod vero sequitur:
6 Et fremebant in eum, nequaquam de bonis ac diligentibus Christum apostolis dictum crediderim, sed de illo potius sub numero plurali, qui nec Domino nec discipulis eius fideliter adhaesisse, neque pauperum curam habuisse probatus est.
7 Iesus autem dixit: Sinite illam, quid illi molesti estis? bonum opus operata est in me. Semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis, potestis illis benefacere, me autem non semper habebitis. Alia oboritur quaestio, quare Iesus post resurrectionem dixerit ad discipulos: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi [Matth. XXVIII], et nunc loquitur: Me autem non semper habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali, quia nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in omni convictu et familiaritate. Cuius rei memor Apostolus ait: Etsi noveramus Iesum Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus eum [II Cor. V].
8 Quod habuit, haec fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum si mihi bonum odorem suae fidei dederit, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem meum.
9 Amen dico vocis, ubicunque praedicatum fuerit Evangelium istud in universum mundum, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius. Attende notitiam futurorum, quod passurus post dies paucos sciat Evangelium suum toto orbe celebrandum. Notandum autem, quod, sicut Maria gloriam adepta est toto orbe quocunque Ecclesia sancta diffusa est, de obsequio quod Domino piae devotionis exhibuit, ita e contrario ille, qui obsequio eius detrahere temeraria lingua non timuit, perfidiae nota longe lateque infamatus, et Deo simul atque hominibus merito factus est exosus. Sed Dominus bonum laude digna remunerans, futuras impii contumelias tacendo praeteriit.
10 Et Iudas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. Infelix Iudas damnum, quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare, nec certam iam postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio, sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit, quantum vellent dare. Quod autem dixit: Abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis, ostendit eum non a principibus invitatum, non ulla necessitate constrictum, sed sponte propria sceleratae mentis consilium.
11 Qui audientes gavisi sunt, et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. Multi hodie Iudae scelus, quod Dominum ac magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Deum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas [Ioan. XIV]. Cum societate fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est [I Ioan. IV]. Qui ergo charitatis et veritatis iussa spernunt, Deum utique qui est charitas et veritas, produnt, maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccant, sed in similitudinem Iudae quaerunt opportunitatem, qualiter arbitris absentibus mendacio veritatem, virtutem crimine mutent.
12 Et primo die Azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi comedere pascha? Primum diem Azymorum, quartum decimum primi mensis appellat, quando, fermento abiecto, pascha immolare, id est, agnum occidere solebant ad vesperam [Exod. XII]. Quod exponens Apostolus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus [I Cor. V]. Qui licet die sequenti, hoc est, quinta decima sit luna crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur, et carnis sanguinisque sui discipulis tradidit mysteria celebranda, et a Iudaeis tentus ac ligatus ipsius immolationis, hoc est, passionis suae sacravit exordium.
13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae baiulans. Indicium quidem praesciae divinitatis est, quia cum discipulis loquens, quid alibi futurum sit, novit. Pulchre autem paraturis pascha discipulis, homo lagenam, sive, iuxta alium evangelistam [Luc. XXII], amphoram aquae baiulans occurrit, ut ostendatur huius paschae mysterium pro ablutione perfecta mundi totius esse celebrandum. Aqua quippe lavacrum gratiae, lagena fragilitatem designat eorum per quos eadem erat gratia mundo ministranda. Unde aiunt: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus [II Cor. IV]. Parant ergo pascha discipuli, ubi aquae infertur lagena, ut adesse tempus insinuent, quo cultoribus veri paschae typicus de limine ac postibus cruor auferatur, et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur.
14 Sequimini eum, et quocunque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi pascha cum discipulis meis manducem? Consulte tam aquae baiuli quam domini domus sunt praetermissa vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, hoc est, Christi sacramentis imbui, eumque suae mentis hospitio suscipere quaerentibus facultas danda signetur.
15 Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande stratum, et ibi parate nobis, etc. Coenaculum magnum lex spiritalis est, quae de angustiis litterae egrediens, in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit, qui non aliud in agno quam pecus intellexerit, iste nimirum minus pascha facit, quia maiestatem spiritus in verbis Dei comprehendere necdum didicit. Atqui qui aquae baiulum, hoc est, gratiae praeconem, in domum Ecclesiae fuerit secutus, hic per spiritum illustrantem superficiem litterae transcendendo in alto mentis solario Christo refectionem praeparat, quia cuncta vel paschae sacramenta, vel caetera legis decreta, eius esse sacramenta cognoscit.
16 Vespere autem facto, venit cum duodecim; et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: Amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum. Qui de passione praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia, poeniteret eum facti sui. Et tamen non designat specialiter, ne manifeste coargutus impudentior fieret. Mittit crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam.
17 At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Nunquid ego? Et certe noverant undecim apostoli, quod nihil tale contra Dominum cogitarent, sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam tristes interrogabant de peccato, cuius conscientiam non habebant.
18 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. O mira Domini potentia! primum dixerat: Unus ex vobis me tradet, perseverat proditor in malo, manifestius arguit, et tamen nomen proprie non designat. Iudas, caeteris contristatis et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia, qua magistrum proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in catinum, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
19 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur [Psal. XL]. Nec primo nec secundo correptus a proditione retrahit pedem, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam, et thesaurizat sibi iram in die irae [Rom. III]. Poenam praedicit, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Sed et hodie quoque, et in sempiternum vae illi homini, qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere pollutis mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit. Et ille enim in exemplum Iudae Filium hominis tradit, non quidem Iudaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus membris, videlicet, suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile dominici corporis ac sanguinis sacramentum temerare praesumit. Ille Deum vendit, qui, eius timore atque amore neglecto, terrena pro illo et caduca, imo etiam criminosa diligere et curare convincitur.
20 Bonum esset ei, si non esset natus homo ille. Non ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit, sed simpliciter dictum est, multo melius esse non subsistere quam male subsistere.
21 Et manducantibus illis, accepit Iesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Finitis paschae veteris solemniis, quae in commemorationem antiquae de Aegypto liberationis populi Dei agebantur, transiit ad novum, quod in suae redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare volebat, ut, videlicet, pro carne agni ac sanguine sui corporis sanguinisque sacramentum substitueret, ipsumque se esse monstraret. Cui iuravit Dominus et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX]. Frangit autem ipse panem, quem discipulis porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non absque sua sponte ac procuratione venturam; sed, sicut alibi dicit, potestatem se habere ponendi animam suam, et potestatem se habere iterum sumendi eam [Ioan. X]. Quem, videlicet, panem certi quoque gratia sacramenti, priusquam frangeret benedixit, quia naturam humanam quam passurus assumpsit, ipse una cum Patre et Spiritu sancto gratia divinae virtutis implevit. Benedixit panem et fregit, quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est, ut ei divinae immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret, ideoque velocius eum a morte resuscitandum esse doceret.
22 Et accepto calice, gratias agens, dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Cum appropinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscipit; et qui nihil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit, ut hinc, videlicet, ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat aliena, ut hic ostendat quid in correptione faciat subditus, si, in flagello positus, Patri gratias agit aequalis.
23 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Quia panis corpus confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne, hic ad corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem. Verum quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, vino dominici calicis aqua miscetur, attestante enim Ioanne, aquae populi sunt [Apoc. XVII]. Et neque aquam solam, neque solum vinum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione, in panem cuipiam licet offerre, ne talis, videlicet, oblatio quasi caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari, ac Patri offerri posse confingat. Quod autem dicit: Hic est sanguis meus novi testamenti, ad distinctionem respicit veteris testamenti, quod hircorum et vitulorum est sanguine dedicatum, dicente inter aspergendum legislatore: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus [Levit. XVI] [Exod. XXIV]. Necesse est enim exemplaria quidem virorum his mundari, ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis iuxta quod Apostolus per totam ad Hebraeos epistulam, inter legem distinguens et Evangelium, pulcherrima expositione ac plenaria ratione declarat [Hebr. IX].
24 Amen dico vobis, quod iam non bibam de genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Vitem sive vineam Domini appellatam esse Synagogam, et omnis sparsim Scriptura, et apertius testatur Isaias in cantico de illo cantato: Vinea, inquiens, Domini sabaoth, domus Israel est [Isai. V], de qua nimirum vinea Dominus multo tempore bibebat, quamvis pluribus ramis in amaritudinem vitis alienae conversis, quia tametsi multis in illa plebe exorbitantibus a recto fidei itinere, non defuere plurimi toto legis tempore, quorum piis cogitationibus summisque virtutibus delectaretur Deus. Verum passo in carne Domino ac resurgente a mortuis, tempus fuit ut legalis illa et figuralis observatio cessaret, atque ea quae secundum litteram gerebantur in spiritalem translata sensum, melius in novo testamento, iuvante sancti Spiritus gratia, tenerentur. Iturus ergo ad passionem Dominus ait: Iam non bibam de genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei, ac si aperte dicat: Non ultra carnalibus Synagogae caeremoniis delectabor, in quibus etiam ista paschalis agni sacra locum tenuere praecipuum. Aderit enim tempus meae resurrectionis, aderit dies ille cum ipse in regno Dei positus, id est, gloria vitae immortalis sublimatus, de salute eiusdem populi fonte gratiae spiritalis regenerati novo vobiscum gaudio perfundar.
25 Et hymno dicto, exierunt in montem olivarum. Hoc est quod in psalmo legimus: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum [Psal. XXI]. Potest autem hymnus etiam ille intelligi, quem Dominus, secundum Ioannem, Patri gratias agens decantabat, in quo et pro seipso et pro discipulis, et pro eis qui per verba eorum credituri erant, elevatis sursum oculis, precabatur [Ioan. XVII]. Et pulchre discipulos sacramentis sui corporis ac sanguinis imbutos, et hymno piae intercessionis patri commendatos in montem educit olivarum, ut typice designet nos per acceptionem sacramentorum suorum, perque opem suae intercessionis ad altiora virtutum dona et charismata sancti Spiritus, quibus in corde perungamur, conscendere debere.
26 Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in nocte ista. Praedicit quod passuri sunt, ut cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur. Et signanter addidit: In nocte ista scandalizabimini, quia quomodo qui inebriatur, nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et in tenebris sustinent. Nos vero dicamus: Nox praeteriit, dies autem appropinquavit [I Thess. V] [Rom. XIII].
27 Quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est, et nisi fallor, ex persona prophetae ad Deum dicitur: Percute pastorem, et dispergentur oves [Zach. XIII]. Sexagesimo quoque octavo psalmo, qui totus a Domino canitur, huic sensui congruente: Quoniam tu percussisti, ipsi persecuti sunt. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus errorum fiat unus grex et unus pastor [Ioan. X].
28 Petrus autem ait ei: Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego. Non est temeritas nec mendacium, sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem.
29 Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Et Petrus de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota quod Petrus in nocte neget, et neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus, flevit amare, ternae negationis sordes lacrymis lavans. Non est sane arbitrandum esse contrarium quod, Marco dicente: Priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus, caeteri evangelistae simpliciter dixerunt: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Tota enim Petri negatio, trina negatio est. In eadem namque permansit negatione animi propositoque mendacii, donec admonitus quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est, trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres, qui dixerunt dixisse Dominum quia antequam gallus cantaret, ter eum Petrus esset negaturus. Rursus, si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini: Amen dico tibi, quia tu in nocte hac, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, quandoque coeptura, id est, quae trina ante galli cantum, quantum in animo eius et ante primum galli cantum tota possit intelligi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectatione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. Nec interest quantis morarum intervallis trina voce nuntiata sit, cum cor eius etiam ante primum galli cantum totam possideret, tam magna, scilicet, formidine imbibita, ut posset Dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus quomodo iam moechatus est mulierem in corde suo, qui eam viderit ad concupiscendum [Matth. V], sic Petrus quandocunque verbis ederet timorem, quem tam vehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor invasit.
30 Et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani. Monstratur usque hodie locus Gethsemani, in quo Dominus oravit ad radices montis Oliveti, nunc Ecclesia desuper aedificata. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium, sive pinguedinum. Quod vero non solum dicta vel opera nostri Salvatoris, verum etiam loca et tempora, in quibus operatur et loquitur, mysticis (ut saepe dictum est) sint plena figuris, cum in monte orat Dominus, quasi tacite nos admonet, sublimia tantum orando inquiri, et pro coelestibus bonis supplicari debere. At cum in valle orat, et hoc in valle pinguium sive pinguedinis, ipsius aeque insinuat nobis humilitatem semper in orationibus, et internae pinguedine dilectionis esse servandam, ne quis, videlicet, orans Deum, iactare sua merita in exemplum Pharisaei superbientis audeat, quin potius humili voce ac mente proclamet: Deus propitius esto mihi peccatori [Luc. XVIII], ne aridum a dilectione proximi cor gestans, ad placandam sibi Conditoris gratiam genu flectat, iuxta eum qui centum denarios fratri quos sibi debebat, dimittere nolens, decem millia talenta sibi a Domino frustra precabatur remitti [Matth. XVIII], ne ieiunium ab amore Conditoris pectus habens, temporalia quaelibet potius in oratione quam eius visionem requirat, adnumerandus in eis de quibus ait ipse: Quia receperunt mercedem suam [Matth. VI]. In imo quippe cogitationem ponere, quid est aliud, quam quaedam ariditas mentis? Qui autem intellectu coelestium iam per sancta desideria de supernis intimae delectationis cibo pascuntur, quasi largiori alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari psalmista concupierat, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea [Psal. LXII]. Quantum vero ad ipsam dominicae passionis dispensationem pertinet, apte appropians morti Dominus in valle pinguedinis oravit, quia per vallem humilitatis et pinguedinem charitatis pro nobis mortem subiit: Humiliavit enim semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem [Philipp. II]. Et maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis [Ioan. XV].
31 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum, et coepit pavere et taedere. Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Timet Christus; cum Petrus non timeat, Christus timet. Petrus dicit: Animam meam pro te ponam: Christus dicit: Anima mea turbatur. Utrumque verum est, et plenum utrumque ratione. Quia et ille qui est inferior non timet; et ille qui est superior gerit timentis affectum. Ille enim quasi homo, vim mortis ignorat, iste autem quasi Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum Incarnationis abiurant excluderetur impietas. Denique et hoc dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma iudicavit. Eo autem usque hominem, quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas quam suam dixit, quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est: Et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Mea est tristitia, quam nemo suscepit affectu. Ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Et sequestrata delectatione divinitatis aeternae taedio meae infirmitatis afficitur. Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem. Non propter mortem tristis est Dominus, quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur. Divinitas autem commutari per hos nescit affectus.
32 Sustinete hic, et vigilate. Et cum processisset paululum, procidit super terram. Quod praecipit: Sustinete hic, et vigilate, non a somno prohibet, cuius tempus non erat imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis. Dato autem eis praecepto ut sustinerent vigilarentque secum, paululum procedens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit.
33 Et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora, et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte, sed habeant rectum cor, vitent mortem quantum possunt; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste [Ioan. V.]. Ecce habes voluntatem humanam expressam. Unde iam rectum cor: Sed non quod ego volo, sed quod tu. Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Suam voluntatem dixit, quam temporaliter sumpsit ex virgine; voluntatem vero eius, qui eum misit, eam, videlicet, signans, quam intemporaliter aeternus habuit cum patre communem. Orat transire calicem, ut ostendat vere quod et homo erat. Reminiscens autem et propter quod missus est, perficit dispensationem ad quam missus est, et clamat: Sed non quod ego volo, sed quod tu. Si moritur mors me non moriente secundum carnem, videlicet, transeat, ait, calix iste. Verum quia non aliter hoc fiet, ait: Non quod ego volo, sed quod tu. Quod autem, Patrem invocans, duplici nomine dicit Abba pater, utriusque populi illum, et Iudaei, scilicet, et gentilis, Deum esse ac Salvatorem ostendit. Idem namque abba quod et pater significat; sed abba Hebraeum, pater Graecum est et Latinum. Ut ergo utrumque populum in eum crediturum, ab utroque eum invocandum esse doceret, utraque lingua eum primus ipse invocat. Ipse est enim bonus pastor, qui animam dando pro ovibus suis [Ioan. X], unum de duobus gregibus ovile perficit. Ideo utriusque voce gregis auxilium Patris flagitat, ut nos utrique exemplo illius informati, ubi adversa imminere senserimus, nos Patrem Deum, Hebraei Abba invocantes, una fidei et charitatis devotione praesidium coeleste quaeramus. Unde doctor egregius formam docendi a Domino sumens, ita suos alloquitur auditores: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater [Rom. VIII] [Gal. IV]. Abba nimirum illi, qui de Israelitico populo, nos Pater, qui de gentibus ad fidem Christi venimus.
34 Et veniens invenit eos dormientes, et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? Ille qui supra dixerat: Etiamsi omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest.
35 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in oratione Dominica dicimus: Et ne nos inducas in tentationem [Matth. VI], quam ferre non possumus, non tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et in praesentiarum non ait: Vigilate et orate ne tentemini, sed ne intretis in tentationem, hoc est, ne tentatio vos superet ultima, et intra suos casses teneat. Verbi gratia, martyr, qui pro confessione Domini sanguinem fudit, tentatus quidem est, sed tentationis retibus non est ligatus; qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.
36 Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. Hoc adversum temerarios dictum est, qui quidquid crediderint, putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus; sed tamen, iuxta Apostolum: Spiritu carnis opera mortificemus [Rom. VIII]. Facit hic locus et adversus Eutychianos, qui dicunt unam in Mediatore Dei et hominum Domino ac Salvatore nostro operationem, unam fuisse voluntatem. Cum enim dicit: Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma, duas voluntates ostendit, humanam, videlicet, quae est carnis, et divinam quae est deitatis. Ubi humana quidem propter infirmitatem carnis recusat passionem, divina autem eius est promptissima. Quoniam formidare quidem in passione humanae fragilitatis est, suscipere autem dispensationem, passionis divinae voluntatis atque virtutis est.
37 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. Et reversus, denuo invenit eos dormientes. Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis. Languescebant autem et opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina.
38 Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam et requiescite. Sufficit, venit hora, ecce tradetur Filius hominis in manus peccatorum. Cum dixisset: Dormite iam et requiescite, et adiungeret, Sufficit, ac deinde inferret: Venit hora, ecce tradetur Filius hominis, etc., utique intelligitur post illud, quod eis dictum est, Dormite et requiescite, siluisse Dominum aliiquantulum, ut hoc fieret quod promiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquat hora, sive venit hora. Ideo post illa verba positum est Sufficit, id est, quod requievistis iam sufficit. Sed quia commemorata ipsa non est interpositio silentii Domini, propterea coarctat intellectum, ut illis verbis alia pronuntiatio requiratur.
39 Surgite, eamus, ecce qui me tradet prope est. Postquam tertio oraverat, et apostolorum timorem sequente poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dicitque discipulis: Surgite, eamus, ecce qui me tradet prope est. Non nos inveniant quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant.
40 Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum vocare, et osculum ei ingerere quem tradebat. Tamen adhuc aliquid habet de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi. Suscepit autem Dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, simul et illud Davidicum complens: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus [Psal. CXIX].
41 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. Petrus hoc fecit, ut Ioannes evangelista declarat [Ioan. XVIII], eodem nimirum mentis ardore, quo caetera fecerat. Sciebat enim quo modo Phinees puniendo sacrilegos mercedem iustitiae et sacerdotii perennis acceperat [Num. XXV]. Lucas autem addit, quod Dominus tangens auriculam servi sanaverit eum [Luc. XXII]. Nunquam ergo pietatis suae Dominus obliviscitur, qui etiam hostes suos non patitur vulnerari. Illi iusto mortem inferunt, ipse persecutorum vulnera sanat, mystice docens etiam eos, qui in suae mortis consensione vulnus animae contraxerant, si fructum poenitentiae facerent dignum, salutem posse mereri.
42 Et respondens Iesus ait illis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me; quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se vestris tradat manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.
43 Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt. Impletur sermo Domini quem dixerat, quod omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte. Nam etsi turba permittente ad petitionem Domini fugerunt, ut Ioannes scribit [Ioan. XVIII], pavorem tamen ac timiditatem suae mentis ostendebant, quod ad fugae praesidium promptiores quam ad fiduciam patiendi cum Christo exstiterant.
44 Adolescens autem quidam sequebatur eum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum. At ille, relicta sindone, nudus profugit ab eis. Quod ait, Amictus sindone super nudo, subauditur corpore, id est, corpore super nudo, quia non aliud indumenti, quam solam habebat sindonem. Quis autem fuerit iste adolescens, evangelista non dicit. Quisquis vero fuit, maiorem in se quam in caeteris amorem Domini permansisse comprobat, qui illis iam fugientibus, ipse donec ab hostibus comprehenderetur, vinculo charitatis astrictus, eum prosequi non omisit, quamvis necdum perfectam habuerit charitatem, quia a comitatu Salvatoris vel tentus profugere potuit. Quia sicut perfecta charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV], ita timor, mentem obsidens, imperfectam arguit charitatem. Sed notandum solertius, quod de hoc adolescente scribens evangelista non ait: Quia fugit a comitatu Domini, vel: Fugit a sequendo Dominum; sed: Reiecta, inquit, sindone, nudus profugit ab eis. Fugit enim ab hostibus, quorum et praesentiam detestabatur et facta; non fugit a Domino Salvatore ac magistro suo, cuius amorem etiam corpore absens fixum in corde servavit. Neque aliquid vetat intelligi Ioannem hunc fuisse adolescentem dilectum prae caeteris magistro discipulum. Nam et illum eo tempore fuisse adolescentem longa post haec in carne vita eius indicio est. Potuit enim fieri ut ad horam tenentium manibus elapsus, mox, resumpto indumento, redierit, et, sub dubia noctis luce, sese turbis ducentium Iesum, quasi unus de ipsis immiscuerit, donec ad atrium pontificis, cui erat notus, perveniret, iuxta quod in suo ipse Evangelio commemorat [Ioan. XVIII]. Sicut autem Petrus, qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit, et confessione Dominici amoris funditus exstirpavit, recuperationem ostendit eorum qui in martyrio labuntur, ita caeteri discipuli, qui articulum comprehensionis fugiendo praevenerant, cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt, quibus tutius est multo praesidia latebrarum petere, quam se discrimini certaminum exponere. Ita etiam iste adolescens, qui, reiecta sindone, nudus profugit ab impiis, illorum et opus designat et animum; qui ut securiores ab incursibus hostium fiant, quidquid in hoc mundo possidere videntur, abiiciunt, ac nudi potius Domino famulari, quam adhaerendo mundi rebus materiam tentandi, atque a Deo revocandi adversariis dare didicerunt. Iuxta exemplum beati Ioseph, qui, relicto in manibus adulterae pallio, foras exsilivit, malens Deo nudus, quam indutus cupiditatibus mundi meretrici servire [Gen. XXXIX].
45 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem. Summum sacerdotem Caipham significat, qui (sicut evangelista Ioannes scribit) erat pontifex anni illius, de quo consentanea testatur Iosephus [Lib. XVIII Antiq., c. 4], quia pontificatum sibi absque merito dignitatis emerit a principe Romano. Non ergo mirum est si iniquus Pontifex inique iudicat.
46 Petrus autem a longe secutus est eum usque in atrium summi sacerdotis. Merito a longe sequebatur, qui iam proxime erat negaturus. Neque enim negare posset, si Christo proximus adhaesisset. Verum in hoc maxima nobis est admiratione venerandus, quia Dominum non reliquit etiam cum timeret. Quod enim timet, naturae est; quod sequitur, devotionis; quod negat, obreptionis; quod poenitet, fidei. Aliter, quod ad passionem eumdem Dominum a longe sequitur Petrus, significabat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est, imitaturam passionem Domini, sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.
47 Et sedebat cum ministris, et calefaciebat se ad ignem. Est dilectionis ignis, est et cupiditatis. De hoc dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat [Luc. XII]? De illo autem: Omnes adulterantes, velut clibanus corda eorum [Ose. VII]. Iste super credentes in coenaculo Sion descendens, variis linguis eos Deum laudare docuit [Act. II]; ille in atrio Caiphae instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum ac blasphemandum Dominum noxias perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum synodus maligna gerebat, hoc ignis in atrio foris inter frigora noctis materialiter accensus typice praemonstrabat. Quicunque ergo vitiosum noxiumque in se exstinguit incendium, potest dicere cum Propheta Domino: Quia factus sum sicut uter in pruina, iustificationes tuas non sum oblitus [Psal. CXVIII]. In quibuscunque autem flammam charitatis turbida vitiorum flumina obruerunt, audiunt a Domino: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum [Matth. XIV]. Quo frigore torpens ad horam apostolus Petrus, quasi prunis ministrorum Caiphae calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat. Sed non mora, respectus a Domino cum ignem pravorum corpore, tum infidelitatem in corde reliquit; ac post resurrectionem Domini sancto igni recreatus, funditus excessum trinae negationis trina dilectionis confessione purgavit. Tunc etenim completa illa memorabili piscium captura, cum venisset ad Dominum cum condiscipulis suis, prunas positas, et piscem superpositum, et panem mox videns, sui cordis arcana prunis inflammavit amoris [Ioan. XXI].
48 Et quidem surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: Quoniam nos audivimus cum dicentem, ego dissolvam templum hoc manu factum, et post triduum aliud non manu factum aedificabo [Ioan. II]. Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae Dominum dixisse legimus? Sed falsus testis est, qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed et in ipsis verbis calumniatur, et paucis additis vel mutatis quasi iustam calumniam faciunt, Salvator dixerat: Solvite templum hoc; isti commutant, et aiunt: Ego dissolvam templum hoc manu factum. Vos, inquit, solvite, non ego, quia illicitum est ut ipsi nobis inferant [F. inferamus] mortem. Deinde illi vertunt: Et post triduum aliud non manu factum aedificabo, ut proprie de templo Iudaico dixisse videatur. Dominus autem ut ostenderet animal vivum et spirans templum dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.
49 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi obiiciuntur ab his? Ille autem tacebat, et nihil respondit. Ira praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum excutit de solio pontificem, ut insaniam mentis motu corporis demonstraret. Quanto plus Iesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum inveniat accusandi. Nihilominus Iesus tacet; sciebat enim quasi Deus, quidquid respondisset torquendum ad calumniam.
50 Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dicit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? Iesus autem dixit illi: Ego sum. In Matthaeo scriptum est quod interroganti et adiuranti se pontifici si esset Christus, respondit: Tu dixisti [Matth. XXVI]. Pro quo Marcus posuit: Ego sum, ut videlicet ostenderet tantum valere quod ei dicit Iesus, Tu dixisti, quantum si diceret Ego sum.
51 Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis, et venientem cum nubibus coeli. Si ergo tibi in Christo, o Iudaee, pagane et haeretice, contemptus, infirmitas et crux contumelia est, vide quia per haec Filius hominis ad dexteram Dei Patris sessurus, et ex partu virginis homo natus in sua cum coeli nubibus est maiestate venturus. Unde et Apostolus, cum crucis abiecta descripsisset, dicens quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, adiunxit atque ait: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Iesus Christus in gloria est Dei Patris [Philipp. II].
52 Summus autem sacerdos, scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? Audistis blasphemiam. Quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendas vestes provocat. Scindit vestimenta sua, ut ostendat Iudaeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis. Sed et consuetudinis iudaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum audierint, scindere vestimenta sua, quod Paulum quoque et Barnabam, quando in Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus [Act. XIV]; Herodes autem quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus est [Act. XII]. Altiore autem mysterio factum est ut in passione Domini pontifex Iudaeorum sua ipse vestimenta disciderit, cum tunica Domini nec ab ipsis, qui eum crucifixere, militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quod sacerdotium Iudaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum, et a suae statu integritatis omnimodis solvendum; soliditas vero sanctae universalis Ecclesiae, quae vestis sui redemptoris solet appellari, nunquam valeat disrumpi; quin potius etsi Iudaei, si gentiles, si haeretici, si mali catholici humilitatem Domini Salvatoris contemnant, eius tamen usque ad consummationem saeculi in illis quos sors electionis invenerit inviolata sit permansura castitas.
53 Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza. Et ministri alapis eum caedebant. Impleta est hoc loco prophetia, quae ait: Dedi maxillas meas alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum [Isai. L]. Sed qui tunc caesus est colaphis sive alapis Iudaeorum, caeditur etiam tunc blasphemiis falsorum Christianorum; qui tunc consputus est salivis infidelium, nunc usque vesanis nomine tenus fidelium exhonoratur atque irritatur opprobriis. Velaverunt autem faciem eius, non ut eorum ille scelera non videat, sed ut a se ipsi, sicut quondam Moysi fecerunt [Exod. XXXIV], gratiam cognitionis eius abscondant; si enim crederent Moysi, crederent forsitan et Domino [Ioan. V]. Quod velamentum usque hodie manet super cor eorum non revelatum [II Cor. III], nobis autem in Christum credentibus ablatum est. Neque enim frustra eo moriente velum templi scissum est medium, et ea quae toto legis tempore latuerant, et abscondita carnali Israel fuerant, novi testamenti cultoribus sunt patefacta sancta sanctorum arcana. Quod vero dicunt ei: Prophetiza, et iuxta alios evangelistas: Prophetiza quis est qui te percussit, quasi in contumeliam faciunt eius, qui se a populus prophetam voluerit haberi. Sed ipso dispensante, quae patitur omnia pro nobis fiunt, ut, sicut Petrus hortatur [I Pet. IV], Christo in carne passo nos eadem cogitatione armemur, atque ad toleranda pro nomine eius irrisionum opprobria praeparemur.
54 Et cum esset Petrus in atrio, deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis; et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras? At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Quid sibi vult, quod prima eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerint recognoscere? nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, et iste sexus redimeretur per Domini passionem. Et ideo mulier resurrectionis accipit prima mysterium, et mandata custodit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem.
55 Et exivit foras ante atrium, et gallus cantavit. De hoc galli cantu caeteri evangelistae tacent, non tamen factum esse negant, sicut et multa alia alii silentio praetereunt, quae alii narrant.
56 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. Non haec eadem, quae prius accusabat, ancilla esse credenda est. Dicit namque Matthaeus apertissime: Exeunte illo ianuam, vidit eum alia, et ait iis qui erant ibi, etc. In hac autem negatione Petri discimus non solum abnegari Christum ab eo qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum. Dominus autem non ait Petro: Discipulum meum te negabis, sed, Me negabis. Negavit ergo ipsum, cum se negavit eius esse discipulum.
57 Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere tu ex illis es. Nam et Galilaeus es. Non quod alia lingua Galilaei, quam Hierosolymitae loquerentur, qui utrique fuerint Hebraei, sed quod unaquaeque provincia et regio suas habeat proprietates, ac vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Unde, in Actibus apostolorum cum ii quibus Spiritus sanctus insederat omnium gentium linguis loquerentur, inter alios qui de diversis mundi plagis advenerant, etiam illi qui habitabant Iudaeam dixisse referuntur: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus [Act. II]? Et Petrus fratribus loquens in Hierusalem: Et notum, inquit, factum est omnibus habitantibus in Hierusalem [Act. I], ita ut appellaretur ager ille lingua eorum achaeldama. Quare lingua eorum, nisi quia idem nomen aliter illi, hoc est, Hierosolymitae, aliter sonabant Galilaei?
58 Ille autem coepit anathematizare, iurare, Quia nescio hominem istum, quem dicitis. Et statim iterum gallus cantavit. Solet Scriptura sacramenta causarum per statum designare temporum. Unde Petrus qui media nocte negavit, ad galli cantum poenituit. Qui etiam post resurrectionem Domini diurna sub luce illum quem tertio negaverat, tertio aeque se amare professus est [Ioan. XXI]. Quia nimirum quod in tenebris oblivionis erravit, et speratae iam lucis rememoratione correxit, et eiusdem verae lucis adepta praesentia plene totum, quidquid mutaverat erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui nos iacentes excitans, et somnolentos increpans dicat: Evigilate, iusti, et nolite peccare [I Cor. XV].
59 Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis, et coepit flere. Quam nociva pravorum colloquia! Petrus ipse inter infideles vel hominem se nosse negavit, quem inter condiscipulos iam Dei Filium fuerat confessus. Sed nec in atrio Caiphae retentus poterat agere poenitentiam. Egreditur foras, ut alii narrant evangelistae [Matth. XXVI] [Marc. XIV] [Luc. XXII], quatenus ab impiorum concilio secretus, sordes pavidae negationis liberis fletibus abluat.
60 Et confestim concilium facientes mane summi sacerdotes cum senioribus et Scribis, et universo concilio, vincientes Iesum duxerunt, et tradiderunt Pilato. Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum in malo. Tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent, et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adiudicassent morti, ligatum iudici traderent. Attamen notandum quod non tunc primum ligaverunt eum, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Ioannes declarat, ligaverunt, et sic adduxerunt eum ad Annam primum.
61 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudaeorum? Pilato nihil aliud criminis interrogante, nisi utrum rex Iudaeorum sit, arguuntur impietatis Iudaei, quod ne falso quidem invenire potuerint quod obiicerent Salvatori.
62 At ille respondens, ait illi: Tu dicis. Sic respondit, ut et verum diceret, et sermo eius calumniae non pateret. Et attende quod Pilato, qui invitus ferebat sententiam, aliqua in parte responderit, sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque suo sermone iudicarit.
63 Pilatus autem rursus interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. Iesus autem amplius nihil respondit. Ethnicus quidem est qui condemnat Iesum, sed causam refert in populum Iudaeorum: Vide in quantis te accusant. Iesus autem nihil respondere voluit, ne, crimen diluens, dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.
64 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barrabam dimitteret eis. Haeret Iudaeis usque hodie sua petitio, quam tanto labore impetrarunt. Quod enim, data sibi optione, pro Iesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae elegerunt ademptorem, merito salutem perdiderunt, et vitam, et latroniciis sese ac seditionibus in tantum subdiderunt, ut et patriam regnumque suum, quod plus Christo amavere, perdiderint, et hactenus eam quam vendidere, sive animae, sive corporis, libertatem recipere non meruerint.
65 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis ut faciam regi Iudaeorum? At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. Pilatus vero dicebat eis: Quid enim mali fecit? Multas liberandi Salvatorem Pilatus occasiones dedit. Primum latronem iusto conferens, deinde inferens: Quid ergo vultis ut faciam regi Iudaeorum? Cumque responderunt Crucifigatur, non statim acquievit, sed, iuxta suggestionem uxoris, quae mandaverit ei, ut Matthaeus scribit: Nihil tibi et iusto illi [Matth. XXVII], ipse quoque respondens: Quid enim, ait, mali fecit? hoc dicendo Pilatus absolvit Iesum.
66 At illi magis clamabant: Crucifige eum. Ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium obsedit me; et illud Ieremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva, dederunt super me vocem suam [Ierem. XXXII]. Isaia quoque in hac sententia congruente: Et exspectavi ut facerent iudicium, fecerunt autem iniquitatem et non iustitiam, sed clamorem [Isai. V].
67 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barrabam, et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. Iesus autem flagellatus non ab alio, quam ab ipso Pilato intelligendus est. Scribit namque aperte Ioannes: Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barrabam. Erat autem Barrabas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit [Ioan. XIX]. Ac deinde subiungit: Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius, et caetera. Quod quidem ideo fecisse, atque ideo credendus est militibus eum illudendum tradidisse, ut satiati poenis et opprobriis eius Iudaeis mortem eius ultra sitire desisterent. Hoc autem factum est, ut quia scriptum erat: Multa flagella peccatorum [Psal. XXXI], illo flagellato nos a verberibus liberaremur, dicente Scriptura: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo [Psal. XC].
68 Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: Ave, rex Iudaeorum. Milites quidem, quod rex Iudaeorum fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen obiecerant, quod sibi in populo Israelitico usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant purpura, qua reges veteres utebantur, et pro diademate imponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, ut Matthaeus scribit [Matth. XXVII], et adorent quasi regem. Nos autem omnia haec intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus [Ioan. XI], nesciens quid diceret, sic et isti quodcunque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis qui credimus, sacramenta tribuebant. Notandum autem quod pro eo quod Marcus ait, Et induunt eum purpura [Marc. XV], Matthaeus ita posuit: Et exuentes eum chlamydem coccineam circumdederunt ei [Matth. XXVII]. Ubi intelligitur quod Matthaeus ait, Chlamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcus dixisse, Indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura, cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea. Mystice ergo in purpura qua indutus est Dominus, ipsa eius caro quam passionibus obiecit insinuatur, de qua praemissa dixerat prophetia: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari [Isai. LXIII]? In corona vero, quam portabat, spinea nostrorum susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri dignatus est, ostenditur, iuxta quod praecursor ipsius testimonium ei perhibens, ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi [Ioan. I]. Namque spinas in significatione peccatorum poni solere testatur ipse Dominus, qui protoplasto in peccatum prolapso dicebat: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi [Gen. III], quod est aperte dicere: Conscientia tua punctiones tibi et aculeos vitiorum procreare non desistet. Quod vero iuxta Evangelium Lucae Dominus apud Herodem alba veste induitur [Luc. XXIII], in caeteris vero evangelistis a militibus Pilati sub coccineo, sive purpureo, habitu illusus esse perhibetur, collata utraque narratione in uno innocentia et castitas assumptae humanitatis, in altero autem veritas passionis, per quam ad gloriam regni immortalis esset perventurus, exprimitur. Sicut enim purpura colorem sanguinis, qui pro nobis affusus est, imitatur, ita et habitus regni quod post passionem intravit, nobisque intrandum patefecit, insinuat. Verum quia dixit Apostolus: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III]; et Isaias Domino de electis omnibus: His, inquit, velut ornamento vestieris [Isai. XLIX], potest in hoc utroque Domini habitu inimicorum quidem sententia probroso, sed ipsius Domini electione gloriosissimo omnis electorum eius multitudo, quae in martyres venerandos et caeteram fidelium plebem distinguitur, aptissime designari. Alba etenim veste induitur, cum munda iustorum confessione circumdatur; purpura sive cocco vestitur, cum in triumpho victoriosorum martyrum gloriatur.
69 Et percutiebant caput eius arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. Haec tunc fecere milites Pilati, haec usque hodie faciunt haeretici et pagani milites utique diaboli. Quia enim caput Christi Deus [I. Cor, XI] caput eius percutiunt, qui eum Deum esse verum denegant. Et quia per arundinem Scriptura solet confici, quasi arundine caput Christi feriunt, qui divinitatis illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur. Spuunt in faciem eius, qui eius praesentiam gratiae verbis exsecrandis ex internae caecae mentis insania conceptis respuunt, et Iesum Christum in carne venisse denegant. Et quidem milites eum quasi qui Deum se ipse falso dixisset, illudentes adorabant; sed sunt hodie, quod est gravioris vesaniae, qui eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba eius quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris longe postponunt.
70 Et educunt illum, ut crucifigerent eum. Et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. Magnae tunc opinionis fuisse Simon iste videtur, cum filii quoque eius quasi iam noti omnibus designentur ex nomine. Sed cavendum ne cui videatur contrarium quod Ioannes scribit ipsum Dominum sibi crucem portasse [Ioan XIX], caeteri vero evangelistae hunc Simonem Cyrenaeum eam baiulasse referunt [Matth. XXVII] [Marc. XV] [Luc. XXIII]. Primo namque a Domino portata, ac deinde Simoni, quem exeuntes forte obvium habuerunt, portanda imposita est. Et hoc congruo satis ordine mysterii, Quia nimirum ipse passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius [I Petr. II]. Et quia Simon iste non Hierosolymita, Cyrenaeus esse perhibetur (Cyrene enim Libyae civitas est, ut in Actibus apostolorum legimus [Act. II], recte per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo cives sunt et domestici Dei [Ephes. II], et, sicut alibi dicitur: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi [Rom. VIII]. Unde apte Simon obediens, Cyrene haeres interpretatur. Nec praetereundum quod idem Simon de villa venisse refertur. Villa enim Graece pagos dicitur. Unde paganos appellamus eos quos a civitate Dei alienos, et quasi urbanae conversationis videmus esse expertes. Sed de pago Simon egrediens, crucem portat post Iesum, cum populus nationum, paganis ritibus derelictis, vestigia Dominicae passionis obedienter amplectitur.
71 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum CALVARIAE locus. Extra urbis portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et calvariae, id est, decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii: et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur [Galat. III].
72 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et non accepit. Deus loquitur ad Hierusalem: Ego te plantavi vineam meam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae [Ierem. II] [Isai. V]? Amara vitis amarum vinum fecit, quod propinat Dominus Iesus, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto [Psal. LVIII]. Quod autem dicitur: Et non accepit, vel secundum Matthaeum, cum gustasset noluit bibere [Matth. XXVII], hoc indicat quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit. Quod enim ait Marcus, Non accepit, intelligitur: non accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeus testis est, ut quid idem Matthaeus ait, Noluit bibere, hoc Marcus dixerit Non accepit, tacuerit autem quod gustaverit. Sed et hoc quod ait Marcus, Myrrhatum vinum, intelligendum est Matthaeum dixisse cum felle mistum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim vinum amarissimum est; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderetur.
73 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. Haec Ioannes evangelista plenius exponit, quod, scilicet, milites caetera in quatuor partes iuxta suum numerum dividentes, de tunica, quae inconsutilis erat desuper contexta per totum, sortem miserint [Ioan. XIX]. Quadripartita autem vestis Domini quadripartitam eius figuravit Ecclesiam, toto, scilicet, orbe, qui quatuor partibus constat, terrarum diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer, distributam. Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas iuxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est [Ephes. III], merito vestis qua significatur desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid nisi gratia Dei commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit. Et cum sors mittitur, non personae cuiuscunque vel meritis, sed occulto Dei iudicio ceditur. Et quia, sicut dicit Apostolus, Vetus homo noster simul affixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato [Rom. VII], quandiu id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, et quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem [II Cor. IV], tempus est crucis. Haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Sed ideo dicitur, spe gaudentes [Rom. XII], ut requiem futuram cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus, per latitudinem hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias. Per altitudinem autem, cui caput adiungitur, exspectatio retributionis de sublimi iustitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua [Matth. XVI], his quidem secundum tolerantiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Itaque etiam longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. Recordaris, nisi fallor, quod verba Apostoli in ista designatione crucis expediantur, ubi ait: In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo, et profundum [Ephes. III].
74 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Sunt qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intelligi, nisi Ioannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos [Ioan. XIX], Hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim: Parasceve paschae hora quasi sexta, et dicit Iudaeis: Ecce rex vester, etc. Si ergo hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali, traditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intelligentes quidam putaverunt? Iam certe dixerat Marcus: Crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius. Si ergo eius rei gestae tempus voluit commemorare, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia; ut quid adiunxit, Et crucifixerunt eum? nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat qua hora Dominus ligno suspensus est; unde posset huius vel error corrigi, vel mendacium refutari. Sed quia sciebat a militibus Dominum crucifixum, non a Iudaeis, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse, qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia, cum clamaverunt Iudaei ut Dominus crucifigeretur. Et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt, maxime quia nolebant videri se hoc fecisse, et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant secundum Ioannem. Quod ergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime indicans magis fuisse Domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus.
75 Et erat titulus causae eius inscriptas: Rex Iudaeorum. Titulus positus supra crucem eius, in quo scriptum erat Rex Iudaeorum, illud ostendit, quod nec occidendo efficere potuerunt ut eum regem non haberent, qui eis manifestissima et eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in psalmo canitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius [Psal. II]. Quia apte etiam, quoniam Rex simul et Pontifex est, cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque qua praeditus erat, dignitatem titulo praetendit, ut cunctis legere, hoc est, audire et credere volentibus insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit suum, sed confirmarit potius et corroborarit imperium.
76 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris, et alium a sinistris eius. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi, significant eos qui sub fide et confessione Christi vel agonem martyrii, vel quaelibet continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quicunque haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito ac fide designantur; at qui sive humanae laudis intuitu, seu qualibet minus digna intentione mundo abrenuntiant, non immerito blasphematoris ac sinistri latronis mentem imitantur et actus. De qualibet dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia plura aut pietatis opera facere aut dona gratiae spiritalis accepisse videar, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII]. Beati autem qui sua propter Dominum et propter Evangelium relinquunt: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V] [Luc. VI].
77 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Etiam nolentes confitentur Scribae et pontifices, quod alios salvos fecerit. Itaque vos vestra condemnat sententia; qui enim alios salvos fecit, utique si vellet, seipsum salvare poterat.
78 Christus Rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. Fraudulenta promissio. Quid est plus, de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere? Surrexit, et non creditis; ergo etiamsi de cruce descenderit, similiter non credetis.
79 Et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. Quomodo qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei? Quandoquidem unus eorum conviciatus est secundum Lucae testimonium [Luc. XXIII], alter et compescuit eum, et in Deum credidit? nisi intelligamus Matthaeum et Marcum, breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistula ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum [Hebr. XI], cum solus Daniel significari intelligatur [Dan. VI]. Et pluraliter dictum Secti sunt, cum de sola Isaia tradatur. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: Et rustici mihi insultant, etiamsi unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino, cum non posset sub numero plurali unus intelligi. Cum vero dictum est latrones, vel, qui cum eo crucifixi erant, nec additum est ambo, non solum si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. Quod vero, Luca testante, unus latro Dominum blasphemat, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos; alter vero illum digna invectione redarguit, et Dominum fideli supplicatione precatur, dicens: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum, usque hodie geri in Ecclesia videmus, cum mundanis tacti afflictionibus veri simul et falsi Christiani, illi quidem qui ficta mente dominicae passionis sacramenta gestant, ad praesentis vitae gaudia cupiunt liberari a Domino. At qui simplici intentione cum Apostolo non gloriantur, nisi in cruce Domini nostri [Galat. VI], ita potius a praesentibus aerumnis optant erui, ut spiritum suum in manus sui commendent auctoris, unaque cum ipso regni coelestis desiderent esse participes. Unde bene ille, qui fide dubia Dominum precabatur, funditus est contemptus a Domino, neque ulla responsione dignus habitus. At vero preces illius, qui aeternam a se salutem quaerebat, pia mox Dominus exauditione suscipere dignatus est. Quia nimirum quicunque in tribulationibus positi temporalia tantum a Domino solatia requirunt, temporalibus se pariter et aeternis gaudiis privant. Qui autem veraciter bona patriae coelestis suspirant, ad haec absque ulla dubietate Christo miserante perveniunt.
80 Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. Clarissimum mundi lumen retraxit radios, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et notandum quod Dominus sexta hora, hoc est, recessuro a centro mundi sole crucifixus sit; diluculo autem, hoc est, oriente iam sole, resurrectionis suae mysteria celebrarit. Statu enim temporis signavit quod effectu operis exhibuit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram [Rom. IV]. Nam et Adam peccante, scriptum est quod audierit vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad auram post meridiem [Gen. III]. Post meridiem, nempe inclinata luce fidei; ad auram vero, refrigescente fervore charitatis. Deambulans autem audiebatur, quia ab homine peccante recesserat. Rationis ergo, imo divinae pietatis ordo poscebat ut eodem temporis articulo quo tunc Adae praevaricanti occluserat, nunc latroni Dominus poenitenti ianuam paradisi reseraret; et qua hora primus Adam peccando mortem huic mundo invexerat, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret [I Cor. XV].
81 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, eli, lama sabachthani, quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid reliquisti me? Principio vigesimi primi psalmi usus est; illud quod in medio versiculi legitur: Respice in me, superfluum est. Legitur enim in Hebraeo, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Nec mireris verborum humilitatem, querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas. Sicut enim esurire et sitire, et fatigari, non erant propria divinitatis, sed corporales passiones, ita et quod dicitur: Ut quid me dereliquisti, corporalis vocis erat proprium, quia solet secundum naturam corpus nullatenus velle a sibi coniuncta vita fraudari. Licet enim et ipse Salvator hoc dicebat, sed proprie ostendebat corporis fragilitatem manens virtus et sapientia Dei. Ut homo ergo loquitur, meos circumferens motus, quod in periculis positi a Deo nos deseri putamus, ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur.
82 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. Non omnes, sed quidam, quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed ex eo quod dixit, Eli, eli, putantes Eliam ab eo invocatum. Sin autem Iudaeos qui hoc dixerint, intelligere volueris, et hoc more sibi soluto faciunt, ut Dominum imbecillitate infament, qui Eliae auxilium deprecetur.
83 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sine, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum. Quam ob causam Domino acetum sit potui datum, Ioannes ostendit plenius, dicens: Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas autem positum erat aceto plenum. Illi ergo spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius [Ioan. XIX]. Vidit ergo quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent, antequam acciperet acetum, et traderet spiritum. Atque ut hoc etiam consummaretur, quod ait: Et in siti mea potaverunt me aceto [Psal. LXVIII], Sitio, inquit. Tanquam hoc diceret: Hoc munus fecistis, date quod estis. Iudaei quippe ipsi erant acetum degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi huius impleto, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentam. Hyssopum, cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus, quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde illud in psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor [Psal. L]. Christi namque humilitate mundamur, quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem crucis [Philipp. II], non utique sanguis eius in peccatorum remissionem, hoc est, in nostri mundationem fuisset effusus. Per arundinem vero, cui imposita est spongia, Scriptura significatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet sonum significans, qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera quae arundine scribitur. Sed significantius sonos vocis humanae usitatissime dicimus linguas, Scripturam vero arundinem dici, quo minus usitatum, eo magis est mystice figuratum.
84 Iesus autem, emissa voce magna expiravit. Quid hac voce magna dixerit Dominus, Lucas aperte designat, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec, inquit, dicens expiravit [Luc. XXIII]. Quod vero scribit Ioannes, quia cum accepisset Iesus acetum, dixit, Consummatum est, et, inclinato capite, tradidit spiritum [Ioan. XIX], inter illud quod ait, Consummatum est, et illud, Et, inclinato capite, tradidit spiritum, emissa est vox illa magna, quam tacuit Ioannes, caeteri autem tres commemoraverunt.
85 Et velum templi scissum est in duo, a sursum usque deorsum. Scinditur velum templi, ut arca testamenti et omnia legis sacramenta quae tegebantur appareant, atque ad populum transeant nationum. Ante enim dictum fuerat: Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius [Psal. LXXV]; nunc autem: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram, inquit, gloria tua [Psal. LVI]. Et in Evangelio prius dixit: In viam gentium ne abieritis [Matth. X]; post passionem vero suam: Euntes, inquit, docete omnes gentes [Matth. XXVIII].
86 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere homo hic Filius Dei erat. Manifesta causa miraculi centurionis exponitur, quod videns Dominum sic expirasse, hoc est, spiritum emisisse, dixerit: Vere homo hic Filius Dei erat, nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi qui animarum conditor est. Et hoc considerandum est, quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Dei Filium confiteatur, et Arius in Ecclesia praedicet creaturam. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae, velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, continuo Iesum et vere iustum hominem, et vere Dei Filium synagoga tacente confirmat.
87 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome; et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei. Iacobum minorem dicit Iacobum Alphaei, qui et frater Domini dicebatur, eo quod esset filius Mariae materterae Domini, cuius in Evangelio suo meminit Ioannes dicens: Stabat autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae [Ioan. XIX]. Mariam autem Cleophae videtur eam dicere a patre sive a cognatione. Vocabatur vero minor Iacobus ad distinctionem maioris Iacobi, videlicet, filii Zebedaei, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino. Consuetudinis autem Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent; hoc, quia scandalum facere poterat, in nationibus, Paulus abiecisse se memorat: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri Apostoli faciunt [Rom. XV] [I Cor. IX]? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cuius illae metebant spiritalia. Non quo indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit, Mariam, scilicet, Magdalenam, a qua septem daemonia eiecerat, et Mariam Iacobi, et Ioseph matrem materteram suam, et alias quas in caeteris Evangeliis legimus [Marc. XVI] [Luc. VIII].
88 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio. Decurio vocatur, quod sit de ordine curiae, et officium curiae administret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Arimathaea autem ipsa est Ramathaim civitas Elcanae et Samuelis in regione Thamnitica, iuxta Diospolim. Parasceve vero Graece, Latine praeparatio dicitur. Quo nomine Iudaei, qui inter Graecos morabantur, sextam Sabbati appellabant, eo quod in illo ea quae requiei Sabbati necessaria essent, praeparare solerent, iuxta hoc quod de manna quondam praeceptum est: Sexta autem die colligitis duplum, etc. [Exod. XVI]. Quia ergo sexta die factus est homo, et tota est mundi creatura perfecta, septima autem Conditor ab opere suo requievit [Gen. II], unde et hanc Sabbatum, hoc est, requiem voluit appellari, recte Salvator eadem sexta die, crucifixus, humanae restaurationis implevit arcanum. Ideoque cum accepisset acetum dixit: Consummatum est, hoc est: Sextae diei, quod pro mundi refectione suscepi, iam totum est opus expletum. Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis, quae octava die ventura erat, exspectabat adventum. Ubi nostra simul devotionis ac beatae retributionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta saeculi aetate pro Domino pati, et velut mundo necesse est crucifigi. In septima vero aetate, id est, cum lethi quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere, et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate etiam corpora ipsa resurrectione glorificata cum animabus simul in corruptionem aeternae haereditatis accipiant.
89 Venit, inquit, Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei. Et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Magnae quidem Ioseph iste dignitatis ad saeculum, sed maioris apud Deum meriti fuisse laudatur. Talem namque existere decebat eum qui corpus Domini sepeliret, qui et per iustitiam meritorum tali ministerio dignus esset, et per nobilitatem potentiae saecularis facultatem posset obtinere ministrandi. Non enim quilibet ignotus aut mediocris ad praesidem accedere et Crucifixi corpus poterat impetrare.
90 Ioseph autem mercatus est sindonem, et deponens eum involvit sindone. Et ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem iuxta intelligentiam spiritalem hoc sentire, quod corpus Domini non auro, non gemmis et serico, sed linteamine puro obvolvendum sit, quanquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvat Iesum, qui pura eum mente susceperit. Hinc Ecclesiae mos obtinuit, ut sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus est Domini in sindone munda sepultum, iuxta quod in gestis pontificalibus a beato papa Silvestro legimus esse statutum.
91 Et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. De monumento Domini ferunt, qui nostra aetate de Ierosolymis in Britanniam venere, quod domus fuerit rotunda de subiacente rupe excisa tantae altitudinis, ut intro consistens homo vix manu extenta culmen possit attingere, quae habet introitum ab Oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque impositus est. In cuius monumenti parte Aquilonari sepulcrum ipsum, hoc est, locus Dominici corporis de eadem petra factus est, septem habens pedes longitudinis, trium vero palmarum mensura caetero pavimento altius eminens. Qui, videlicet, locus non desuper, sed a latere Meridiano per totum patulus est, unde corpus inferebatur. Color autem eiusdem monumenti ac loculi rubicundo et albo dicitur esse permistus.
92 Maria autem Magdalene, et Maria Ioseph, aspiciebant ubi poneretur. In Luca legimus quia stabant omnes noti eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum [Luc. XXIII]. His ergo notis Iesu post depositum eius corpus ad sua remeantibus, solae mulieres quae arctius amabant, funus subsecutae, quomodo poneretur inspicere curabant, ut ei tempore congruo munus possent devotionis offerre. Sed et hactenus sanctae mulieres die Parasceves, id est, praeparationis, idem faciunt, cum animae humiles, et quo maioris sibi consciae fragilitatis, eo maiori Salvatoris amore ferventes, passionis eius vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur, et si forte valeant imitari, pia curiositate, quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LII. IN FERIA QUARTA POST DOMINICAM OCULI. <<<     >>> HOMILIA LIV.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 53