Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XLI. IN DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE.
0 | LUC. IV, MATTH. IV, MARC. I. In illo tempore, regressus Iesus a Iordane, et agebatur in spiritu in deserto, etc. |
1 | Iesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Iordane, et agebatur in spiritu in desertum diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Haec baptizato Domino confestim facta, Matthaeus Marcusque designant. Quorum unus, descripto eius baptismate, mox ita subiunxit: Tunc Iesus ductus est in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo [Matth. IV]. Alter ita: Et statim spiritus expulit eum in desertum, et erat ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana [Marc. I]. Verum ne cui veniret in dubium, a quo eum spiritu ductum sive expulsum dicerent in desertum, consulte Lucas primo posuit quia Iesus plenus Spiritu sancto regressus est ab Iordane: ac deinde intulit, Agebatur in spiritu in desertum: ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus qui plenus Spiritu sancto quo volebat gradiendo, quaeque volebat agebat. Nam et infra ubi manifeste a diabolo assumptus sive statutus asseritur, non eius imbecillitas, sed inimici superbia, qui voluntatem Salvatoris necessitatem putat, arguitur. Non ergo virtute spiritus mali Iesus agitur in desertum, sed voluntate sui spiritus boni locum certaminis, quo adversarium sternat, de victoria certus ingreditur. Ubi nobis pariter ordinem recte conversandi praemonstrat, ut post acceptam videlicet in baptismo remissionem peccatorum, Spiritusque sancti gratiam, arctius contra novas antiqui hostis insidias accingi, mente saeculum deserere, et quasi manna deserti sola aeternae vitae gaudia discamus esurire. |
2 | Et nihil manducavit in illis diebus: et consummatis illis, esuriit. Quadragesima ieiuniorum habet auctoritatem, et in veteribus libris ex ieiunio Moysi et Eliae [Exod. XXXIV, II Reg. XIX], et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus ieiunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis. In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur: inter quos in monte gloriosus apparuit, ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis [Act. XXVIII]. In qua autem parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confinis atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec vita laboriosa cui opus est continentia ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur. Aliter, ieiunavit Dominus cum tentaretur ante mortem, cibo adhuc indigens. Manducavit autem et bibit cum glorificaretur post resurrectionem, iam cibo non indigens. Hic enim ostendebat in se laborem nostrum, illic autem in nobis suam consolationem, quadragenis diebus utrumque definiens. Quo numero quadragesima huius saeculi significare videtur excursus in his qui vocantur per gratiam ad eum, qui non venit legem solvere, sed adimplere [Matth. V]. Decem namque praecepta sunt legis iam gratia Christi diffusa per mundum, et quadripartitus est mundus, et decem quadruplicata quadraginta faciunt. Quoniam qui redempti sunt a Domino, de regionibus congregavit eos, ab oriente et occidente, et aquilone et mari [Psal. CVI]. Ieiunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis velut clamabat: Abstinete vos a desideriis huius saeculi [I Petr. II]. Manducans autem et bibens quadraginta diebus post resurrectionem carnis velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, I Cor. IX]. Ieiunium quippe est in tribulatione certaminis, quoniam qui in agone est, ab omnibus abstinens est: cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cuius exspectamus redemptionem, induerit immortalitatem, quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando iam pascimur. Utrumque Apostolus simul nos agere ostendit, dicens: Spe gaudentes, in tribulatione patientes [Rom. XII]. Tanquam illud esset in cibo, hoc in ieiunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi ieiunamus, et futuri promissione reficimur, hic non apponentes cor, illic pascentes sursum cor. Quod autem Dominus consummatis ieiunii diebus esuriit, cum de Moyse vel Elia ieiunantibus nihil tale sit scriptum, ideo factum est ne ab eo tentando pavens hostis aufugeret, quem cum tot signis coelestibus praeconatum, tum etiam viris excellentissimis in abstinendo videret aequatum. Esuriit enim humilis Deus homo, ne inimico innotescat sublimis homo Deus. |
3 | Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Antiquus hostis Redemptorem humani generis, debellatorem suum, in mundum venisse cognovit. Unde et per obsessum hominem dixit: Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? [Matth. VIII.] Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret, cum posse mortalia perpeti humanitatis videret, omne quod de eius divinitate suspicatus est, ei fastu suae superbiae in dubium venit. Nihil quippe nisi superbum sapiens, dum esse hunc humilem conspicit, Deum esse dubitavit; unde ad tentationum se argumenta convertit, sed non sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit, mentem tamen Mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut tamen eius mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui et si quando turbatus spiritu infremuisse dicitur [Ioan. XI], ipse divinitus disponebat quantum ipse humanitus turbaretur. |
4 | Et respondit ad illum Iesus: Scriptum est [Deut. VIII] quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ideo sic respondit Dominus, quia propositum ei erat humilitate diabolum vincere, non potentia. Simulque animadvertendum quod nisi ieiunare coepisset Dominus, tentandi occasio non fuisset diabolo, secundum illud: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem [Eccles. II]. Sed et ipsa responsio Salvatoris hominem fuisse indicat, qui tentatus est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Si quis ergo non vescitur verbo Dei, iste non vivit. Aliter, hostis noster adhuc in hac vita nos positos, quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit; eos enim pulsare negligit quos quieto iure possidere se sentit. Contra nos vero eo vehementius incitatur, quo ex corde nostro quasi ex iure propriae habitationis expellitur. Hoc enim in seipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit, qui diabolum non nisi post baptisma se tentare permisit, ut signum nobis quoddam futurae conversationis innueret, quod membra eius postquam ad Deum proficerent, tunc acriores tentationum insidias tolerarent. |
5 | Et duxit illum diabolus, et ostendit illi omnia regna orbis terrae, in momento temporis. Cum ductus a diabolo Deus homo narratur, mens refugit, humanae hoc audire aures expavescunt: cui tamen non esse incredibilia ista cognoscimus, si in illo et alia facta pensamus. Certe iniquorum omnium diabolus caput est, et huius capitis membra sunt omnes iniqui. Quid ergo mirum si se permisit ab illo in montem duci, qui se pertulit etiam a membris illius crucifigi? Non est ergo indignum Redemptori nostro, quod tentari voluit, qui venerat occidi. Iustum quippe erat ut sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram venerat sua morte superare. Bene autem in momento temporis saecularia et temporalia monstrantur. Non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta illa praetereunt, et saepe honor saeculi abiit antequam venerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula? |
6 | Et ait ei: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa: tu ergo procidens si adoraveris coram me, erunt tua omnia. Arrogans et superbus etiam hoc de iactantia loquitur, non quod in toto mundo habeat potestatem, ut possit omnia regna dare diabolus, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos. Si, inquit, procidens adoraveris coram me. Ergo qui adoraturus est diabolum, ante corruit. |
7 | Et respondens Iesus dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies [Deut. VI, X]. Dicens diabolus Salvatori: Si procidens adoraveris me, e contrario audit quod ipse magis adorare eum debeat Dominum et Deum suum. Quaerit forte aliquis quomodo conveniat quod hic praecipitur Domino soli serviendum, Apostoli verbo, qui dicit: Sed per charitatem servite invicem [Galat. V]. Sed huic facile Graecae linguae, ex qua Scriptura translata est, origo satisfacit, in qua servitus duobus modis ac diversa significatione solet appellari. Dicitur enim λατρεία, dicitur et δουλεία. Sed dulia intelligitur servitus communis, hoc est, sive Deo, sive homini, sive cuilibet rerum natura exhibita; a qua etiam servus, id est, δοῦλος, Graece nomen accipit. Latria autem vocatur servitus illa, quae soli divinitatis cultui debita, neque ulli est participanda creaturae. Unde et idololatrae nuncupantur hi qui vota, preces et sacrificia, quae uni Deo debuerant, idolis impendunt. Iubemur ergo per charitatem servire invicem, quod est Graece δουλεύειν, iubemur uni Deo servire, quod est Graece λατρεύειν. Unde dicitur: Et illi soli servies, quod est Graece λατρεύσεις. Et iterum: Nos enim sumus circumcisio, Spiritui Dei servientes [Philip. III], quod est in Graeco λατρεύοντες. |
8 | Et duxit illum in Ierusalem, et statuit eum super pinnam templi. Ut quem gula vel avaritia superare non poterat, tentet et vana gloria, si forte illum vel ipsa victoriae suae iactantia deiicere queat. |
9 | Et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. In omnibus tentationibus hoc agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit; sed Dominus sic responsionem temperat, ut eum relinquat ambiguum. Mitte te deorsum. Vox diaboli qua semper omnes deorsum cadere desiderat. Mitte te, inquit: persuadere potest, praecipitare non potest. |
10 | Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te, et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum [Psal. XC]. Hoc in nonagesimo psalmo legimus. Verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est. Male ergo interpretatur Scripturas diabolus. Certe si vere de Salvatore scriptum noverat, debuerat illud dicere, quod in eodem psalmo contra se sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. De angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sui conculcatione quasi tergiversator tacet. |
11 | Et respondens Iesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum [Deut. VI]. Falsas de Scripturis diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis. Et notandum quod necessaria testimonia de Deuteronomio tantum protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret. Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum. Suggerebatur enim tanquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset, quod vitiose fit cum fit. Pertinet namque ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum. Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tunc ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam [Matth. X] [Ioan. X]. Cuius rei prior exemplum praebuit; nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret nisi cum vellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit [Matth. II]. Et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit [Ioan. VII], cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus, et de inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora eius [Ibid]. Quia ergo palam docendo et arguendo, et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo Dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat. |
12 | Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Vides ipsum diabolum non esse in studio pertinacem, cedere verae solere virtuti. Et si invidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequenter refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine, recessit, inquit, usque ad tempus. Postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit. Quamvis saepe antiquus hostis postquam menti nostrae tentationum certamen inflixerit, ab ipso suo certamine ad tempus recedit, non ut illatae malitiae finem praebeat, sed ut corda quae per quietem secura reddiderit, repente rediens facilius inopinatus irrumpat. Notandum autem quod, tribus solum tentatoris fraudibus expositis, omnem tentationem dicit esse consummatam, quia, videlicet, his omnium vitiorum origines amplectuntur et fontes, Ioanne attestante, qui ait: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Et in evangelica parabola tribus solum reprobi negotiis ab aeternae vitae dapibus excluduntur. Primus, inquit, dicit: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam. Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa [Luc. XIV]. Et alius dixit: Uxorem duxi, ideo non possum venire. Uxoris quippe appetitus sicut et gula ad concupiscentiam carnis pertinet. Villae emptio quae avaritia non caret, ad superbiam vitae respicit. Probatio quinque iugorum, id est, corporalium rerum curiositas, quae est vana gloria, ad concupiscentiam refertur oculorum. Nam per oculos maxime curiositas praevalet. Et his quidem Dominus quasi fortior facie ad faciem tentatur; nos vero cum et ipsi, percepto baptismate gratia Spiritus, eremum virtutum adimus, cum ieiunium quadragesimale suscipimus, id est, ab illecebris saecularibus toto vitae nostrae tempore continere disponimus, vel tacitis appetimur insidiis, vel aliquando etiam proximi ore pulsamur. Qui cum blandiens dicit: Homo fortis es, manduca et bibe, et similis mane, videndum est ne nobis serpentis antiqui nescius venena propinet, dicendumque: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei [Deut. VIII]. Verum multi, concupiscentia carnis devicta, mox avaritia pulsantur, et aliquoties etiam superantur, adeo ut pro oblatis muneribus diabolum adorare non metuant. Quorum ubi plurimi continentiam laudant, maiores etiam personae honorant, dona tribuunt, fit ut voluptatum victores philargyria vincantur; et crescente per tempus insania, divites quosque, quos per aperta facinora daemone plenos agnoscunt, non modo non exsecrentur et arguant, sed et flexa cervice adorent et suspiciant. Unde dicit Apostolus avaritiam esse simulacrorum servitutem [Coloss. III]. Qui si et hanc Salvatoris exemplo triumpharint, Dominum videlicet Deum suum adorando, et pro aeternis gaudiis illi soli serviendo, aderit et tertia vanae gloriae vestis, quae vitiorum praecedentium victores de suis viribus extollat, ut quasi in virtutum culmine positos ulterius se iam cadere non posse praesumat. Et hoc plane curiosis oculis Deum tentare est, de suis quempiam meritis gloriari; contra hoc quod fidem discipulis augens, ait: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quae debuimus facere, fecimus, [Luc. XVII]. Qui cum alibi praeciperet ne iustitiam nostram coram hominibus faciamus, in eiusdem definitione ieiunium tantum, eleemosynam atque orationem subiunxit [Matth. VI]: triplici, scilicet, hostis telo totidem arma defensionis opponens, ut ieiunio concupiscentia carnis, eleemosynis avaritia, precibus iactantia pellatur meritorum. |