monumenta.ch > Beda Venerabilis > 38
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXXVII. IN DIE CINERUM. <<<     >>> HOMILIA XXXIX. IN FERIA SEXTA POST DIEM CINERUM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXXVIII. IN FERIA QUINTA POST DIEM CINERUM.

0 LUC. VII, MATTH. VIII. In illo tempore, intravit Iesus Capharnaum. Centurionis autem cuiusdam servus, etc.
1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. Hic intelligendum est, cum implesset quidem omnia verba sua in aures plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non ante quam haec verba terminasset intravit, sed non esse expressum post quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset, intraverit Capharnaum. Ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Matthaeus interponit [Matth. VIII], iste autem antea praeoccupat.
2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. Quaerit forte aliquis, vel pius, ut inveniat; vel impius, ut reprehendat, qua ratione evangelista servum, qui non mortuus, sed sanatus subinfertur, dixerit esse moriturum. Cui breviter respondendum, quia revera erat moriturus, si non Domini sui fide deprecantis, et Christi pietate miserentis fuisset redditus vitae. Sic et Ezechias rex, iuxta quemdam naturae humanae modum, erat moriturus, cum veracis prophetae verbis audivit: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives [Isai. XXXVIII], sed occulto divinae providentiae iudicio, quae omnia in mensura et numero et pondere disposuit [Sap. XI], quindecim adhuc annorum vitam lacrymis precibusque nacturus.
3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum eius. Superna dispensatione factum est ut seniores Iudaeorum mitterentur ad Dominum, hisque astantibus qui languerat sanaretur, quo inexcusabiles forent si credente viro gentili non crederent. Verum quaeritur quomodo conveniat quod Lucas centurionem nuntios misisse, Matthaeus autem ipsum accessisse, narrat ad Dominum? Sed pie quaerentibus facile patet quod Matthaeus brevitatis causa dixerit ipsum accessisse, cuius desiderium et voluntas ad Dominum veraciter aliis licet deferentibus est perlata, mystice etiam nobis commendans hoc, quod scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini [Psal. XXXIII]. Nam quia fidem centurionis qua vere acceditur ad Iesum, ipse ita laudavit ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere voluit prudens evangelista, quam illos per quos verba sua miserat. Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum sit aperuit, ut ex hoc intelligere cogeremur, quemadmodum accessisse dixerit alius, qui mentiri non potuit. Sicut enim illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur [Marc. V] [Matth. IX] [Luc. VIII], quamvis fimbriam vestimenti eius tenuerit, magis tamen quia credidit, tetigit Dominum, quam illae turbae a quibus premebatur; ita et centurio quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum.
4 Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Qui aedificatam sibi a centurione narrant synagogam, evidenter ostendunt quia sicut nos Ecclesiam, sic etiam illi synagogam non conventum solummodo fidelium, sed et locum quo conveniebant, sint appellare soliti, iuxta quod et supra docuimus.
5 Iesus autem ibat cum illis. Magna Domini sublimitas, qui solo verbo curare valebat; sed non minor humilitas, qui servum dignatus est visitare languentem. Nam quasi potens et benignus et rogatus salvare pergebat, et itineris medio rogatus dicto salvavit, ne videlicet ob impotentiam virium, et non ob humilitatis exemplum corporaliter ire putaretur. Alibi ad sanandum reguli filium venire noluit, ne divitias honorasse videretur [Ioan. IV]; hic ne conditionem sprevisse servilem, ad centurionis famulum mox ire consensit.
6 Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: Domine, noli vexari. Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres. Propter vitae gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini, quam iuvari, nec posse habere hospitem Christum, cuius etsi fide praeditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quia quae nostra infirmitas non praesumit, divina gratia dare novit, et alius centurio qui sicut et iste credentem ex gentibus populum praefigurat, magnae fidei et iustitiae merito Spiritus sancti donum priusquam baptizaretur accepit, et iste necdum catechizatus et fidem suam laudari a Domino, et famulum salvari, promeruit. De quo pulchre per allegoriam dicitur quia Iesum non longe haberet a domo, tametsi sub tectum suum invitare non auderet, quia prope timentibus eum salutare ipsius [Psal. LXXXIV]. Et qui naturali lege recte utitur, quo bona quae novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At qui errori gentilitatis etiam crimina iunxerunt, his aptari potest quod confluentibus ad se turbis alibi Dominus ait: Quidam enim ex his de longe venerunt [Marc. VIII].
7 Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te. Et nos qui de gentibus credimus, non ipsi ad Dominum venire possumus, quem nunc in carne videre nequaquam valemus; sed quicunque passiones nostrae servitutis agnovimus ad residentem in dextera Patris iam per fidem accedere debemus, iam seniores Iudaeorum mittere, hoc est, summos Ecclesiae viros, qui nos ad Dominum praecesserunt, suppliciter obsecrando, patronos acquirere, qui nobis testimonium reddentes quod diligamus Ecclesiam, et, quantum in nobis est, aedificare curemus, pro nostris apud Dominum nostrorumque peccatis intercedant.
8 Sed dic verbo, et sanabitur puer meus. Magna fides centurionis, qua verbi opus in Christo confitetur, et nostrae sanationis accommoda mysteriis, qui etsi noveramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus.
9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Hominem se et potestati, vel tribuni, vel praesidis, subditum dicit, imperare tamen posse minoribus, ut subaudiatur eum multo magis qui Deus sit, et super omnia potens, innumeram virtutis angelicae, quae ad imperata obtemperet, habere militiam.
10 Et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Vult ostendere Dominum quoque non per adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod vellet. Repellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae, quibus homo ad debilitatem saepe conceditur, et verbo Domini et ministeriis angelorum. Aliter: milites et servi, qui centurioni obediunt, virtutes sunt naturales, quarum non minimam copiam multi ad Dominum venientes secum deferunt. De quibus in Cornelii centurionis laude dicitur: Quia erat vir iustus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper [Act. X].
11 Quo audito, Iesus miratus est. Miratus est quod vidit centurionem suam intelligere maiestatem. Sed quis in illo fecerat ipsam fidem vel intelligentiam, nisi ipse qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset, quid miraretur qui praescius erat? Notandum ergo, quia quod miratur Dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moneri. Omnes enim tales motus cum de Deo dicuntur, non perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri.
12 Et conversus sequentibus se turbis dixit: Amen, dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. Non de omnibus retro patriarchis et prophetis, sed de praesentis aevi loquitur hominibus. Quibus ideo centurionis fides antefertur, quia illi legis prophetarumque monitis edocti, hic autem nemine docente sponte credidit.
13 Et reversi qui missi fuerant domum, invenerunt servum qui languerat, sanum. Probatur fides Domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo Domini meritum etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. Plenius sane haec explicat Matthaeus, quod dicente Domino centurioni: Vade et sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer ex illa hora [Matth. VIII]; sed beato Lucae moris est, quae plena viderit ab aliis evangelistis exposita breviare, vel etiam de industria praeterire; quae vero ab eis omissa vel breviter cognoverit attacta, dilucidare solertius. Mystice, ut dixi, centurio, cuius fides Israeli praefertur, electos nimirum ex gentibus ostendit, qui, quasi centenario milite stipati, virtutum spiritalium sunt perfectione sublimes, nihilque a Domino terrenum, sed sola aeternae salutis gaudia sibi suisque requirunt. Numerus enim centenarius, qui de laeva transfertur ad dexteram, in coelestis vitae significatione poni consuevit. Unde est quod arca Noe centum annis fabricatur [Gen. VI], Abraham centenarius filium promissionis accepit [Gen. XVII], sevit Isaac, et invenit in ipso anno centuplum [Gen. XXVI], atrium tabernaculi centum cubitos longum est [Exod. XXVII], in centesimo psalmo misericordia et iudicium Domino cantatur [Psal. C], et caetera huiusmodi. Talis ergo meriti viri pro his necesse est Domino supplicent, qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, quatenus eis paulatim ad sublimiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem [I Ioan. IV].
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXXVII. IN DIE CINERUM. <<<     >>> HOMILIA XXXIX. IN FERIA SEXTA POST DIEM CINERUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 38