Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XLIV. IN FERIA QUARTA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE.
0 | MATTH. XII, MARC. VIII, LUC. XI. In illo tempore accesserunt ad Iesum Pharisaei et Scribae, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, etc. |
1 | Narratur in superioribus, quomodo Dominus daemoniacum, qui erat caecus et mutus triplici miraculo sanaverat. Sed Scribae et Pharisaei, qui ad hoc semper Domino adhaerebant, ut illius admiranda opera vel negarent, vel sinistra interpretatione depravarent, coeperunt blasphemantes dicere quod in Beelzebub principe daemoniorum eiiceret daemones. Contra quos cum longa Dominus disputatione disseruisset, sicut nunc evangelista dicit, responderunt quidam de Scribis dicentes: Magister, volumus a te signum videre [Luc. XI]. Sic in sanatione signa postulabant, quasi illa quae viderant non revera fuerint. Magistrum etiam sub dolo appellabant, cuius doctrinae aperta malitia repugnabant. Quae vero signa, vel unde postulaverint, alius evangelista apertius ostendit dicens: Volumus signum videre de coelo [Marc. VIII]. Volebat igitur ut vel in morem Eliae ignem descendere praeciperet de coelo, vel etiam in similitudinem Samuelis aestivo tempore faceret mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere [IV Reg. I] [I Reg. XII]; tanquam illa quae Dominus fecerat, non de coelo fuissent, sed opera potius Beelzebub. Sed qui illa calumniabantur quae prae manibus habebant, et sine utilitate sua vel fidei fieri sentiebant, multo magis illa calumniarentur, et dicerent haec non virtute Christi, sed variis aeris passionibus accidisse. Fortassis etiam dicturi erant, similiter magos multa in Aegypto signa fecisse de coelo [Exod. VII]. Sunt qui dicunt illos petiisse a Domino, ut manna plueret de coelo [Exod. XVI], quia secundum alium evangelistam dixerunt: Quod signum ostendis nobis? Patres nostri manna manducaverunt in deserto [Ioan. VI]. Sed sive hoc sive illud petierint, intentione struendae calumniae absque dubio fecerunt. Verum videamus quid eis Dominus responderit. |
2 | Qui respondens, ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit. Egregie satis adulteram vocat generationem Iudaeorum, quia legitimum virum dimiserat, et, iuxta Ezechielis vaticinium, multis se amatoribus copulaverat [Ezech. XVI]. |
3 | Et signum, inquit, non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae [Ionae II]. Quia enim illi signum de coelo tentando petierant, respondit eis Dominus, non se signum de coelo eis daturum, quod indigni erant accipere, sed tale quale Ionas naufragus, et ceto sorbente voratus, tamen Dei miseratione liberatus, et accepit et dedit. Non enim merebantur accipere signum divinitatis, sed humanitatis: passionis, non glorificationis. Discipulis vero suis Dominus signum dedit de coelo, quia eius aeternae divinitatis gloriam, et prius in monte transfiguratus, et post in coelum ascendendo sublevatus ostendit. |
4 | Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Manifestissimum est ex hoc loco Ionam prophetam typum Domini Salvatoris gestasse. Ionas namque interpretatur columba, sive dolens: quae nomina utique competunt Redemptori, super quem baptizatum Spiritus sanctus in specie columbae descendit [Matth. III] [Luc. III] [Marc. I]. Et de quo Isaias dicit: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit [Isai. LIII]. Ionas missus est ad praedicandum Ninivae, quae interpretatur speciosa; et Salvator ad salutem gentium missus est, ut, illis ad fidem conversis, sibi aptaret Ecclesiam, quam pretioso sanguine mundaret, et de turpi speciosam faceret. Piscis namque, qui Ionam voravit in pelago significat mortem quam Dominus pertulit in mundo. Ionas in ventre ceti fuit tribus diebus et tribus noctibus, sic et Christus in sepulcro iacuit tribus diebus, et totidem noctibus. Et sicut Ionas in ventre ceti non permansit, sed eiectus est in aridam, ita et Salvatoris nostri anima non est relicta in inferno, nec caro eius vidit corruptionem [Psal. XV], sed per gloriam resurrectionis perductus est ad aridam immortalitatis. Quo exemplo declarat, iuxta litteram, Iudaeos, sicut Ninivitae quondam fuerant [Ionae III], gravibus peccatis fuisse obnoxios, et nisi poeniterent subversioni proximos. Verum sicut Ninivitis, ita quoque adhuc dari Iudaeis tempus poenitentiae, nec eos debere desperare, si vellent poenitentiam agere. Oritur hoc loco non contemnenda quaestio, quare dicatur Dominus tribus diebus et tribus noctibus fuisse in corde terrae, cum, sicut Evangelium loquitur, Parasceve hora sexta sit crucifixus, et circiter horam nonam, inclinato capite, emiserit spiritum [Matth. XXVII] [Luc. XXIII] [Marc. XV] [Ioan. XIX], Sabbato in sepulcro quieverit, et prima Sabbati valde diluculo a mortuis surrexerit. Sed hoc synecdochicῶs accipiendum est, a parte, videlicet, totum. Nam si partem Parasceve cum praeterita nocte, qua comprehensus est, accipias, itemque Sabbatum nihilominus cum sua nocte, ut rursum noctem Dominicam cum eodem die quo illucescente surrexit, invenies profecto integrum triduum et tres noctes. Sciendum etiam quod dupla erit mors nostra: in anima, videlicet, et corpore. Domini vero mors simpla fuit, quia peccatum, quod est mors animae, non admisit, sicut et eius resurrectio simpla exstitit. Dominus autem triginta sex horis iacuit in sepulcro: una, videlicet, die, et duabus noctibus. Duodecim vero horae diei ad viginti quatuor horas duarum noctium, simplum ad duplum sunt; et duodecim quidem horae diurnae simplae morti nostri Redemptoris conveniunt: viginti quatuor autem horae nocturnae, ad duplam nostram consentiunt mortem. Magno ergo sacramento una die et duabus noctibus iacuit in sepulcro, quia lucem simplae mortis suae tenebris duplae mortis nostrae adiunxit. Veniens enim ad nos, qui in morte carnis et spiritus eramus, unam suam, id est, carnis mortem pertulit, et duas nostras absolvit; simplam suam nostrae duplae contulit, et duplam nostram subegit. |
5 | Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae [Ionae III]. Condemnabunt Ninivitae gentem Iudaeorum, non potestate, sed comparatione correctionis vitae; egerunt enim poenitentiam in praedicatione Ionae, quod quia Iudaei ad praedicationem Domini non fecerunt, merito illorum comparatione damnabuntur. Et ecce plus quam Ionas, hic; Ionas enim paucis diebus praedicavit, Christus tribus semiannis; Ionas missus est ad Assyrios, qui barbari et increduli erant, Christus ad Iudaeos, qui domestici et populus Dei esse debuerant; ille exteris gentibus, iste civibus locutus est; Ionas tantum voce praedicavit, nihil signorum exhibuit. Christus tot miracula faciens ubique non recipiebatur, sed contra Beelzebub calumniam sustinebat. Plus ergo Iona hic [Luc. XI], hoc est, in medio vestrum, hic enim loci adverbium est. |
6 | Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Scriptura libri Regum fert quomodo regina Saba, gente sua et imperii dignitate relicta, per tot difficultates itineris venerit in Iudaeam, volens audire sapientiam Salomonis, quodque multa munera ei obtulerit, sed plura receperit [III Reg. X] [II Par. IX]. Iuste ergo Iudaeos in iudicio condemnabit, quia ipsa a finibus terrae requisivit eum, quem sapientiae singularis dono noverat esse famosum; Iudaei vero secum habentes Dominum, qui est virtus et sapientia Patris, non modo eum non audiebant, sed blasphemabant. |
7 | Regina Austri, inquit, surget in iudicio cum generatione ista. Patet ex hoc loco una bonorum et malorum resurrectio, cum regina electa dicitur resurrectura cum reprobis. |
8 | Et ecce plus quam Salomon hic. Hoc est, impraesentiarum inter vos conversatur, qui Salomone incomparabiliter praestantior est. Mystice in Ninivitis poenitentibus, et electa regina Austri fides Ecclesiae praedicatur, et Israeli praefertur. Sancta enim Ecclesia ex duabus partibus congregatur, altera eorum qui non peccaverunt, altera eorum qui peccare desierunt. |
9 | Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. Potest quidem simpliciter intelligi quod hoc Dominus ad ostendendum distinctionem suorum et Satanae operum adiunxerit, quia, videlicet, ipse polluta mundare velit, Satanas vero ea quae mundata fuerint gravioribus sordibus quaerat attaminare. Tamen etiam potest de quolibet haeretico vel schismatico, sive falso catholico non inconvenienter accipi. Immundus namque spiritus exiit ab homine, quando in baptismo per confessionem fidei catholicae, et abrenuntiationem mundanorum actuum ab haeretico vel schismatico diabolus egreditur. Ambulat per loca arida et inaquosa, id est, circa corda sanctorum, quae ab humore fluxae cogitationis purgata sunt. Quaerens requiem, id est, investigans si quos in eis nequitiae suae gressus figere possit. Sed non inveniens, quia in castis et mundis mentibus locum habere non potest, sed solum in pravorum cordibus gratam habet quietem; hinc et ad Iob de diabolo Dominus sub specie Leviathan dicit: Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus [Iob. IV], quia nimirum in tenebrosis et simulatricibus conscientiis quiescit, et lascivis et luxuriosis mentibus delectatur. |
10 | Tunc dicit: Revertar ad domum meam, unde exivi. Hoc est, Requiram haereticum, quem in baptismo dimisi. Valde autem timendus est hic versiculus, ne forte culpa quam nobis dimissam credebamus peius nos per incuriam vacantes a bonis operibus opprimat. |
11 | Et veniens invenit scopis mundatam et ornatam, vel, secundum alium evangelistam, scopis mundatam, vacantem et ornatam. Veniens enim malignus spiritus domum, id est, mentem talis hominis, invenit scopis mundatam, hoc est, gratia baptismatis a peccatis originalibus ablutam, vacantem a bonis operibus, ornatam simulatis virtutibus. |
12 | Tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi inhabitant ibi. Solet septenarius numerus in sacro eloquio pro universitate accipi, quia omne saeculi tempus per septem dies volvitur. Per septem igitur alios nequiores spiritus, universitas omnium vitiorum designatur. Septem ergo nequiores spiritus ingrediuntur, quia quemcunque post perceptam in baptismo remissionem peccatorum, haeretica pravitas vel saeculi cupiditas arripuerit, omnium servum facit esse vitiorum. Unde bene spiritus nequiores dicuntur, quia talis cum septem capitalibus vitiis plenus sit, ipsas tamen virtutes habere simulat. |
13 | Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Quia melius erat viam veritatis non cognoscere, quam post agnitam retrorsum converti [II Petr. II]. |
14 | Sic erit et generationi huic pessimae. Quibus verbis aperte ostenditur, haec similitudo specialiter ad Iudaeos pertinere. Quod, inquit, specialiter in unoquolibet geri solere narravi, generaliter in generatione Iudaeorum fieri non desinit. Immundus namque spiritus exiit a Iudaeis, quando in monte Sinai, legem accipientes, dixerunt: Omnia quae praecepit Dominus Deus noster, faciemus, et obedientes erimus [Exod. XIX]. Ambulavit per loca arida quaerens requiem, quia expulsus a Iudaeis ambulavit per solitudines gentium, quae arebant aestu vitiorum, et pinguedinem Spiritus sancti non habebant, qua inebriari optabat Psalmista, dicens: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea [Psal. LXII]. Quae cum postea Dominum credidissent, illo non invento in eis loco dixit: |
15 | Revertar in domum meam unde exivi. Hoc est, possidebo Iudaeos, quos ante dimiseram. Et veniens, invenit mundatam scopis, per circumcisionem vacantem, hoc est, coelesti auxilio desertam, et Christum hospitem non habentem, qui dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII]; ornatam superstitiosis traditionibus, et hypocrisi Pharisaeorum. Revertitur ad eos diabolus, quia tales erant, et addita septenaria omnium daemonum plenitudine, inhabitat pristinam domum. |
16 | Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Multo enim deteriores sunt nunc Iudaei Christum in synagogis suis quotidie blasphemantes, quam essent olim in Aegypto idola colentes. Gravius quippe est non suscipere eum qui venerit, quam non credere venturum. |
17 | Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. Occupato in officio praedicationis Domino, stabant foris mater et fratres eius, quaerentes ei loqui, cui quidam nuntiavit. |
18 | Mater, inquiens, tua, et fratres stant foris volentes loqui tibi. Non simpliciter iste Domino hoc nuntiasse putandus est, sed sub dolo volens experiri utrum operi divino affectum carnalium praeferret propinquorum. Unde prudentissime se matrem nosse dissimulat, ut ostendat se potius cognoscere et amare eos qui per cognationem spiritus propinqui sunt, quam qui per cognationem carnis; unde sequitur: |
19 | At ille respondens, dicenti sibi ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Non autem Dominus maternae pietatis respuit officium, qui per legem praecepit, dicens: Honora patrem tuum, et matrem [Exod. XX], sed Dei Patris ministeria maternis praeponit affectibus. Hinc alibi dicit: Qui amat patrem et matrem super me, non est me dignus [Matth. X]. Nec contemnit fratres, sed cognationi carnis opus praeferendum docet esse praedicationis. Nemo autem turbetur cum audit fratres, quia fratres Domini in Evangelio vocantur consobrini eius, filii, scilicet, Mariae materterae eius, quae fertur fuisse mater Iacobi minoris et Ioseph et Iudae, quos in alio Evangelio fratres Domini legimus appellatos [Marc. VI]. Mystice vero mater Domini synagoga intelligitur de carne, cuius editus est; fratres autem est populus Iudaeorum. Salvatore igitur intus posito, mater eius et fratres eius stant foris, quia dum Iudaei in Christum credere nollent, dum ad eum qui ad illorum salutem missus fuerat, intrare per fidem negligerent, turba gentium praeoccupans ingressa est, et nunc Domini sermonibus fruitur, et doctrina illis foris stantibus, et circa terrenam legis intelligentiam, et litterae custodiam diversantibus, quique, quantum in ipsis est, magis Christum ad docenda carnalia foris cogunt exire, quam ipsi ad discenda spiritalia volunt intrare. |
20 | Et extendens manus in discipulos suos dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Matrem et fratres dicit apostolos, impletores paternae voluntatis, qui a Deo Patre illum missum credebant, paratissimoque animo intendebant. Nec negavit matrem, de qua carnem assumpserat, sicut insaniunt Marcionistae et Manichaei, qui eum dicunt non habuisse verum corpus, sed phantasticum; sed spiritalem propinquitatem carnis praetulit consanguinitati, ut et nos doceret in causa Dei nullum de affectione carnis recognoscere, unde adhuc sequitur: |
21 | Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror et mater est. Quod Dominus eum qui voluntatem Patris sui fecerit, fratrem et sororem vocat, propter utrumque sexum qui ad fidem colligitur, non est mirum. Valde autem mirum, et quaesitu dignum est, quomodo etiam mater Domini dici possit. Nam et discipulos fratres dignatus est appellare post resurrectionem, ita inquiens: Ite, nuntiate fratribus meis [Matth. XXVIII]. Qui ergo frater est in eo credendo, et Patris voluntatem implendo, quomodo etiam mater fieri possit, investigandum est. Sed sciendum quia sicut quis frater Domini efficitur in eum credendo, ita etiam mater praedicando. Quasi enim mater Christi quis efficitur, cum per eius praedicationem amor Domini in proximi mente generatur. Magna dignatio, inaestimabilis bonitas, inenarrabilis misericordia, hominem, qui servus vocari dignus non fueras, fratrem Domini appellari. Quam quia ex aequo perpendere non valemus, saltem digne venerari satagamus, omnique industria laboremus, ne aliqua vitiorum foeditate degeneres, et tanto nomine iudicemur indigni: defendamus nobis moribus id quod nomine vocamur, ne non intelligentes honorem divinae filiationis, comparemur iumentis insipientibus, et similes illis simus [Psal. XLVIII]. Et ut ea quae loquimur obtinere mereamur, illius semper adiutorium nobis adesse poscamus, qui cum esset unicus Filius Dei, propter nos dignatus est esse Filius hominis Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |