monumenta.ch > Beda Venerabilis > 42
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XLI. IN DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XLIII. IN EADEM FERIA.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XLII. IN FERIA TERTIA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE.

0 MATTH. XXI. In illo tempore, cum intrasset Iesus Hierosolymam, commota est universitas, etc
1 Dominus et Deus, auctor et reparator humani generis Christus, ante mundi constitutionem praeelegerat cum Patre, et quando, et ubi pateretur pro salute hominum. Impleta ergo huius temporis plenitudine, instante iam passione, appropinquare voluit loco passionis, ubi inveniri posset ab his per quos eadem passio erat celebranda, ne quasi refugiens mortem aestimaretur. Non enim metuebat mortem, sed potestate imperabat morti. Ait ergo evangelista:
2 Quia cum intrasset Iesus Hierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Ad ingressum Salvatoris commota est civitas, admirata est populi frequentia, ignorans Domini intrantis virtutem atque potentiam. Simile quid et in eius ascensione de angelis legimus, qui dum triumphali pompa ascendentem cernerent, et carnem iam glorificatam ad coelos vehentem, admirantes dicebant: Quis est iste rex gloriae? Notandum vero quod ante sex Paschae, sicut alius Evangelista dicit, venit Dominus Bethaniam, ubi Lazarum suscitaverat, atque in crastinum asino sedens, turbis divinas laudes acclamantibus Hierosolymam ingressus est, quod olim in paschali agno mystice fuit praesignatum. Scriptum namque est in lege: Decima die mensis primi tollat unusquisque agnum per familias et domos suas, et servabitis eum usque ad quartum decimum diem mensis huius, immolabitque eum omnis multitudo filiorum Israel usque ad vesperam [Exod. XII]. Ergo sciendum hanc de Paschali agno prophetiam, Dominus Iesus decima die primi, hoc est, ante quinque dies Paschae, civitatem Hierosolymam ingressus, coniurante adversus se seniorum principumque concilio, praestolabatur horam qua pro mundi salute Deo Patri se in odorem suavitatis hostiam offerret.
3 Populi autem dicebant: Hic est Iesus a Nazareth propheta. Superbis Iudaeis quisnam esset, qui cum tanta gloria civitatem intrabat, interrogantibus, simplex turba quod noverat, fatebatur. Hic est, inquit, Iesus propheta. Prophetam appellabant, quia errabant, et quid dicerent ignorabant. Nesciebant enim eum Deum aut Dei Filium appellare, sed error eorum perfecta scientia plenus erat. Nam Moyses de eo dixerat: Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris, illum audietis tanquam me. Et ipse de se loquitur: Non capit perire prophetam extra Hierusalem [Luc. XIII]. Ita vero accipiendus est propheta, ut sit Dominus prophetarum, sicut est rex regum, et Dominus dominantium.
4 Et intravit Iesus in templum. Quod Dominus in civitatem ingressus, primo templum adiit, formam religiosae conversationis, quam sequi debeamus, ostendit. Cum enim oppidum vel castellum, sive aliquem locum, ubi domus orationis Deo sit consecrata, ingredimur, prius ad illum festinare debemus, et postquam nos per orationis studia Deo commendaverimus, sic demum ad ea, quae necessitas fragilis vitae exigit, peragenda negotia potius accedamus.
5 Et coepit eiicere vendentes in illo et ementes, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Inter omnia miracula, quae Dominus in mundo corporaliter gessit, hoc praecellentissimum et maximum est. Plus enim fuit (ut dicit B. Hieronymus) hoc, quod unus homo inermis multa millia armatorum de templo eiecit, quam quod Lazarum quatriduanum a mortuis suscitavit. Fulgor enim divinitatis resplendebat in aspectu humanitatis, atque ideo videntes insolitam claritatem in facie hominis radiantem, intuentes terga caedenti dabant, et resistere non audebant.
6 Et dicit eis, Scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Domus illa Dei ad hoc a Salomone primum, et postea Iesu sacerdote et Zorobabel constructa fuerat, non quod Deus in manufactis templis habitet, sed ut ibi nomen eius invocetur: ibique devotae plebis orationes audiret, vota susciperet, munera et oblationes acceptaret. Sed illi eam speluncam latronum fecerant, quia ad hoc in templo residebant, ut aut non dantes munera corporaliter punirent, aut dantes spiritaliter necarent. Legis siquidem praeceptum erat, ut ter in anno convenirent omnes ex diversis regni Iudaici partibus, ad augustissimum et sanctissimum in orbe templum, in Pascha, videlicet, Pentecoste et Scenopegia; et eiusdem legis praeceptum erat, ne vacui in conspectu Domini apparerent. Et plerumque contingebat ut qui de remotioribus partibus veniebant, non haberent quod in sacrificio Domini offerrent, quia ad longitudinem itineris secum pecora sua adducere non valebant. Proinde sacerdotes habebant pinguissima animalia, quae usus sacrificii exposcit, et ea non habentibus vendentes, accepta pecunia, rursus empta suscipiebant, hoc modo praedam de simplici populo facientes. Verum erant quidam ita pauperes, qui etiam sumptibus et victu indigebant, et non solum hostias, nec eas unde emerent, habebant. Ad hoc idem sacerdotes nummularios in templo statuerunt, qui mutuam eis sub hac occasione pecuniam darent. Sed quia lex usuras prohibuerat, nec aperte eis duplicatam pecuniam exigere poterant, excogitaverunt rursus aliam fraudem, ut pro usuris reciperent varias species munerum, uvam passam, videlicet, et diversi generis poma, ut quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent, quae nummis emuntur: hos appellabant ipsi proprio sermone collybistas, qui collubia, id est, vilia munuscula dabant, quae Graece tragemata, Latine bellaria dicuntur. Istiusmodi negotiationes et fraudes cernens Dominus in domo Patris sui fieri, sicut beatus Ioannes dicit; facto flagello de resticulis, innumeram multitudinem de templo eiecit. Attendant istud Ecclesiae sacerdotes, et caveant ne domum Dei in speluncam latronum vertant. Latro enim est, qui lucra de regione sectatur, et ex cultu sanctitatis studet occasioni negotiationis. Proinde metuendum est illis, ne sicut illi de templo materiali eiecti sunt, ita isti de templo spiritali eiiciantur. Quotidie enim Dominus domum Patris sui, sanctam, videlicet, Ecclesiam, intrat, et occupatos lucris turpibus eiicit, atque unius criminis habere vendentes pariter et ementes. Vendentes enim sunt, qui sacros ordines ad praemium largiuntur; ementes vero, qui pro iustitia pecuniam tribuunt, et dato pretio patronis emunt peccatum. Notandum vero quod dicitur: Mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Quid enim per mensas nummulariorum, nisi altaria intelliguntur, quae per avaritiam malorum sacerdotum mensae efficiuntur nummulariorum? quid vero per cathedras vendentium columbas, nisi magistralis dignitas in Ecclesia accipitur, quae et ipsa cum ad lucra deflexerit, ad nihilum redigitur? Quid vero per columbas, nisi Spiritus sanctus accipitur, qui super Dominum baptizatum in columbae specie apparuit? Qui autem sunt qui columbas vendunt, nisi hi qui Spiritum sanctum per manus impositionem ad praemium tribuunt? Sed Dominus cathedras vendentium columbas evertit, quia talium sacerdotium destruit. Quicunque enim episcopus gratiam Spiritus sancti vendiderit, etiamsi non in conspectu hominum pontificali stola fulgere videatur, iam ante Dei oculos sacerdotio privatus est. Hinc et sacri canones simoniacam haeresin anathematizant, et sacerdotio privari praecipiunt eos qui pro spiritali gratia impensa quaerunt pretium. Moraliter: Sicut in civitate templum caeteris aedificiis praeeminet, ita in plebe fidelium vita religiosorum. Templum ergo Dei est ipsa mens fidelium, dicente Apostolo: Vos estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Haec igitur mens fidelis, si relicta innocentia in laesionem proximi perversas perfert cogitationes, spelunca utique latronum efficitur? nec iam domus orationis vocatur, sed latibulum latronum. Nam illud meditatur agere, unde proximo suo possit nocere. Non ergo sit in domo pectoris nostri negotiatio, non ementium vendentiumque commercia, ne iratus Iesus intret, et flagello districtae severitatis puniat concretas sordes suae mansionis.
7 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et curavit eos. Eiectis indignis et profanatoribus templi, caecos et claudos mirabiliter sanavit, ut per hoc virtutis suae, suis adversariis daret iudicium, et vocem se laudantium puerorum, Hosanna in excelsis clamantium, tali testimonio confirmaret: ostendens opere quod illi vocibus consonabant, simul etiam visa Christi tanta potentia converterentur, et crederent. Ideo enim illis cernentibus caecos illuminavit, ut illi fidei lumen reciperent; ideo claudos direxit, ut isti claudicationem mentis abiicerent, et meliores pedes in recta operatione habere inciperent. Videntes autem pueros clamantes in templo: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, dixerunt:
8 Audis quid isti dicunt? Indigne ferentes, quod Christo quasi divinas laudes, et quae soli Deo conveniunt, acclamarent. Verum Dominus ita responsum suum ex omni parte praemunivit, et quod diceret, ita temperavit, ut nec calumniatoribus insidiis pateret, vel laudes illas, quae quasi a pueris errantibus sibi deferrentur, abiiceret. Non enim respondebat quod illi audire volebant: Bene dicunt pueri, iuste de me sentiunt. Nec rursus ait: Erant pueri, debetis ignoscere inscitiae; sed respondit: Audio, sicque voces illorum testimonio Psalmographi confirmavit dicens: Nunquid legistis: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Deus enim Pater ex ore infantium et lactentium laudem perfecit, quia per simplices et innocentes filio suo testimonium perhibuit, per quod inimicos suos Iudaeos infestissimos persecutores, evidentissime confudit; et relictis illis, abiit foras in Bethaniam, quae domus obedientiae interpretatur. Quoniam primo monstrabatur quia synagogam erat relicturus, et ad domum obedientiae, hoc est, ad Ecclesiam gentium transiturus. Simul et illud intuendum, quod ita pauper erat, ut nec tugurium haberet; ita nulli adulabatur, ut in tanta urbe, tamque populosa a nemine reciperetur. Et die quidem in Hierusalem praedicabat, sero vero revertebatur Bethaniam, ubi erat amicus eius Lazarus, cum Martha et Maria sororibus. Felices certe, multumque beati, qui Dominum hospitem habere meruerunt, cuius praesentia tristitia cuncta movebatur, salubria iucundaque omnia providebantur. Sed et illi nihilominus felicissimi summeque beatissimi, qui ita se ab omni malitia castos immunesque custodiunt, ut illos Dominus inhabitare, et apud eos manere dignetur. Hoc ergo votis sedulis, hoc sanctis desideriis exposcamus, ut ita in nobis universa vitia, et quidquid foedum, quidquid aspectibus suis est indignum, expurget, sic nos virtutum floribus exornet, quatenus penetralia cordis nostri aptissimum sibi habitaculum efficere dignetur, Dominus et Redemptor noster Iesus, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XLI. IN DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XLIII. IN EADEM FERIA.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 42