Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXXIV. IN DOMINICA QUARTA POST EPIPHANIAM.
0 | LUC. VIII, MATTH. VIII, MARC. IV. In illo tempore, factum est una dierum, et Iesus ascendit in naviculam, et discipuli eius, etc. |
1 | In hac navigatione Dominus utramque unius eiusdemque personae naturam dignatur ostendere, dum is qui ut homo dormit in navi, furorem maris ut Deus verbo coercet. Porro iuxta allegoriam mare sive stagnum, quod cum suis transire desiderat, tenebrosus amarusque saeculi praesentis accipitur aestus. Navicula autem quam ascendunt, nulla melius quam Dominicae passionis intelligitur arbor; cuius beneficio quique fideles adiuti emensis mundi fluctibus habitationem patriae coelestis quasi stabilitatem securi littoris obtinent. Quod autem ipse in unam naviculam cum discipulis Salvator ascendit, alibi quid significet aperit, cum praenuntiato suae passionis resurrectionisque mysterio mox dicebat ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget seipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me [Luc. IX] [Matth. X] [Marc. VIII]. |
2 | Navigantibus autem illis obdormivit. Quia calcantibus saeculum fidelibus, futurique regni quietem animo meditantibus, et vel secundo Spiritus sancti flatu, vel proprii remigio conatus infidos mundi factus certatim post terga iactantibus tempus subito dominicae passionis advenit. Unde bene Marcus hoc imminente noctis tempore gestum fuisse perhibet [Marc. IV], ut veri solis occubitum non sola Domini dormitio, sed et ipsa decedentis lucis hora significet. |
3 | Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur. Domino puppim crucis, qua somnum mortis carperet ascendente, fluctus blasphemantium persecutorum daemonicis excitati procellis assurgunt, quibus tamen non ipsius patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur, trepidat, periclitatur. |
4 | Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. Suscitant Dominum discipuli, ne eo dormiente fluctuum feritate dispereant; quia cuius mortem viderant, maximis votis resurrectionem quaerebant, ne si diutius ipse morte carnis sopiretur, eorum mens spiritali in perpetuum morte periret. Unde bene sequitur: |
5 | At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae: et cessavit, et facta est tranquillitas. Ventum quippe surgens increpavit, quia resurrectione celebrata diaboli superbiam stravit, dum per mortem destruxit eum qui habebat mortis imperium. Tempestatem quoque aquae surgens cessare fecit, quia vesanam Iudaeorum rabiem, quae caput quatiens clamaverat: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei [Matth. XXVII, ] [Marc. XVI, Luc. XXIII], de sepulcro surgendo labefecit. Ubi iuxta litteram notandum quod omnes creaturae sentiant Creatorem. Quibus enim increpatur et imperatur, sentiunt imperantem: non errore haereticorum, qui omnia putant animantia, sed maiestate Conditoris, quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt. |
6 | Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Recte arguuntur, qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaeserit, perire non possit. Cui simile est quod post mortis somnum discipulis apparens, exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt [Marc. XVI]. Itemque dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? [Luc. XXIV.] Ac si per metaphoram navigii diceret, Nonne oportuit Christum soporari, undis navem in qua quiescebat hinc inde verrentibus, et ita sedatis extemplo tumidis gurgitum cumulis divinitatis suae cunctis patefacere potentiam? |
7 | Qui timentes mirati sunt, dicentes ad invicem: Quis putas hic est? quia et ventis imperat et mari, et obediunt ei. Matthaeus ita scribit: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic? etc. [Matth. VIII]. Non ergo discipuli, sed nautae et caeteri qui in navi erant, mirabantur. Sin autem quis contentiose voluerit, eos qui mirabantur fuisse discipulos, recte respondebimus homines appellatos, qui necdum potentiam noverant Salvatoris. Et nos quoque singuli cum signo dominicae crucis imbuti saeculum relinquere disponimus, navem quoque cum Iesu conscendimus, stagnum transfretare conamur. Sed qui non dormitavit, neque obdormiet custodiens semper Israel [Psal. CXX], nobis tamen saepe navigantibus, quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando crebrescente inter medios virtutum nisus, vel immundorum spirituum, vel hominum pravorum, vel ipso nostrarum cogitationum impetu fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit. Verum inter huiusmodi procellas, ad illum necesse est gubernatorem curramus, illum seduli excitemus qui non serviat, sed imperet ventis. Mox tempestates compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit. Libet inter haec paucis discussa apostolici navigii varietate, qualiter bonos suum secretum iuvet, malorumve permixtio turbet, intueri. Ecce enim, ut a perfectioribus inchoemus, post celebrata dominicae resurrectionis solemnia, septem electi discipuli navem piscaturi ascendunt: et quia non longe a terra perpetuae quietis, sed quasi cubitis ducentis aberant, hoc est, tantum mundo animum, quantum gemina dilectio poscebat, apposuerant, quia se Petrus negotiis saecularibus exuerat, iam Dominum in littore mortalitatis stantem cernere, iam cum illo epulari, iam mane supernae lucis aspirante mystico, magnorum piscium numero sua retia impleta, nec tamen rupta suscipere, atque infimis saeculi fluctibus extrahere merentur. Alibi Petrus, ut supra legitur, iubente Domino retia laxat in capturam, pisciumque comprehendit multitudinem copiosam [Luc. V]: sed quia ipse fragilis adhuc animi fuerat, ita ut Christo tremens diceret: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine, et retia tunc rupta sunt, et si non socii adiuvassent, naves etiam mersae subsiderent. Item in hoc loco discipuli cum Domino navem conscendunt, mare adeunt; sed quia intererat et Iudas, et Dominus in puppi, quae sedes erat gubernanti, dormisse, et ventus pontusque deforis saevisse perhibentur. Nam etsi multa illic discipulorum merita navigabant, tunc adhuc eam perfidia proditoris agitabat: et qui suis meritis firmi fuere, turbabantur alienis. Item Paulus cum fratribus Hierosolymam navigans, et diem Pentecosten ibi, Spiritusque sancti gaudia celebrare Testinans, recto cursu cuncta peragrat [Act. XX]. Porro ab Hierosolymis Romam relegatus [Act. XXVII]; quia cum infidelibus iter agit, mare furit, venti refragantur, imber imminet, frigora fatigant, astra obnubilant, terra negatur, triticum in mare iactatur, navis armamenta tolluntur: ipsa postremo navis arenis illisa dissolvitur, nautae quam non agnoscunt terram nando petunt: et qui saeculi undas onerati cupiditatibus subierant, eodem adversante saeculo vix nudi evadunt, iuxta quod idem Apostolus ait: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. III]. |