Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXXIX. IN FERIA SEXTA POST DIEM CINERUM.
0 | LUC. VI, MATTH. V. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Diligite inimicos vestros; benefacite his qui vos oderunt, etc. |
1 | Quia dixerat supra quid ab inimicis pati possint, nunc qualiter ipsi cum eisdem inimicis agere debeant, ostendit. Multi autem putant sufficere virtutibus, non odisse inimicos; caeterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur non videntes, quia et Moyses, Samuel et Stephanus pro inimicis orabant [Exod. 17] [I Reg. 12] [Act. VII], et mortuos David planxit inimicos [II Reg. I]. Neque enim Dominus impossibilia, sed perfecta iuberet: Non deficientes ergo dum tempus est, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei [Galat. VI]. |
2 | Benedicite maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vobis. Et haec se, suique similes, egisse testatur Apostolus qui ait: Maledicimur, et benedicimus; blasphemamur, et obsecramus [I Cor. IV]. Sed hic merito movet quomodo huic praecepto Domini non sit adversum, quod et in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur, sicuti est illud: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum [Psal. LXVIII], et caetera quae ibi dicuntur. Et Ioannes Apostolus ait: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis [I Ioan. V]. Ubi primo videndum quia prophetae per imprecationem quid esset futurum, cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis: qui maxime solent figura imprecantis futura praedicere; sicut figura praeteriti temporis ea quae ventura erant cecinerunt; deinde in apostoli verbis intelligendum esse quosdam fratres pro quibus orare nobis praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris orare nos iubeat [Matth. V] [Luc. VI]. Quae solvi quaestio non potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus inimicorum persecutione graviora. Fratres autem Christianos significari, multis divinarum Scripturarum documentis probari potest. Peccatum ergo, fratres, ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei, per gratiam Domini nostri Iesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre non alienaverit, sed officia fraternitatis debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII] [Act. VII]. Nondum enim gratiae Spiritus sancti, participes facti, societatem sanctae fraternitatis inierant. Et B. Stephanus orat pro eis a quibus lapidatur, quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Et Apostolus Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro [II Tim. IV], quia iam frater erat, et ad mortem, id est, invidentiam, fraternitatem oppugnando peccaverat. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus secundum opera illius, quem et tu evita. Valde enim restitit nostris sermonibus. Deinde subiungit pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt, non illis imputetur. Ista differentia peccatorum Iudam tradentem a Petro negante distinguit. |
3 | Si quis te percutit in maxillam, praebe et alteram. Non ait: Eum qui te percutit, noli tu percutere, quanquam hoc etiam magnum praeceptum sit, sed ait: Para te adhuc percuti. Quod ad misericordiam pertinere hi maxime sentiunt, qui eis quos multum diligunt tanquam filiis vel quibuslibet dilectissimis suis aegrotantibus serviunt, vel parvulis, vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur, etsi eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur, donec vel aetatis, vel morbi infirmitas transeat. Quos ergo Dominus medicus animarum curandis proximis instruebat, quid eos aliud docere posset, nisi ut eorum, quorum saluti consulere vellent, imbecillitates aequo animo tolerarent? Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit, quia nihil innocentius est eo qui in virtute perfectus est. Multi autem alteram maxillam praebere noverunt, diligere vero illum a quo feriuntur ignorant. At vero ipse Dominus, qui utique praecepta quae docuit primus implevit, percutienti se in maxillam ministro sacerdotis non praebuit alteram, sed insuper dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? [Ioan. XVIII]. Non tamen ideo paratus corde non fuit, non solum in alteram maxillam caedi pro salute omnium, sed etiam toto corpore crucifigi. |
4 | Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Quod de vestimento et tunica dictum est, non in eis solis, sed in omnibus faciendum est, quae aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim hoc de necessariis imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit. |
5 | Omni autem petenti te, tribue. Omni petenti, inquit, non omnia petenti, ut id des quod dare honeste et iuste potes. Quid si enim pecuniam petat, quia innocentem conetur opprimere? Quid si postremo stuprum petat? Sed, ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est, quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest. Et cui iuste negaveris quod petit, iudicanda est ipsa iustitia, ut non eam manem dimittas. Ita omni petenti te tribues, quamvis non semper id quod petit tribues. Et aliquando melius aliquid tribues, cum petentem iniusta correxeris. |
6 | Et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. De veste, domo, fundo, iumento, et generaliter omni pecunia dicit. Utrum autem et de servis accipiendum sit, magna quaestio est; non enim Christianum oportet sic possidere servum, quomodo equum aut argentum. Quanquam fieri possit ut maiore pretio valeat equus quam servus, et multo magis aliquid aureum vel argenteum. Sed ille servus si rectius et honestius, et ad Deum colendum accommodatius abs te domino educatur aut regitur, quam ab illo potest qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam dicere audeat ut vestimentum eum debere contemni. Hominem namque homo tanquam seipsum diligere debet, cui ab omnium Domino etiam ut inimicos diligat imperatur. |
7 | Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Quia charitas patiens est, benigna est [I Cor. XIII], non tantum iniurias inimici fortissime suffert, sed amici quoque gratiam benignissime praevenit. Nam redamare amantem, cunctos natura docuit; non amantem vero beneficiis ad amorem cogere Christi solum doctrina perfectos instituit; qui cum nos priores prout nobis fieri velimus aliis facere iuberet [Luc, VI] [Tob. IV] [Matth. VII], eumdem mox sensum latius astruendo firmavit, dicens: |
8 | Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt, etc. Si etiam peccatores, publicani et ethnici, erga dilectores suos natura duce norunt esse benefici, quantum vos, inquit, quibus ut gradus professionis eximior, ita cura necesse est sit virtutis uberior, latioris sinu dilectionis amplecti debetis etiam non amantes? Unde quaesitu dignum videtur, quomodo cum Dominus eos qui diligentes se solum diligunt, benefacientibus sibi benefaciunt, amicis fenerantur, non modo perfectam non habere charitatem, verum peccatoribus aequiparari testetur, ille pectoris dominici recubitor Epistulam de Dei et proximi dilectione consummans, non uspiam inimicos monuerit esse diligendos, sed absolute dixerit: Quia si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas Dei in nobis perfecta est [I Ioan. IV]. Quod si quem movet, sciat eum non de inimicorum amore tacuisse, sed et illos fratrum nomine comprehendisse, fratremque amoris intuitu diligi, et pro eis praecepisse orari, scilicet ut non semper inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis, nobisque germano foedere socientur. Nec durum videatur quod nondum credentes, propter spem tamen credendi fratres appellari posse dicimus. Nam idem Ioannes eos etiam filios Dei vocitare legitur: Quia Iesus, inquit, moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum [Ioan. XI]. Quandiu enim dispersi, nondum filii sunt Dei, sed conveniendo in unum, iam efficiuntur filii. |