Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LII. IN FERIA QUARTA POST DOMINICAM OCULI.
0 | MARC. VII, MATTH. XV. In illo tempore conveniunt ad Iesum Pharisaei, et quidam de Scribis venientes ab Hierosolymis. Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est, non lotis, manducare panes, vituperaverunt, etc. |
1 | O quam illa confessio Domini ad Patrem: Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis! [Matth. XI.] Homines terrae Genezareth, qui minus docti videbantur, non solum ipsi veniunt, sed suos infirmos adducunt; imo gestant ad Dominum, ut vel fimbriam eius, qua salvari queant, mereantur contingere. Ideoque confestim merita cupitae salutis mercede potiuntur. At vero Pharisaei et Scribae, qui doctores esse populi debuerant, non ad verbum audiendum, non ad quaerendam medelam, sed ad movendas solum quaestionum pugnas ad Dominum concurrunt, eosque de non lotis corporis manibus vituperant, in quorum operibus, quae per manus sive per caetera corporis membra fiunt, nihil immunditiae sordidantis invenire valebant, cum se magis ipsos culpare debuerint qui lotas aqua manus habentes conscientiam livore pollutam gestabant. Pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant (tenentes traditionem seniorum) et a foro nisi baptizentur, non comedunt. Superstitiosa est hominum traditio semel lotos ad manducandum panem crebrius lavare, et a foro nisi baptizentur, non comedere. Sed necessaria est doctrina veritatis, quae iubet eos qui cum pane vitae descedente de coelo participare desiderant [Ioan. VI], crebro eleemosynarum, lacrymarum, aliorumque iustitiae fructuum lavamento sua opera purgare, ut casto corde et corpore coelestibus valeant communicare mysteriis. Necessarium est inquinamenta, quae ex temporalium negotiorum curis quisque contraxerit, subsequenti bonarum cogitationum et actuum permundet instantia, si internae refectionis cupit epulis perfrui. Sed pharisaei spiritalia prophetarum verba carnaliter accipientes, quae illi de cordis et operis castigatione praecipiebant dicentes: Lavamini, mundi estote, et mundabimini qui fertis vasa Domini [Isai. III, LII], isti de corpore solummodo lavando servabant. Frustra autem Pharisaei, frustra omnes Iudaei lavant manus, et a foro baptizantur, quandiu contemnunt fonte Salvatoris ablui. In vanum baptismata servant vasorum, qui cordium suorum et corporum eluere sordes negligunt, cum certum sic Moysen et prophetas, qui vasa populi Dei vel aquis dilui, vel igne purgari, vel oleo sanctificari quacunque ex causa iusserunt, non in hoc materialium rerum emundationem, sed mentium potius et operum castigationem ac sanctimoniam, atque animarum nobis mandare salutem. |
2 | Et interrogabant eum Pharisaei et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? Mira Pharisaeorum scribarumque stultitia. Dei Filium arguunt, quare hominum traditiones et praecepta non servet. Manus autem, id est, opera, non corporis utique manus, sed animae lavandae sunt, ut fiat in illis verbum Dei. |
3 | Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Falsam calumniam vera responsione confutat. Cum, inquit, vos propter traditionem hominum praecepta Domini negligatis, quare discipulos meos arguendos creditis. quod seniorum iussa parvipendant, ut Dei scita custodiant? Moyses enim dixit: Honora patrem tuum et matrem tuam; et qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur [Exod. XX] [Deut. V] [Exod. XX] [I; Levit. XX]. Honor in Scripturis non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum in eleemosyna ac munerum collatione sentitur. Honora, inquit Apostolus, viduas, quae vere viduae sunt [I Tim. V]. Hic honor donum intelligitur. Et in alio loco: Presbyteri duplici honore sunt honorandi, maxime qui laborant in verbo et doctrina Domini [Ibid.]. Et per hoc mandatum iubemur bovi trituranti os non claudere [Deut. XXV] [I Cor. IX], ut dignus sit operarius mercede sua [Luc. X]. Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri aut matri corban, quod est donum quodcunque ex me tibi profuerit. Et ultra non dimittis eum quidquam facere patri suo aut matri, et caetera [Marc. VII]. Praeceperat Dominus vel imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent etiam in vitae necessariis ministrandis parentes suos (Levi. XX; [Deut. V]. Hanc providentissimam Dei legem volentes Scribae Pharisaeique subvertere, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si quis ea quae parentibus offerenda sunt, Deo vovere voluerit, qui verus est, Pater, oblatio Domini praeponatur parentum muneribus. Vel certe ipsi parentes, quae Deo consecrata sunt, ne sacrilegii crimen incurrerent. Declinantes egestate conficiebant, atque ita fiebat, ut oblatio liberorum sub occasione templi, et Dei in sacerdotum lucra cederet. Haec pessima Pharisaeorum consuetudo de tali occasione veniebat, multos habentes obligatos aere alieno, et nolentes sibi creditum reddere, delegabant sacerdotibus, ut exacta pecunia ministeriis templi et eorum usibus deserviret. Potest autem et hunc breviter habere sensum: Munus quodcunque ex me est, tibi proderit. Compellitis, inquit, filios ut dicant parentibus suis, Quodcunque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater et mater, ut illi timentes accipiant, quod Deo videbant mancipatum, inopem magis vellent vitam ducere, quam comedere de consecratis. |
4 | Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes et intelligite. Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare. Sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. Verbum communicat, proprie Scripturarum est, et publico sermone teritur. Populus Iudaeorum partem Dei esse iactans, communes cibos vocat quibus omnes utuntur homines: verbi gratia, suillam carnem, lepores et istiusmodi ostreas, animantia quae ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt [Levit. XI] [Deut. XIV], Unde et in Actibus apostolorum scriptum est: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris [Act. X]. Commune ergo quod caeteris hominibus patet, et quasi non est de parte Dei, pro immundo appellatur. Nihil est, inquit, extra hominem introiens in eum coinquinare. Sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem. Opponat prudens lector, et dicat: Si quod intrat in os, non coinquinat hominem [I Cor. VIII], quare idolothytis non vescimur? Et Apostolus scribit: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum [I Cor. X]. Sciendum ergo quod ipsa quidem cibaria, ut Dei creatura, per se munda sint, sed idolorum ac daemonum invocatio ea facit immunda. |
5 | Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Quod aperte dictum fuerat et patebat auditu, Apostoli per parabolam dictum putant, et in re manifesta mysticam quaerunt intelligentiam, corripiunturque a Domino, quare parabolice dictum putant, quod perspicue locutus est. Ex quo animadvertimus vitiosum esse auditorem, qui obscure manifesta, aut manifeste dicta obscure velit intelligere. Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare, quia non intrat in cor eius, sed in ventrem et in secessum emittitur purgans omnes escas? Omnium Evangeliorum loca apud haereticos et perversos plena sunt scandalis. Et ex hac sententiola quidam calumniantur, quod Dominus, physicae disputationis ignarus, putet omnes cibos in ventrem ire et in secessu digeri, cum statim infusae escae per artus et venas, ac medullas nervosque, fundantur. Unde et multos qui vitio stomachi perpetem sustineant vomitum, post coenas et prandia statim evomere quod ingesserint, et tamen corpulentos esse, quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra fundatur. Sed itiusmodi homines dum volunt alterius imperitiam reprehendere, ostendent suam. Quamvis enim tenuissimus humor et liquens esca, cum in venis artubus concocta fuerit et digesta, per occultos meatus corporis, quos Graeci πόρους vocant, ad inferiora delabitur, et in secessum vadit. Dicebat autem quoniam quae ex homine exeunt, illa communicant hominem. Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, et caetera. De corde, inquit, exeunt cogitationes malae. Ergo animae principale non, iuxta Platonem, in cerebro, sed, iuxta Christum, in corde est. Et arguendi ex hac sententia, qui cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate: diabolus adiutor esse et incentor malarum cogitationum potest, auctor non potest. Sin autem, semper in insidiis positus, levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu et gestibus aestimare, quid versemus intrinsecus. Verbi gratia: Si pulchram mulierem nos crebro viderit respicere, intelligit cor amoris iaculo vulneratum. |