Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXXIII. IN DOMINICA TERTIA POST EPIPHANIAM.
0 | LUC. V, MARC. I, MATTH. VIII. In illo tempore, et factum est, cum esset Iesus in uno civitatum et ecce vir plenus lepra, et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare, etc. |
1 | Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius civitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. Et quia Dominus ait: Non veni solvere legem, sed adimplere [Matth. V], ille qui excludebatur a lege, purgari se Domini potestate praesumens, non ex lege, sed supra legem esse gratiam iudicabat, quae leprosi maculam possit abluere. Verum ut in Domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur. Ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat. Sed confessionem verecundia non repressit, ostendit vulnus, remedium postulavit; et ipsa religionis et fidei plena confessio est: Si vis, inquit, potes me mundare. In voluntate Domini tribuit potestatem, de voluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit. |
2 | Et extendens manum tetigit illum dicens: Volo, mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. Nihil medium est inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. Denique dixit et facta sunt [Psal. CXLVIII]. Vides igitur quod dubitari non potest, quia voluntas Dei potestas est. Si ergo voluntas eius potestas est, qui unius voluntatis asserunt, unius utique asserunt potestatis. Itaque quasi habens potestatem sanandi, et iubendi auctoritatem, operandi testimonium non refugit. Volo enim dicit propter Photinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum. Et lex quidem tangi leprosos prohibet; sed qui Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo ideo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi, nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat, qui alios liberabat, lepra tactu Domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. Simulque illud mirabile, quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Si vis, potes me mundare. Volo, inquit, mundare. Habes voluntatem, habes etiam pietatis affectum. |
3 | Et ipse praecepit illi ut nemini diceret. Quare praecipitur nemini dicere, nisi ut doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda? ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae. |
4 | Sed vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moyses in testimonium illis [Levit. XIV]. Ostendere se sacerdoti iubetur, ut intelligeret sacerdos eum non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum. Offerre autem sacrificium, ut ostenderet Dominus quia legem non solveret, sed impleret; qui secundum legem gradiens supra legem sanaret eos, quos remedia legis non sanaverant. Et bene addidit in testimonium illis, hoc est, si Deo credant, si impietatis lepra discedat. Quod si quem movet, quomodo Dominus Mosaicum videatur approbare sacrificium, cum id non receperit Ecclesia, meminerit nondum esse coepisse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus eius est. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur, confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium et fide credentium populorum. Quia vero typice vir iste peccatis languidum designat genus humanum, recte non solum leprosus, sed et plenus lepra describitur: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei [Rom. III], illam, scilicet, ut extenta manu Salvatoris, hoc est, incarnato Dei verbo, humanamque contingente naturam ab erroris prisci varietate mundentur, possintque cum apostolis audire: Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis [Ioan. XV]; et qui diutius abominabiles a populi Dei erant castris secreti, iam aliquando templo reddi, et sacerdoti queant offerri, illi utique cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum [Psal. CIX]. Audientes ab Apostolo: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III]. Offerantque pro emundatione sua sicut praecepit Moyses, id est, exhibeant corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem [Rom. XII]. Verum merito quaeritur quidnam sit quod Dominus nonnulla quae gessit abscondi iussit, et nec ad horam potuerunt abscondi. Nunquid enim unigenitus Filius Patri et Spiritui sancto coaeternus hac in re velle habuit, quod implere non potuit? Sed notandum quod Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplo actionis praebuit. Miraculum namque faciens et taceri iussit, et tamen taceri non potuit, ut, videlicet, electi eius, exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed, ut prosint aliis, prodantur inviti, quatenus et magnae humilitatis sit, quod sua opera taceri appetunt, et magnae sublimitatis sit, quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo Dominus voluit quidquam fieri et minime potuit, sed quid velle eius membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit. |