monumenta.ch > Beda Venerabilis > 50
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XLIX. IN DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA LI. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM OCULI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA L. IN FERIA SECUNDA POST DOMINICAM OCULI.

0 LUC. IV, MATTH. XI, MARC. VI, IOAN. VI. In illo tempore dixerunt Pharisaei ad Iesum: Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, etc.
1 Refert superius evangelista, quia cum venisset Dominus Nazareth, et in synagoga lectoris functus officio, ab omnibus intenta et studiosa fuisset intentione auditus, cunctique mirarentur in verbis gratiae, quae procedebant de ore illius, coeperunt Pharisaei et Scribae invidentes dicere: Nonne hic est filius Ioseph? Quanta Nazarenorum caecitas, qui eum quem in verbis factisque Christum esse cognoscunt, ob generis tantum notitiam contemnunt: quorum tamen error salus nostra est, et haereticorum condemnatio. In tantum enim cernebant hominem Iesum Christum, ut hunc filium Ioseph, et iuxta alios evangelistas fabrum, vel fabri, clamarent filium. Inter quae intuendum, quare Christus in carne apparens fabri filius, imo faber appellari voluerit. Sanoque intellectu sentiendum, quod etiam per hoc se eius ante saecula Filium esse docuerit, qui fabricator omnium in principio creavit Deus coelum et terram [Gen. I]. Nam etsi humana non sunt comparanda divinis, typus tamen integer est, quia pater Christi igni operatur et spiritu. Unde et de ipso, tanquam fabri filio, praecursor eius ait: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni [Luc. III], qui in domo magna huius mundi diversi generis vasa fabricat; imo vasa irae spiritus igne molliendo in misericordiae vasa commutat [Rom. IX]. Unde bene Malachias, cum ex persona Patris diceret: Ecce mittam angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator, quem vos quaeritis [Malac. III]; post pauca subiunxit atque ait: Et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum [Ibid.]. Sed huius sacramenti Iudaei ignari, divinae virtutis opera prosapiae carnalis contemplatione despiciunt, sicut non solum ex praecedentibus ipsorum, sed etiam ex subsequentibus Domini verbis apparet, cum subditur:
2 Et ait illis: Utique dicitis mihi hanc similitudinem, Medice, cura teipsum. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Quorum insana perfidia sanam licet nesciens fidem confitetur, quae Dominum Christum fabrum cognominat et medicum. Faber est enim verus, quia omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I]; medicus est, quia omnia per ipsum restaurata sunt in coelis et in terra [Ephes. I]. Et sicut de se ipse testatur, non habent opus sani medico, sed male habentes [Luc. V]. Et quia diximus quo instrumento fabricandi, dicamus et quo utatur genere medicandi. Praeteriens vidit caecum a nativitate, exspuit in terram, et fecit lutum de sputo, linivitque super oculos eius, et dixit ei: Vade lava in natatoria Siloe [Matth. IX] [Ioan. IX], quod interpretatur missus. Abiit ergo et lavit, et venit videns. Agnosce igitur magnae modum medicinae, et gaude, quia per hanc illuminari meruisti. Lutum de terra, caro Christi est sputum de ore, divinitas eius est, quia caput Christi Deus. Sputum luto immistum, nos illuminat in natatoria Siloe baptizatos, quia Verbum coro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius [Ioan. I], quam prius tenebris arcentibus comprehendere non poteramus. Per fabrum ergo Christum creatus es, ut esses; per medicum Christum recreatus es, ut post vulnera sanus esses. Qui ab irridentibus quidem civibus seipsum curare, hoc est, in sua patria virtutes facere monetur, sed non otiose ab evangelista alio excusatur [Marc. VI], quia non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabitur propter incredulitatem illorum, ne fortasse quis viliorem nobis fiere debere patriae putaret affectum. Amabat itaque cives, sed ipsi se charitate patria livore privabant.
3 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Prophetam dici in Scripturis Dominum Christum, et Moyses est, qui ait: Prophetam suscitabit vobis Deus vester de fratribus vestris tanquam me [Deut. XVIII]. Non solum autem ipse qui caput et Dominus est prophetarum, sed et Elias, Ieremias, caeterique prophetae minoris in patria quam in exteris civitatibus habiti sunt. Quia propemodum naturale est cives semper civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilem recordantur infantiam, quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam aetatem venerint.
4 In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra, et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidonis ad mulierem viduam [III Reg. XVII]. Non, inquit, hoc quod divina fastidiosis civibus beneficia subtraho prophetarum gestis adversatur, quia sicut, fame quondam omnem terram premente, nemo est in Iudaea repertus Eliae dignus hospitio, sed exterae gentis est vidua quaesita, quae ob fidei gratiam a tanto propheta visitari deberet. Et sicut multis ibidem leprosis Naaman tantum Syrus, quia devote quaesierat, ab Elisaeo propheta curari promeruit, sic et vos non alia quam invidiae perfidiaeque causa superno munere privabit. Quorum si facta prophetarum etiam allegorice discusseris, invenies profecto Dominum in patriae suae, a qua receptus non est, perfidia superbiam notasse Iudaeorum. Nomine vero Capharnaum, quae ager consolationis interpretatur, gentium praedicasse salutem, ubi maiora quotidie signa per apostolos apostolorumque successores, non tam in corporum, quam in animarum sanatione patrantur. Igitur vidua ad quam Elias missus est, gentium designat Ecclesiam, quae, a suo diutius Conditore deserta, populum rectae fidei nescium, quasi pauperem filium egena stipe nutriebat, id est, verbo fructus ex parte docebat, donec adveniens sermo propheticus, qui, exsiccato vellere Israelis, ut pote clausa coeli ianua, fame periclitabatur in Iudaea, pasceretur ibi simul, et pasceret, et receptus, videlicet, a credentibus, et reficiens ipse credentes. Unde bene haec eadem vidua in Sarepta Sidonis dicitur esse morata. Sidon quippe venatio inutilis, Sarepta vero incendium vel angustia panis interpretatur, quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia [Rom. V]. Ubi rebus supervacuis acquirendis quasi aucupandi cura impendebatur, ubi dirae sitis incendium panisque spiritalis antea fiebat angustia, ibi farina oleumque ore prophetico benedicitur, id est, fructus et hilaritas charitatis, sive gratia corporis Dominici, et charismatis unctio indefectivo verbi coelestis munere foecundatur. Cuius hactenus in vasis oleum gaudii spiritalis et benedictionis farina non deficit, caeteris quae non credunt gentibus, inopia panis divini miseris et venatui deditis inutili. Nam et ipsa pulcherrime mysticum sibi prius quam moreretur panem factura, duo se ligna colligere velle testatur; non solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimens, quo nobis est panis vitae praeparatus aeternae.
5 Et multi leprosi erant in Israel sub Elisaeo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus [IV Reg. V]. Quia nota est historia, de mysterio necesse est paucis intimemus. Et Naaman ergo iste Syrus, qui interpretatur decor, populum demonstrat nationum quondam perfidiae scelerumque lepra maculosum, sed per sacramentum baptismatis ab omni mentis et corporis foeditate purgatum: qui captae consilio puellae, hoc est, supernae inspirationis gratia, quam Iudaeis conservare non valentibus gentes rapuere, salutem sperare commonitus septies lavari iubetur. Quia nimirum solum baptismi genus, quod ex Spiritu sancto regenerat, salvat. Unde iure caro eius post lavacrum, velut caro pueri parvi, apparuisse memoratur, sive quia cunctos in Christo baptizatos, in unam parit gratia mater infantiam, seu magis ille sit intelligendus puer, de quo dictum est: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis [Isai. IX]; cuius corpori per baptismum tota credentium soboles adunatur. Et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta praemonstrata, in quo abrenuntiare Satanae, fidem confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus, partem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet Dominici quoque corporis participatione confirmari. Merito igitur Naaman, cuius dum aqua corpus abluitur, fide pectus abluitur, id est, populus gentium Iudaeis lepra contumaciae squalentibus antefertur. Merito vidua Sareptana, id est, Ecclesia ligno crucis refici desiderans Iudaeis fame verbi pereuntibus, pane sacrosancti corporis et vivifici spiritus unctione recreatur. Probaturque Dominus non ob suam impotentiam civibus, sed ob eorum invidentiam virtutum dona negasse. Atque hoc exemplo totam postremo gentem, non quia non amaretur, sed quia ipsa se amari non amaret, ab eo derelictam doctoribus, scilicet, inde ob salvationem gentium toto orbe dispersis. Sed quod Dominus verbo de Iudaeis, hoc ipsi de se Iudaei facto testantur. Nam sequitur:
6 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes, et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem. Sacrilegia quippe Iudaeorum, quae multo ante Dominus praenuntiaverat, per Prophetam dicens: Retribuebant multi mala pro bonis [Psal. XXXIV], in Evangelio docet esse completa. Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi iniurias irrogabant. Nec mirum si perdiderunt salutem, qui eiecerunt de suis finibus Salvatorem. Moralis enim Dominus, et qui docuerit exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec eiicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. Sic Gerasenos alibi, cum virtutes eius sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit [Matth. VIII] [Marc. V] [Luc. VIII]. Simul intellige non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem; nec captum a Iudaeis, sed a se oblatum. Etenim quando vult capitur, quando vult labitur, quando vult suspenditur, quando vult non tenetur.
7 Et duxerunt, inquit, illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat. O peior magistro discipulorum haereditas. Diabolus verbo Dominum tentat, Iudaei facto: Ille dicit: Mitte te, isti adoriuntur ut mittant. Et quidem Dominus supercilium montis praecipitandus ascenderat, sed per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit, quos adhuc sanare quam perdere malebat, ut cassata videntes suae coepta nequitiae, a poscenda deinceps eius morte desisterent. Necdum enim venerat hora passionis, quae non quolibet Sabbato, sed in Parasceve Paschae futura exstiterat; necdum locum passionis, qui non in Nazareth, sed Hierosolymis hostiarum sanguine figurabatur adierat. Sed nec hoc genus mortis, qui crucifigendus a saeculo praeconabatur elegerat. Non igitur a Nazaraeis praecipitari, non ab Hierosolymis lapidari, non inter pueros Bethlehemitas ab Herode perimi, non alia, vel alia, vel alia, voluit morte consummari. Quod enim tali morte regiae potestatis iudicium, quo fidelium frons armaretur emineret? sed solum crucis exspectatum est vexillum, cuius figura et celerrimo dexterae motu contra maligni hostis tentamenta depingi, et ipsa nihilominus figura monarchiae singularis potuisset typus haberi, ut quomodo triumphum crucis exponens Apostolus ait: In nomine Iesu omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum [Philipp. II]. Hoc est enim quod eiusdem crucis cacumina ad coelos tendunt, ima petunt inferos, cornua terram tegunt. Vide ergo clementiam Salvatoris, qui nec indignatione commotus, nec scelere offensus, nec iniuria violatus Iudaeam deserit; quin etiam immemor iniuriae, memor clementiae, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando in fide plebis corda demulcet.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XLIX. IN DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA LI. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM OCULI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 50