Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XLIX. IN DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE.
0 | LUC. XI, MATTH. IX, MARC. III. In illo tempore Iesus eiiciens daemonium, et illud erat mutum, etc. |
1 | Daemoniacus iste apud Matthaeum non solum mutus, sed et caecus fuisse narratur, curatusque dicitur a Domino, ita ut loqueretur, et videret [Matth. IX]. Tria ergo signa simul in uno homine perpetrata sunt: caecus videt, mutus loquitur, possessus daemone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie completur in conversione credentium, ut, expulso primum daemone, fidei lumen aspiciant, deinde ad laudes Dei tacentia prius ora laxentur. |
2 | Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia. Non haec aliqui de turba, sed Pharisaei calumniabantur et Scribae, sicut alii evangelistae testantur. Turbis quippe, quae minus eruditae videbantur, Domini semper facta mirantibus, illi contra vel negare haec, vel quae negare nequiverant sinistra interpretatione pervertere, laborabant, quasi non haec divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent, id est, Beelzebub, qui Deus est Accaron [IV Reg. I]. Nam Beel quidem ipse est Baal, Zebub autem musca vocatur. Nec iuxta quaedam mendosa exemplaria, l litera, vel d, in fine est nominis legenda, sed b. Beelzebub ergo baal muscarum, id est, vir muscarum, sive habens muscas, interpretatur, ob sordes, videlicet, immolatitii cruoris, ex cuius spurcissimo ritu vel nomine principem daemoniorum cognominabant. |
3 | Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo. Vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant [Ibid.], vel in similitudinem Samuelis tempore aestivo mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere [I Reg. XII], quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. At tu qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis, quid feceris de iis quae de coelo venerint? Utique respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de coelo [Exod. VII]. |
4 | Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Non ad dicta, sed ad cogitata respondit, ut vel sic compellerentur credere potentiae eius, qui cordis videbat occulta. Si autem omne regnum in seipso divisum desolatur, ergo Patris, et Filii et Spiritus sancti regnum non est divisum, quod sine ulla contradictione non aliquo impulsu desolandum, sed aeterna est stabilitate mansurum. Si vero sanctae et individuae trinitatis individuum, imo quia individuum manet regnum, desistant Ariani minorem Patre Filium, minorem Filio sanctum dicere Spiritum, quia quorum unum est regnum, horum est et una maiestas. |
5 | Si autem et Satanas in seipso divisus est, quomodo stabit regnum ipsius, quia dicitis in Beelzebub eiicere me daemonia? Hoc dicens ex ipsorum confessione volebat intelligi, quod in eum non credendo in regno diaboli esse elegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint: si Satanas Satanam non potest eiicere, nihil contra Dominum quod dicerent invenire potuerunt; si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno eius, quod adversum se divisum stare non potest. In quo autem Dominus Christus eiiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur: |
6 | Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Dixit hoc utique de discipulis suis illius populi filiis, qui certe discipuli Domini Iesu Christi bene sibi conscii fuerant nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum eiicerent daemones. Ideo, inquit, ipsi iudices erunt vestri. Ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia huius mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae virtutis apparet, ipsi testes mei iudices erunt vestri. Aliter Filios Iudaeorum exorcistas gentis illius ex more significat, qui ad invocationem eiiciebant daemones. Et coarctat eos interrogatione prudenti, ut confiteantur spiritus sancti esse opus. Quod si expulsio, inquit, daemonum in filiis vestris, Deo, non daemonibus, deputatur, quare in me idem opus non eamdem habeat causam? Ergo ipsi vestri iudices erunt, non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem daemonum Deo assignant, vos Beelzebub principi daemoniorum. |
7 | Porro, si in digito Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Iste est digitus quem confitentur et magi, qui contra Moysen et Aaron signa faciebant, dicentes: Digitus Dei est iste [Exod. VIII], quo et tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina [Deut. IX]. Igitur manus et brachium Dei Filius est, et digitus eius Spiritus sanctus, Patris et Filii et Spiritus sancti una substantia est. Non te scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis. Aliter, Digitus Dei vocatur Spiritus sanctus propter partitionem donorum, quae in eo dantur unicuique propria, sive hominum, sive angelorum. In nullis enim membris nostris magis apparet partitio quam in digitis. Quod autem dixit: Pervenit in vos regnum Dei, regnum Dei nunc dicit, quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis poenitentiam nunc agentibus secernuntur. |
8 | Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Fortem diabolum, atrium vero illius mundum, qui in maligno positus est, appellat, in quo usque ad Salvatoris adventum male pacato potiebatur imperio, quia in cordibus infidelium sine ulla contradictione quiescebat. Unde et alibi princeps mundi vocatur, dicente Domino: Venit enim princeps mundi, et in me nihil inveniet [Ioan. XIV]. Et iterum: Nunc princeps mundi eiicietur foras [Ioan. XII]. De qua et hic eiectione subiungitur: |
9 | Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. De seipso quippe loquitur, quod non concordi fallax operatione, quemadmodum calumniabantur, sed fortiori potentia victor, homines a daemonio liberaret. Arma in quibus male fortis ille confidebat astutiae dolique sunt nequitiae spiritalis, spolia vero eius ipsi homines sunt ab eo decepti. Quae victor Christus distribuit, quod est insigne triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas, hos prophetas, illos pastores ordinans et doctores [Psal. LXVII] [Ephes. IV]. |
10 | Qui non est mecum, adversum me est; et qui non colligit mecum, dispergit. Non putet quisquam de haereticis dictum et schismaticis, quanquam et ita ex superfluo possit intelligi, sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur, et quod non possint opera Salvatoris Beelzebub operibus comparari. Ille cupit animas hominum tenere captivitas, Dominus liberare; ille praedicat idola hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic ad virtutem revocat. Quomodo ergo possunt habere concordiam inter se, quorum opera divisa sunt? |
11 | Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa. Quamvis simpliciter intelligi possit, Dominum haec ad distinctionem suorum et Satanae operum adiunxisse, quod, scilicet, ipse semper polluta mundare, Satanas vero mundata gravioribus festinet attaminare sordibus, tamen et de haeretico quolibet, vel schismatico, vel etiam malo catholico, potest non inconvenienter accipi. De quo tempore baptismatis spiritus immundus, qui in eo prius habitaverat, ad confessionem catholicae fidei, abrenuntiationemque mundanae conversationis eiiciatur, locaque inaquosa peragret, id est, corda fidelium, quae a mollitie fluxae cogitationis expurgata sint, callidus insidiator exploret, si quos ibi forte suae nequitiae gressus figere possit. Sed bene dicitur: |
12 | Quaerens requiem, et non inveniens. Quia castas mentes effugiens, in solo diabolus corde pravorum gratam sibi potest invenire quietem. Unde de illo Dominus: Sub umbra, inquit, dormit in secreto calami et locis humentibus [Iob IV]. In umbra, videlicet, tenebrosas conscientias, in calamo, qui foris nitidus, intus est vacuus, simulatrices, in locis humentibus, lascivas mollesque mentes insinuans. |
13 | Dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa, quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vocantes opprimat. |
14 | Et cum venerit, invenit scopis mundatam. Hoc est, gratia baptismatis a peccatorum labe castigatam, sed nulla boni operis industria cumulatam. Unde bene Matthaeus hanc domum vacantem, scopis mundatam atque ornatam dicit inventam [Matth. IX]. Mundatam, videlicet, a vitiis pristinis per baptismum; vacantem a bonis actibus per negligentiam; ornatam simulatis virtutibus per hypocrisin. |
15 | Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Per septem malos spiritus universa vitia designat. Quemcunque enim post baptisma sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas, arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Unde recte nequiores tunc eum spiritus dicuntur ingressi, quia non solum habebit illa septem vitia, quae septem spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisin ipsas se virtutes habere simulabit. |
16 | Et sunt novissima hominis illius peiora prioribus. Melius quippe erat ei viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti [II Pet. II]. Quod in Iuda traditore, [Matth. XXVI], vel Simone mago [Act. VIII], caeterisque talibus, specialiter legimus impletum. Quod autem generaliter haec parabola tendat, ipse secundum Matthaeum Salvator exposuit, ubi ea terminata mox subdidit, dicens: Sic erit et generationi huic pessimae [Matth. IX], id est, quod de uno quolibet specialiter geri solere narravi, hoc in tota generaliter huius populi gente geri non desinit. Immundus quippe spiritus exivit a Iudaeis, quando acceperunt legem, et ambulavit per loca arida quaerens sibi requiem: expulsus, videlicet a Iudaeis ambulavit per gentium solitudines. Quae cum postea Domino credidissent, ille, non invento loco in nationibus, dixit: Revertar ad domum meam pristinam, unde exivi; habebo Iudaeos, quos ante dimiseram. Et veniens invenit vacantem, scopis mundatam. Vacabat enim templum Iudaeorum, et Christum hospitem non habebat dicentem: Dimittetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII]. Quia igitur Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus pharisaeorum, revertitur ad eos diabolus, et septenario sibi numero daemonum addito, habitat pristinam domum, et fiunt posteriora illius populi peiora prioribus. Multo enim nunc maiore daemonum numero possidentur blasphemantes in synagogis suis Christum Iesum, quam in Aegypto possessi fuerant ante legis notitiam, quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum adiunctum diabolo, vel propter Sabbatum intellige, vel propter numerum Spiritus sancti, ut quomodo in Isaia super virgam de radice Iesse, et florem, qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur [Isai. XI], ita et e contrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit |