monumenta.ch > Beda Venerabilis > 43
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XLII. IN FERIA TERTIA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XLIV. IN FERIA QUARTA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XLIII. IN EADEM FERIA.

0 MARC. XI, MATTH. XXI, LUC. XIX, IOAN. II. In illo tempore, cum introisset Iesus in templum, coepit eiicere vendentes et ementes in templo.
1 Quod maledicendo ficum infructuosam per figuram fecit Dominus, hoc idem mox apertius ostendit eiiciendo improbos e templo. Neque enim aliquid peccavit arbor, quod esuriente Domino poma non habuit, quorum necdum tempus advenerat; sed peccavere sacerdotes, qui in domo Domini negotia saecularia gerebant, et fructum pietatis, quem debuerant, quemque in eis Dominus esuriebat, ferre supersederant. Arefecit Dominus arborem maledicto [Matth. XXI, ] [Marc. XI], ut homines haec videntes sive audientes, multo magis intelligerent sese divino condemnandos esse iudicio, si absque operum fructu de plausu tantum sibi religiosi sermonis, velut de sonitu et tegumento blandirentur viridantium foliorum. Verum quia non intellexerunt, in ipsos consequenter districtionem meritae ultionis exercuit, et eiecit commercia rerum humanarum de domo illa, in qua divinas tantum res agi, hostias et orationes Deo offerri, verbum Dei legi, audiri et decantari praeceptum erat. Et quidem credendum est quia ea tantum vendi vel emi repererit in templo, quae ad ministerium necessaria essent eiusdem templi, iuxta hoc quod alias factum legimus, cum idem templum ingrediens invenit in eo vendentes et ementes, oves, et boves, et columbas [Ioan. II]. Quia nimirum haec omnia non nisi ut offerrentur in domo Domini eos qui de longe venerant ab indigenis comparare credendum est. Si ergo Dominus nec ea volebat venundari in templo, quem in templo volebat offerri, videlicet, propter studium avaritiae, sive fraudis, quod proprium solet negotiantium facinus, quanta putas animadversione puniret, si invenisset ibi aliquos risui vel vaniloquio vacantes, aut alii cuilibet vitio mancipatos? Si enim ea quae alibi libere geri poterant, Dominus in domo sua temporalia negotia geri non patitur, quanto magis ea quae nusquam fieri licet plus coelestis irae merentur, si in aedibus Deo sacratis aguntur? Verum quia Spiritus sanctus in columba super Dominum apparuit, recte per columbas sancti Spiritus charismata signantur. Qui autem sunt in templo die hodie, qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam, videlicet, impositionem Spiritus sanctus coelitus datur? Columba ergo venditur, quando manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur, quia ei qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos sacerdotio privantur.
2 Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. De vasis dicit illis quae mercandi gratia inferebant. Caeterum absit ut vasa Deo dicata Dominus eiiceret de templo, vel introferri prohiberet in templum, ubi futuri sui examinis insigne praetendit exemplum; sed potius immunda et profana eliminat vasa de templo, ac ne amplius inferantur, prohibet, quando non solum de Ecclesia omnes repellit ac deturbat reprobos, verum etiam ne ultra ad turbandam Ecclesiam intrent, aeterno eos verbere compescit. Sed et in praesenti haec est vera domus Domini, id est, cordis fidelium purificatio, ut non tantum peccata, quae inerant, divinitus immissa compunctio tollat, sed etiam ne haec ultra repetant, divina in eis gratia perseverans adiuvet.
3 Et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? [Isai. LVI.] Omnibus, inquit, gentibus, non uni genti Iudaicae, nec in uno Hierosolymae urbis loco, sed in toto orbe terrarum, et nequaquam taurorum et hircorum et arietum, sed orationis.
4 Vos autem fecistis eam speluncam latronum [Ierem. VII]. Qui ad accipienda munera in templo residebant, profecto quin quibusdam non dantibus laesiones exquirerent, dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Templum quoque et domus Dei, est ipsa mens atque conscientia fidelium, quae si quando in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latronum resident. Et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium non iam domus orationis, sed spelunca latronum est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere, unde valeat proximis nocere.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XLII. IN FERIA TERTIA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XLIV. IN FERIA QUARTA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 43