monumenta.ch > Beda Venerabilis > 45
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XLIV. IN FERIA QUARTA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XLVI. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM REMINISCERE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XLV. IN SABBATO PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE.

0 MARC. IX, MATTH. XVII, LUC. IX. In illo tempore assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum et Ioannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis, etc.
1 In Evangelio Lucae sic scriptum est: Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Iacobum et Ioannem, et ascendit in montem, ut oraret, etc. Octava autem die Dominus promissam futurae beatitudinis gloriam discipulis manifestat, ut et ostensa coelestis vitae dulcedine, cunctorum, qui haec audire possint, corda refoveat, et octonario dierum numero verum tempore resurrectionis gaudium doceat esse venturum. Nam et ipse octava die, id est, post sextam Sabbati qua crucem ascendit, ac septimam Sabbati qua in sepulcro quievit, a mortuis resurrexit: et nos post sex huius saeculi aetates, in quibus pro Domino pati et laborare gaudemus, ac septimam Sabbati animarum, quae interim in alia vita geritur, octava profecto aetate resurgemus. Nam quod Matthaeus Dominum Marcusque post sex transfiguratum dicunt dies [Matth. XVII] [Marc. IX], nec temporis ordine, nec ratione mysterii discrepant a Luca, qui octo dies dicit, quia illi medios tantum ponunt dies, unde et absolute post sex dies factum commemorant. Hic primum quo haec Dominus promisit, et ultimum quo sua promissa complevit, adiungit; ideoque temperantius fere dies octo ponit. Et in ratione mystica illic post sex mundi aetates sanctis ab omni labore quiescendum, hic vero tempore octavo designat esse resurgendum. Unde pulchre et sextus psalmus pro octava scribitur, cui initium est: Domine, ne in furore tuo arguas me, quia nimirum per sex aetates quibus operari licet precibus est insistendum, ne in octavo retributionis tempore a iudice corripiamur irato. Quod et ipse Dominus voluit hoc loco nos ostenso suae orationis exemplo docere, de quo secundum Lucam dicitur: Quia ascendit in montem, ut oraret [Luc. IX]. In montem namque oraturus et transfiguraturus sic ascendit, ut ostendat eos qui fructum resurrectionis exspectant, qui regem in decore suo videre desiderant [Isai. XXXIII], mente in excelsis habitare, et continuis precibus incumbere debere. Tres solummodo discipulos secum ducit, vel quia multi sunt vocati, pauci vero electi [Matth. XX]; vel quod hi qui nunc fidem qua imbuti sunt sanctae Trinitatis incorrupta mente servaverint, tunc aeterna eius merentur visione laetari.
2 Et transfiguratus est, inquit, coram ipsis, et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis velut nix. Transfiguratus Salvator, non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae, vel suae, vel nostrae, resurrectionis ostendit; qui qualis tunc apostolis apparuit, talis post iudicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso tempore iudicandi et bonis simul et malis in forma servi videbitur, ut videlicet impii quem sprevere, Iudaei quem negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem iudicavere, queant agnoscere iudicem. Vestimenta autem Domini, recte sancti eius accipiuntur, teste Apostolo, qui ait: Quicunque ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III]. Quae, videlicet, vestimenta Domino in terris consistente despecta, aliorumque similia videbantur; sed ipso montem petente, novo candore refulgent, quia nunc quidem filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus. Videbimus enim eum sicuti est [I Ioan. III]. Unde bene de eisdem vestimentis subditur: Qualia fullo super terram non potest candida facere; nam quia ille hoc loco intelligendus est fullo, quem poenitens Psalmista precatur: Amplius lava me ab iniustitia mea, et a delicto meo munda me [Psal. L], non potest suis fidelibus in terra dare claritatem, quae eos conservata manet in coelis.
3 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. Moyses et Elias, quorum unum mortuum [Deut. XXXIV], alterum in coelis raptum legimus [IV Reg. II], visi in maiestate cum Domino, ut Lucas scribit, futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant, qui, videlicet, tempore iudicii, vel vivi in carne reperiendi, vel ab olim gustata morte resuscitandi, et pariter sunt regnaturi cum illo. Attestante etenim Apostolo: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus [I Thess. IV]. Aliter, Moyses et Elias, hoc est, legislator, et prophetarum eximius, apparent et loquuntur cum Domino in carne veniente, ut ostendant ipsum esse quem cuncta legis et prophetarum oracula promiserunt. Apparent autem non in infimis, sed in monte cum illo, quia nimirum soli illi qui mente terrena desideria transcendunt, maiestatem sanctae Scripturae, quae in Domino est adimpleta, perspiciunt. Denique et filii Israel videre Moysen, sed ad Deum in montana subeuntem sequi non merentur, ad se quoque reversum non sine velamine cernunt [Exod. XXXIV]. Eliam novere, sed solis triumphum ascendentis cum filiis prophetarum contemplatur Elisaeus [IV Reg. II]. Quia multi passim Scripturae verba legimus, sed quam celsa in Christi mysteriis splendeat, perpauci perfectiores intelligunt.
4 Et respondens Petrus ait: Rabbi, bonum est nos hic esse, et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. Non enim sciebat quid diceret, erant enim timore exterriti. O quanta felicitas visioni Deitatis inter angelorum choros adesset perpetuo, si tantum transfigurata Christi humanitas, duorumque societas sanctorum ad punctum visa delectet, ut eos, ne discedant etiam obsequio, Petrus sistere velit; qui etsi, pro stupore humanae fragilitatis, nesciat quid dicat, insiti tamen sibi dat affectus indicium. Nesciebat enim quid diceret, qui oblitus est regnum Dei sanctis a Domino, non alicubi terrarum, sed in coelis esse promissum. Nec recordatus est, se suosque coapostolos mortali adhuc carne circumseptos, immortalis vitae statum subire non posse, cui mente excesserat quod in domo Patris, quae in coelis est, domus manufacta necessaria non sit. Sed et usque nunc imperitiae notatur, quisque Legi et Prophetis et Evangeliis tria tabernacula facere cupit, cum haec adinvicem nullatenus valeant separari, unum habentia tabernaculum, hoc est, Ecclesiam Dei.
5 Et facta est nubes obumbrans eos. Qui materiale tabernaculum quaesivit, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria, sanctos esse protegendos, de qua Psalmista: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt [Psal. XXVI]. Et in Apocalysi sua Ioannes: Et templum, inquit, non vidi in ea. Dominus omnipotens templum illius est, et Agnus [Apoc. XXI].
6 Et venit vox de nube dicens: Hic est Filius meus charissimus, audite illum. Quia imprudenter interrogaverant, propterea responsionem Domini non merentur; sed Pater respondet pro Filio, ut verbum Domini compleretur: Ego testimonium non dico pro me, sed Pater qui me misit, ipse pro me dicit testimonium [Ioan. VIII]. Vox quoque de coelo Patris loquentis auditur, quae testimonium perhibeat de Filio, et Petrum, errore sublato, doceat veritatem, imo in Petro caeteros apostolos. Hic est, inquit, Filius meus charissimus, huic figendum est tabernaculum, huic obtemperandum. Hic est Filius, illi servi sunt Moyses et Elias: debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum praeparare. Concordat sane hic Evangelii locus cum verbis ipsius Moysi, quibus incarnationi Dominicae testimonium ferens aiebat: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam meipsum audietis, iuxta omnia quae locutus fuerit vobis. Erit autem omnis anima quaecunque non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe [Deut. XVIII] [Act. III]. Quem ergo Moyses, cum venerit in carne audiendum ab omni anima quae salvari velit, praedixit, hunc iam venientem in carne Deus Pater audiendum discipulis ostendit, et suum esse filium coelesti voce signavit. Et quasi manifestius fidem adventus eius illis insinuans: Hic vir, inquit, hic est ille, quem Moyses iste vobis saepius in mundo nasciturum promisit. Huius verbis iuxta praeceptum ipsius Moysi et vos auscultate, et omnes veri amatores auscultare iubete. Et notandum quod sicut Domino in Iordane baptizato [Matth. III] [Marc. I], sic et in monte clarificato totius sanctae Trinitatis mysterium declaratur, quia nimirum gloriam eius, quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes collaudabimus. Nec frustra Spiritus sanctus hic in lucida nube, ut alius evangelista commemorat [Luc. III], illic apparebat in columba, quia qui nunc simplici corde fidem, quam percepit, servat, tunc luce apertae visionis quod crediderat contemplabitur, ipsaque, qua illustrabitur, in perpetuum gratia protegetur.
7 Et statim circumspicientes, neminem viderunt amplius nisi Iesum tantum secum. Ubi coepit Filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos paterna vox emissa putaretur. Aliter: Cum fieret vox super filium, inventus est ipse solus: quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV], imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit. Propter quam unitatem alibi dicebat: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo [Ioan. III].
8 Et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis demonstrata fuerat in monte. Non vult ergo hoc in populis praedicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XLIV. IN FERIA QUARTA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XLVI. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM REMINISCERE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 45