monumenta.ch > Beda Venerabilis > 40
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXXIX. IN FERIA SEXTA POST DIEM CINERUM. <<<     >>> HOMILIA XLI. IN DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XL. SABBATO POST CINERUM DIEM.

0 MARC. VI, MATTH. XIV. In illo tempore, cum sero esset factum, erat navis in medio maris, et Iesus solus in terra, etc.
1 Labor discipulorum in remigando, et contrarius eis ventus, labores sanctae Ecclesiae varios designat, quae inter undas saeculi adversantis, et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis quasi ad fidam littoris stationem pervenire conatur. Ubi bene dicitur: Quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra, quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris non solum afflicta, sed et foedata est, ut si fieri posset, Redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus videretur. Unde est illa vox eius, inter undas procellasque tentationum vertentium deprehensae, atque auxilium protectionis illius gemebundo clamore quaerentis: Ut quid, Domine, recessisti longe? Despicis in opportunitatibus, in tribulatione [Psalm. IX]. Quae pariter vocem inimici persequentis exponit, in sequentibus psalmi subiiciens: Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat usque in finem. Verum ille non obliviscitur orationem pauperum, neque avertit faciem suam a sperantibus in se: quin potius et certantes cum hostibus ut vincant adiuvat, et victores in aeternum coronat. Unde hic quoque aperte dicitur: Quia vidit eos laborantes in remigando. Videt quippe Dominus laborantes in mari, quamvis ipse positus in terra: quia etsi ad horam differre videatur auxilium tribulatis impendere, nihilominus eos ne in tribulationibus deficiant, suae respectu pietatis corroborat, et aliquando etiam manifesto adiutorio victis adversitatibus, quasi calcatis sedatisque fluctuum voluminibus, liberat, sicut hic quoque subsequenter insinuatur, cum dicitur:
2 Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos, ambulans super mare. Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos, et extremo noctis tempore eis auxilium praebitum. Laborabant ergo toto noctis opacae tempore, sed diluculo appropinquante, et lucifero solis dieique exortum promittente, venit Dominus, et superambulans tumida freti terga comprimit: quia cum pressuris obsita fragilitas humana pusillitatem virium suarum considerat, nihil erga se aliud quam tenebras angustiarum, et aestus cernit hostium confligentium. Cum vero mentem ad superni lumen praesidii, et perpetuae dona retributionis erexerit, quasi inter umbras noctis repente ortum luciferi conspicit, qui diem proximum nuntiet. Lucifer namque cum plurimum tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam, illuminare perhibetur. Aderitque Dominus qui sopitis tentationum periculis, plenam liberatis fiduciam suae protectionis attribuat. Sequitur:
3 Et volebat praeterire eos. At illi ut viderunt eum super mare ambulantem, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. Omnes enim eum viderunt, et conturbati sunt. Adhuc haeretici putant phantasma fuisse Dominum, nec veram assumpsisse carnem de Virgine. Denique Theodorus Pharanitanus quondam episcopus, ita scripsit, corporale pondus non habuisse secundum carnem Dominum, sed absque pondere et corpore super mare deambulasse. At contra fides catholica, et pondus secundum carnem habere eum praedicat, et onus corporeum, et cum pondere atque onere corporali incedere super aquas non infusis pedibus. Nam Dionysius egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculis de divinis Nominibus hoc modo loquitur: Ignoramus enim qualiter de virgineis sanguinibus alia lege praeter naturalem formabatur, et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam. Quomodo autem volebat Dominus eos praeterire tanquam alienos, ad quos de periculo naufragii liberandos advenerat, nisi ut ad horam turbati et paventes, sed continuo liberati, amplius ereptionis suae miraculum stuperent, ac maiores ereptori suo gratias referrent? Quia et in tempestatibus passionum, quae pro constantia fidei a perfidis ingeruntur, talis nonnunquam provisio divinitus ostenditur. Saepe enim ita fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est, ut quasi laborantes in mari discipulos praeterire Iesus voluisse putaretur. Unde est et illud in Psalmista Ecclesiae, in martyrii certamine desudantis: Quare mei oblitus es? Quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Dum confringuntur omnia ossa mea, etc. [Psal. XLI]. Sed dicunt inimici terrentes, Ubi est Deus eorum? quasi naufragium fessis minitantes apostolis. Dicit ipse Deus eorum: Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te: cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te [Isai. XLIII]. Unde hic quoque recte subiungitur:
4 Et statim locutus est cum eis, et dixit illis: Confidite, ego sum, nolite timere. Et ascendit ad illos in navim, et cessavit venius. Prima trepidantium et periclitantium subventio est, incussum cordibus expellere timorem; secunda, tempestatum furias suae praesentiae virtute compescere. Nec mirandum si ascendente in naviculam Domino ventus cessavit. In quocunque enim corde Deus per gratiam sui adest amoris, mox universa vitiorum et adversantis mundi, sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.
5 Et plus magis intra se stupebant. Non enim intellexerant de panibus: erat enim cor illorum obcaecatum. Dominus quidem et in miraculo panum, quod esset conditor rerum ostendit: et in ambulando super undas, quod haberet corpus ab omni peccatorum gravedine liberum, edocuit; et in placando ventos, undarumque rabiem sedando, quod elementis dominaretur, monstravit: sed carnales adhuc discipuli necdum hunc Deum esse cognoscunt. Et quidem virtutum magnitudinem stupebant, necdum tamen in eo veritatem divinae maiestatis cognoscere valebant.
6 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos qui se male habebant circumferre, ubi audiebant eum esse. Cognoverunt eum rumore, non facie: vel certe pro signorum magnitudine quae patrabat in populis, etiam plurimis vultu notus erat. Et vide quanta fides sit hominum terrae Genezareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum.
7 Et quocunque introibat in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos: et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent: et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Qui mali se habent, non tangant corpus Iesu, neque totum vestimentum eius, sed extremam fimbriam; et quicunque tetigerint, sanabuntur. Fimbriam vestimenti eius, minimum mandatum intellige: quod qui transgressus fuerit, minus vocabitur in regno coelorum, vel assumptionem carnis, per quam venimus ad Verbum Dei, et illius postea fruimur maiestate [Matth. V.]
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXXIX. IN FERIA SEXTA POST DIEM CINERUM. <<<     >>> HOMILIA XLI. IN DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 40