Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXXII. IN DOMINICA INFRA OCTAVAM NATALIS DOMINI.
0 | LUC. II. In illo tempore erat Ioseph et Maria mater Iesu, mirantes super his, quae dicebantur de illo, etc. |
1 | Evangelista Lucas patrem Salvatoris appellat Ioseph, non quo vere iuxta photinianos pater fuerit eius, sed quo ad famam Mariae conservandam pater sit ab omnibus aestimatus. Neque enim oblitus evangelista, quod eam de Spiritu sancto concepisse et virginem peperisse narrarit, sed opinionem vulgi exprimens, quae vera historiae lex est, patrem Ioseph nuncupat Christi. Quamvis et eo modo pater illius valeat dici, quo et vir Mariae recte intelligitur sine commistione carnis ipsa copulatione coniugii, multo, videlicet, coniunctius, quam si esset aliunde adoptatus. Neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia nemo eum concumbendo genuerat, quandoquidem recte pater etiam eius, quem non ex sua coniuge procreatum alicubi adoptasset. |
2 | Et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Bene in resurrectionem, quia lumen est, quia gloria plebis Israel, quia dicit: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum [Ioan. XI]. Quomodo autem in ruinam, nisi quia et lapis offensionis est, et petra scandali [Isai. VIII]? id est, ruinae, his qui offendunt verbum, nec credunt, de quibus ipse dicit: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo [Ioan. XV]. Qui non in seipso tantum, sed in suis quoque praedicantibus in ruinam positus est, resurrectionemque multorum, testante Apostolo qui ait: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt [I Cor. II]. Qui enim praedicante Apostolo, verbum quod audit amando sequitur, bono odore resurgit et salvatur; qui odiendo insequitur, eodem ipso odore bono corruit et moritur. Signum autem cui contradicetur, fidem dominicae crucis accipe, de qua apostolo Paulo dicunt Iudaei: Nam de secta hac notum est nobis, quod ubique ei contradicitur [Act. XXVIII]. Et Apostolus ipse: Nos enim, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam [I Cor. I]. |
3 | Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Nulla docet historia beatam Mariam ex hac vita gladii occisione migrasse, praesertim cum non anima, sed corpus ferro soleat interfici. Unde restat intelligi gladium illum de quo dicitur: Et gladius est in labiis eorum [Psal. XXXVIII], hoc est, dolorem Dominicae passionis eius animam pertransisse. Quae etsi Christum ut pote Dei Filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse devicturum, ut sua tamen carne procreatum, non sine doloris affectu potuit videre crucifigi. Nam et ferrum, quod animam Ioseph pertransisse canitur, nullum melius quam dura tribulatio mentis intelligitur. |
4 | Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Incertum erat quondam qui Iudaeorum gratiam Christi, quam venturam utique noverant, recipere, qui autem respuere mallent. At eius nativitate audita, revelatis mox cordium cogitationibus, Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo [Matth. II]. Pastores cum timore et gaudio Deo laudem resonant, hominibus pacis nuntium pandunt [Luc. II]. Eius doctrina et virtute diffamata, alii ad eum quasi magistrum veritatis confluunt, alii ab eo quasi seductore refugiunt. Eius signo crucis erecto, hi quasi iuste morti datum blasphemantes irrident, illi quasi vitae auctorem mori acriter dolent. Sed et usque hodie, et usque ad consummationem saeculi praesentis, Ecclesiae animam gladius durissimae tribulationis pertransire non cessat, cum signo fidei ab improbis contradici, cum audito Dei verbo multos cum Christo resurgere, sed plures a credulitate ruere gemebunda pertractat, cum revelatis multorum cordium cogitationibus, ubi optimum Evangelii semen, ibi zizania vitiorum, vel plus iusto praevalere, vel etiam, quod dictu grave est, sola germinare ac regnare conspicit. |
5 | Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Iuxta historiam devotae conversationis et venerandae pariter aetatis, dignaque per omnia quae Domino incarnato testimonium ferret Anna fuisse docetur. Iuxta intellectum vero mysticum, quia Ecclesiam significat, quae in praesenti quasi sponsi dominique sui est morte viduata, numerus etiam annorum viduitatis eius tempus Ecclesiae designat, quo in corpore constituta peregrinatur a Domino, magnaeque devotionis affectu coelestis templi limina servans, quotidianum illum Domini praestolatur adventum, de quo dicit: Veniemus et mansionem apud eum faciemus. Septies quippe duodeni octoginta quatuor faciunt. Et septem quidem ad huius saeculi cursum, qui diebus septem volvitur, duodecim vero ad perfectionem doctrinae apostolicae pertinent. Ideoque sive universalis Ecclesia, seu quaelibet anima fidelis, quae totum vitae suae tempus apostolicis mancipare curat institutis, quasi septem per duodecim multiplicare, et typicis octoginta quatuor annis Domino servire laudatur, sicut etiam tempus septem annorum, quo cum viro suo manserat, dominicae incarnationis tempori decentissime congruit. Septenario namque, ut dixi, numero perfectio solet temporis indicari, sed ibi propter dominicae privilegium maiestatis, quo in carne versatus docuit, simplex septem annorum est numerus expressus; hic ob apostolicae culmen dignitatis septem anni per duodecim multiplicantur. Arridet autem Ecclesiae mysteriis, quod Anna et gratia eius interpretatur, et filia est Phanuel, qui facies Dei dicitur, cum Psalmographo decantans: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV]. Et de tribu Aser, hoc est, beati, descendit, qui inter patriarchas duodecim ordine nascendi est octavus, de quo numero quia Novo Testamento sit sacer, crebrius est inculcatum. |
6 | Et haec ipsa superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Ierusalem. Prophetavit Simeon, prophetaverat copulata coniugio, prophetaverat virgo, debuit etiam vidua, ne aliqua aut professio deesset aut sexus. Et ideo Anna et stipendiis viduitatis et moribus talis inducitur, ut digna plane fuisse credatur, quae Redemptorem omnium venisse nuntiaret. |
7 | Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Praetermisit hoc loco Lucas quae a Matthaeo satis exposita noverat [Matth. II], Dominum, videlicet, post haec, ne ab Herode necandus inveniretur, in Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque Herode sic demum in Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam inhabitare coepisse. Solent enim evangelistae singuli sic omittere quaedam, quae vel ab aliis commemorata viderint, vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderint, ut continuatae suae narrationis serie quasi nulla praetermisisse videantur. Quae tamen, alterius evangelistae considerata Scriptura, quo loco transilita fuerint, diligens lector inveniat. |
8 | Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Notanda distinctio verborum, quia Dominus Iesus Christus in eo quod puer erat, id est, habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat. In eo vero quod etiam Verbum Dei et Deus aeternus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri. Unde rectissime plenus sapientia perhibetur et gratia [Coloss. II]. Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, gratia autem, quia eidem Mediatori Dei et hominum, homini Iesu Christo magna gratia donatum est, ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et Deus. Cui simile est quod Ioannes scribit, eum plenum gratia et veritate [Ioan. I], eamdem ipse divinitatis excellentiam veritatis quam Lucas sapientiae nomine commendans. |
9 | Et ibant parentes eius per omnes annos Ierusalem, in die solemni Paschae. Vides hunc evangelistam inter animalia quatuor non frustra vitulo comparatum [Ezech. I], qui, quasi hostiis deputatum animal, circa templum maxime et Hierosolyma narrationis suae diversatur incessu. Siquidem in principiis sacerdotem collocat ad aram orantem, populi multitudinem templi sistit in atriis, Mariam mox Domino concepto Hierosolyma mittit, domum pontificis intromittit, ibi et Baptistam natum refert, et Dominum post nativitatem continuo cum hostia transfert, eumdem illo singulis annis cum parentibus ducit, et duodennem in templo doctorum choris inserit. Ubi inter alia sapientibus stupenda dicit: Quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse. Et post caetera talia laudantes Deum in templo discipulos in Evangelii sui fine concludit. |