monumenta.ch > Beda Venerabilis > 35
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXXIV. IN DOMINICA QUARTA POST EPIPHANIAM. <<<     >>> HOMILIA XXXVI. IN DOMINICA QUINQUAGESIMAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXXV. IN DOMINICA SEXAGESIMAE.

0 LUC. VIII, MATTH. XIII, MARC. IV. In illo tempore, cum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad Iesum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud, etc.
1 Hanc parabolam Dominus ideo per seipsum exponere dignatus est, ut figurate se loqui innotesceret, rerumque significationes in eis etiam quae per semetipsum noluit explanare, doceret esse quaerendas. Sed quia semen quod verbum Dei sit, terramque variam quod diversum cor auditorum significet, ipse Dominus aperuit, satorem quem nobis quaerendum reliquit, nullum melius quam Filium Dei intelligere possumus. Qui exiit seminare semen suum, quia de sinu Patris, quo creaturae non erat accessus egrediens, ad hoc venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati [Ioan. XVIII, ] [Matth. XIII, ] [Marc. IV]. Unde bene iuxta evangelistas alios hanc parabolam dicturus, de domo exisse, mare adisse, navem conscendisse perhibetur: ipsum nimirum situ corporis quod processu sermonis insinuans.
2 Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. Quae Dominus exposuit, pia fide suscipienda sunt: quae autem tacita nostrae intelligentiae dereliquit, perstringenda sunt breviter. Semen quod secus viam cecidit, duplici laesura disperiit, et a viantibus scilicet conculcatum, et a volucribus raptum. Via est ergo cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum atque arefactum, ne verbi semen excipere ac germinare sufficiat. Atque ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contingit, pessimae cogitationis meatu conculcatum a daemonibus eripitur, qui volucres coeli, sive quia coelestis spiritalisque sint naturae, seu quia per aera volitant, appellantur.
3 Et aliud cecidit super petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. Petram hic recte dicit durum et indomitum cor, ac nullo verae fidei vomere penetratum. Hoc est autem humor ad radicem seminis, quod iuxta aliam parabolam oleum ad lampades virginum nutriendas [Matth. XXV], id est, amor et perseverantia virtutis.
4 Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Fructum centuplum, fructum perfectum dicit: nam denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur. Activa enim et contemplativa vita simul in decalogi mandatis coniuncta est, quia in eo et amor Dei, et amor servari proximi iubetur. Amor quippe Dei ad contemplativam, amor vero proximi pertinet ad activam. Denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus, in centenarium surgit. Unde recte per centenarium magna perfectio designatur, sicut de illo qui sua pro Domino terrena relinquit, dicitur: Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [Matth. XIX]. Quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut iam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternam vitae gloriam pervenit. Terra ergo bona fructu centuplo fecundatur, quando cor docile virtutum spiritalium perfectione donatur.
5 Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. Quoties haec admonitiuncula, vel in Evangelio [Act. II], vel in Apocalypsi Ioannis interponitur, mysticum esse quod dicitur, quaerendumque a nobis intentius ostenditur.
6 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. Nemo putet finita mox parabola, discipulos haec interrogasse Salvatorem: sed, ut Marcus ait: Cum esset singularis, interrogaverunt eum ii qui cum eo erant duodecim, parabolam [Marc. IV].
7 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Marcus ita dicit: Illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt. Ideoque et nos cum discipulis Christi intremus in sanctuarium Dei, ut intelligamus novissima mysteriorum regni Dei. Nam qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius, dicentes cum Psalmista: Revela oculos nostros, et considerabimus mirabilia de lege tua [Psal. CXVIII]. Recte itaque in parabolis audiunt et in aenigmate, qui clausis sensibus cordis, neque intrare, neque curant cognoscere veritatem, obliti dominicae praeceptionis, Qui habet aures audiendi, audiat.
8 Qui autem secus viam, sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. De hoc semine Marcus (Cap. IV) ita scribit: Hi autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert. Matthaeus ita: Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus et rapit [Matth. XIII]. Ex quo manifeste docetur, eos circa viam seminatos, qui verbum quod audiunt nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione percipere dignantur. Porro super petrosa et in spinis, ut Dominus exponit, seminantur hi qui auditi quidem verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant, sed ne ad id quod probant perveniant, huius vitae eos vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant. Contra quae utraque damna semen quod acceperat, tutari curabat, qui ait: Per arma iustitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces [II Cor. VI]. His ergo tribus terrae generibus scito omnes qui verbum non faciunt, esse designatos; a quibus omnibus, qui semen acceptum servat, terra bona est; excipiuntur sane Iudaei et gentiles, qui ne audire quidem merentur.
9 Quod autem in spinas cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. Mirum quomodo Dominus spinas divitias interpretatus sit, cum illae pugnant, istae delectent. Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Quas bene hoc in loco, alio evangelista testante [Matth. XIII], nequaquam Dominus divitias, sed fallaces divitias appellat. Fallaces enim sunt, quae nobiscum diu permanere non possunt. Fallaces sunt, quae mentis nostrae inopiam non expellunt. Solae autem divitiae verae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt. Notandum vero est quod exponens Dominus dicit, Quia sollicitudines et voluptates suffocant. Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant, et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt quae divitiis iungit, sollicitudines videlicet et voluptates. Quia profecto et per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt. Re enim contraria possessores suos et afflictos et lubricos faciunt. Sed quia voluptas convenire cum afflictione non potest, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abundantiam ad voluptates emolliunt.
10 Quod autem in bonam terram, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Bona terra, ut praediximus, omnibus tribus terrae nequam varietatibus contraria facit, et libenter videlicet semen verbi suscipiendo, et quod suscipit inter adversa et prospera patienter ad fructus usque tempora servando. Aliter, bona terra fructum per patientiam reddit, quia scilicet nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter proximorum mala toleramus. Quanto enim quisque altius profecerit, tanto in hoc mundo invenit quod durius portet; quia dum a praesenti saeculo mentis nostrae dilectio deficit, eiusdem saeculi adversitas crescit. Hinc est enim quod plerosque cernimus et bona agere, et tamen sub gravi tribulationum fasce desudare: sed iuxta vocem Domini, fructum per patientiam reddunt, quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter suscipiuntur. Quod vero secundum Matthaeum dicitur: Et fructum affert, et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta [Matth. XIII]; triginta referuntur ad nuptias. Nam et ipsa digitorum coniunctio, quasi molli osculo se complexans et foederans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae, unde et in superiore digito deprimuntur. Quantoque maior est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius et praemium. Porro centesimus numerus (quaeso, diligenter, lector, attende) a sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur, et viduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Aliter, fructum tricesimum verbum profert, quod fidem sanctae Trinitatis aedificat, sexagesimum, quod operis perfectionem docet, quia sex dies sunt, in quibus oportet operari [Exod. XXIII]; centesimum, quod ad dexteram regni vitam praedicat aeternam.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXXIV. IN DOMINICA QUARTA POST EPIPHANIAM. <<<     >>> HOMILIA XXXVI. IN DOMINICA QUINQUAGESIMAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 35