monumenta.ch > Beda Venerabilis > 46
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XLV. IN SABBATO PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XLVII. IN FERIA SEXTA POST DOMINICAM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XLVI. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM REMINISCERE.

0 LUC. XX, MATTH. XXIII. MARC. XII, In illo tempore dixit Iesus discipulis suis. Attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, etc.
1 Ambulare in stolis, cultoribus vestimentis indutos ad publicum procedere significat: in quo inter caetera dives ille qui epulabatur quotidie splendide, peccasse describitur. Notandum autem quod non salutari in foro, non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos nimirum qui haec sive habita, seu certe non habita, indebite amant, a fidelibus quibusque quasi reprobos docet esse cavendos, animum, videlicet, non gradum, iusta districtione redarguens. Quamvis et hoc culpa non careat, si iisdem in foro litibus interesse, qui in cathedra Moysi Synagogae magistri desiderant appellari. Duplici sane ratione a vanae gloriae cupidis attendere iubemur, ne, scilicet, eorum vel simulatione seducamur, aestimantes bona esse quae faciunt; vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant.
2 Qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem, hi accipient damnationem maiorem. Non tantum, ait, accipient damnationem, sed adiunxit maiorem, ut insinuet etiam illos qui in angulis stantes orant ut videantur ab hominibus [Matth. VI], damnationem mereri, sed eos qui haec prolixius, quasi religiosiores, agendo, non solum laudes ab hominibus, sed et pecunias quaerunt, prolixiori damnatione plectendos. Sunt enim qui, se iustos et magni apud Deum meriti simulantes, ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in iudicio futuri, pecunias accipere non dubitant; et cum porrecta manus pauperi preces iuvare soleat, illi ob hoc maxime in precibus, ut pauperi nummum tollant, pernoctant; quibus illa Iudae maledictio non immerito congruit, Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum [Psal. CVIII]. Condemnatus quippe cum iudicatur exit, et orationem suam in peccatum recipit, qui magnae nunc aestimationis apud homines habitus, in divino tunc examine non solum pro aliis se intervenire, sed nec sua sibi merita sufficere posse deprehendit, imo ipsarum, quibus humanum iudicium fefellit, precum inter crimina poenas luit.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v