monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXX. IN DOMINICA QUARTA ADVENTUS DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XXXII. IN DOMINICA INFRA OCTAVAM NATALIS DOMINI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXXI. IN GALLI CANTU NATALIS DOMINI.

0 LUCAE II. In illo tempore exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis, etc.
1 Audivimus ex lectione evangelica, fratres charissimi, quia nascituro in mundum Redemptore mundi. Deo et Domino nostro Iesu Christo, exiit edictum a Caesare Augusto, qui tunc mundani regni apicem tenebat, ut mundus describeretur universus. Quod non casu contigisse putandum est, sed certissima dispensatione eiusdem nostri Redemptoris intelligendum esse provisum. Ipse etenim Mediator Dei et hominum, sicut matrem sibi divinitus quam voluit praevidit, de qua nasceretur quando vellet, humanitus; ita etiam tempora nativitatis, quae voluit elegit; imo ipse ea qualia voluit esse donavit, talia, videlicet, in quibus sopito turbine bellorum, nova pacis insolitae tranquillitas totum contegeret orbem. Quod enim maius in hac vita potuit esse pacis indictum, quam ab uno homine orbem describi universum, atque unius census numismate concludi? Matrem quippe elegit virginem, quia non aliter Dei Filium nasci in carne, quam de intemerata genitrice, decebat. Tempus quando nasceretur summae pacis elegit, quia haec nimirum ei nascendi in mundo causa fuit, ut genus humanum ad supernae pacis dona reduceret. Hinc etenim scriptum est: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II], id est, qui de angelis et hominibus unam Dei domum pius mediator et reconciliator instituit. Pacis [Al. add. ergo] temporibus natus est Dominus noster, ut etiam statu temporis ipsum esse se doceret, de quo praemissa propheta [Al., prophetia] dicebat: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis. Unde bene idem propheta alias cum incarnationem illius ac nostrae redemptionis sacramenta mystico sermone descripsisset, dicens: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes: serenitatem quoque pacis, quae tunc esset futura, manifeste designavit, subiiciens: Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Propter quod et mox exhortando subiunxit: Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Praemisit ergo tempora pacis, et sic apparens in carne ipse auctor pacis et temporum conditor, primo domui Iacob, id est, plebi Israeliticae, deinde cunctis gentibus ad se confluentibus, ianuam lucis aperuit, et pacis aeternae gaudia praedicavit. Nec praetereundum quod eiusdem pacis terrena [Al., terrenae] serenitas nato regi coelesti, non solum testimonium gratiae perhibuit, sed et obsequium impendit, quia praedicatoribus verbi illius peragrandi orbem facultatem tribuit, et ubicunque vellent Evangelii gratiam disseminandi. Quod fieri minime posset, si non uno totus orbis regeretur imperio. Sed et ipsa totius orbis descriptio, quae a terreno rege facta memoratur, coelestis opera regis manifeste designat; qui ad hoc nimirum apparuit in mundo, ut de cunctis per orbem nationibus electos in unitatem fidei suae colligeret, ac nomina eorum, sicut ipse promisit, in aeternum scriberet in coelo. Hoc quoque quod ad edictum Augusti ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem, in nostri regis est nobis servitio spiritualiter agendum. Nostra quippe civitas sancta Ecclesia est, quae partim adhuc peregrinatur a Domino in terris, partim iam cum Domino regnat in coelis, et post finem huius saeculi perfecta, in aeternum tota cum illo regnabit. In hanc ergo civitatem debemus omnes ire, nullum a tam salubri itinere oportet excusari. Omnes nos necesse est nato regi debitum pendere censum, hoc est, et in unitate nunc Ecclesiae praesentis iussis obtemperare divinis, et ad ingressum patriae coelestis infatigabili bonorum operum cursu properare. Dabatur autem in professione census denarius, qui decem nummorum in se pondus habebat, Caesaris imaginem continens et nomen. Quod nos quoque spiritualiter oportet imitari; solvimus enim regi nostro denarium, cum decem praecepta legis illius implere satagimus. In quo, videlicet, denario nomen eiusdem regis nostri conscriptum gestamus, cum in cunctis actibus nostris meminerimus nos a Christo Christianos vocari, et dignitatem nominis ipsius intemeratam in nobis conservare curamus. Imaginem quoque eius in eodem denario bonae nostrae conversationis exprimere debemus, illam utique, quam ipse docuit, dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester [Levit. XIX]. Haec est namque imago Dei, ad quam in primo homine conditi sumus, ut, videlicet, participatione divinae sanctitatis perpetuo sancti essemus. Hinc etenim Psalmista ait: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV]. Sed quia hoc lumen divini vultus homo peccando amisit, placuit Deo humani vultus habitum in carne nascendo assumere, quo nos doceret in spiritu debere renasci: placuit in similitudine carnis peccati sine peccato apparere, ut nos emundaret ab omni peccato, et claritatem in nobis suae reformaret imaginis.
2 Ascendit autem, inquit, et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth, in Iudaeam, civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Divinitus constat esse procuratum, ut ad suam quisque civitatem pergens ibi censum profiteretur, quatenus hoc edicto generali parentes nostri Salvatoris de Nazareth in Bethlehem venire contingeret, sicque ad complenda vaticinia prophetarum utra civitas incarnationis eius insigniretur arcanis; una, videlicet, conceptionis, altera nativitatis honore praefulgens. Testatur namque Isaias propheta, quod Redemptorem nostrum in Nazareth concipi oporteret, cum dicit: Egredietur virga de radice Iesse, et Nazaraeus de radice eius ascendet [Isai. XI]. Interpretatur autem Nazaraeus flos sive mundus. Quo vocabulo incarnatus pro nobis Dei Filius recte potuit cognominari, quia et ipse mundam vitiis omnibus naturam suscepit hominis, et in se credentibus cunctis fons spiritualium fructuum origoque processit, quibus recte ac beate vivendi et monstravit exempla, et dona concessit. Egressa est ergo virga de radice Iesse, et Nazaraeus de radice eius ascendit, quia intemerata virgo Maria de stirpe David orta est, de cuius carne Dominus in civitate Nazareth veritatem carnis sine inquinamento carnis assumpsit. Quod vero in Bethlehem esset nasciturus, hoc quoque propheticis designatur oraculis, cum dicitur: Et tu, Bethlehem Ephrata, parvula es in millibus Iuda, ex te enim egredietur qui sit dominator in Israel [Matth. II]. Qui bene in Bethlehem natus esse dicitur, non solum propter iudicium regii stemmatis, quia David inde fuit, sed et propter nomen ipsum, quia Bethlehem domus panis interpretatur. Ipse namque ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi [Ioan. VI]. Quia ergo propterea de coelo ad terram descendit, ut nobis vitae coelestis alimoniam donaret, nosque aeternae dulcedinis munere satiaret, merito locus in quo nascitur domus panis vocatur. Est et alia ratio supernae dispositionis, qua Dominus noster non in ea qua conceptus erat civitate, sed in alia nasceretur, ut, videlicet, ex hoc inimicos insidiantes facilius nativitatis eius conscii vel ministri devitarent. Praevidebat quippe quod eum mox natum Herodes persequi atque ad mortem quaerere inciperet; et propterea sic nativitatis eius mysterium voluit in civitate David peragi, ut parentes eius non ibi domum, non possessionem haberent, sed tantummodo tempore nativitatis ipsius illo novitii adventarent, hospites manerent, statimque, completa eadem nativitate, ac declaratis signis coelestibus quae ei testimonium dare [Al. om. dare] decebat [Al., dicebant], in Aegyptum cum ipso secederent. Sic etenim factum est ut non solum eum dum quaereret Herodes, minime reperiret, sed nec ullam cognatos eius vexandi occasionem haberet, cuius parentes qui essent explorare non poterat. Nec praetereunda silentio maxima Conditoris et Redemptoris nostri dignatio, qui non solum incarnari pro nobis, sed et eo tempore voluit incarnari, quo mox natus professione census ascriberetur. Induit enim carnem, ut nos virtute spiritus indueret; descendit de coelo ad terras, ut nos de terris elevaret ad coelum: solvit tributum Caesari, ut nobis perpetuae libertatis gratiam donaret; servivit Dei Filius in homine regi, qui divinae servitutis ignorabat obsequium, ut nobis per hoc etiam humilitatis formam tribueret, insinuans, videlicet, quantum per charitatem servire debeamus invicem, cum ipse non despexerit ei qui verae charitatis erat nescius impendere servitium. Ubi hoc quoque suo praemonstravit exemplo, quod postmodum principis apostolorum erat verbo docturus: Subditi, inquit, estote omni creaturae humanae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis [Rom. XIII] [I Petr. II].
3 Factum est autem, inquit, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum. Primogenitum vocat Dominum, non quia credendum sit beatam Dei Genitricem alios post eum peperisse filios, quam perpetua castitate una cum viro suo Ioseph constat esse memorabilem, sed ob id eum recte primogenitum appellat, quia, sicut Ioannes ait: Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri. In quibus filiis ipse iure primatum tenet, qui et antequam nasceretur in carne Dei Filius, absque initio natus exstiterat. Descendit autem ad terras, factus est nostrae particeps naturae, largitus est nobis suae participium gratiae, ut sicut Apostolus ait, Sit ipse primogenitus in multis fratribus [Rom. VIII].
4 Et pannis eum, inquit, involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio. Et hic intuenda est, fratres charissimi, magna Redemptoris nostri dignatio, hic ex totis medullis cordis unicuique nostrum cum propheta dicendum: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? [Psal. CXV]. Ille enim cui veraciter canimus: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis, parvulus natus est nobis, ut nos renascendo de parvulis magnos, hoc est, de peccatoribus faceret iustos. Qui ad dextram Patris sedet in coelo, loco egebat in diversorio, ut nobis copiam felicium mansionum in domo Patris sui donaret. Qui omnem creaturam sive in coelis invisibilem, sive visibilem in hoc mundo, multifariis induit ornatibus, qui in sua maiestate, sicut de eo Propheta dicit, Amictus lumine sicut vestimento [Psal. CIII], ipse in assumptione nostrae fragilitatis exiguis contegitur pannis, ut primam nobis stolam restituat, id est, ad gratiam nos immortalitatis, quam in primo parente amisimus [Al., accepimus], miseratus reducat. Ille per quem omnia facta sunt, manus pedesque suos, imo totum corpus quod induit, cunis involvi disposuit, ut manus nostras in bono opere promptas redderet, pedes nostros in viam pacis dirigeret, cuncta corporis nostri membra divinis manciparet obsequiis. Ille quem coelum et coeli coelorum non capiunt, parvi praesepis angustia continetur, ut amplitudinem nobis supernarum sedium tribueret. Et quadam praecipui gratia sacramenti in praesepio sibi sedem elegit, ubi animalia solent ad vescendum convenire. Insinuavit enim iam tunc, quia fideles omnes in sacrosancta altaris mensa eiusdem incarnationis suae mysteriis esset refecturus: indicavit etiam, quia cum [Al. om. cum] cunctos sibi humiliter obsequentes internae suavitatis soleat gratia recreare, de quibus bene per prophetam dicitur: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui [Isai. I]. In bove etenim designat populum Iudaeorum, qui iugum legis portare, et eius consueverat verba ruminare; in asino autem exprimit populum gentium, qui sordibus idololatriae semper manebat immundus. Et [Al., Ex] quo utroque populo plurimi ad Evangelii gratiam conversi, et possessorem a quo creati sunt cognoverunt, et coelestibus eius quaerebant alimoniis ad perpetuam crescere salutem. Quorum primitias ei consecratas accipimus in pastoribus illis merito venerandis qui natum eum primi, angelo nuntiante, videre et praedicare meruerunt; et in magis qui ad eius cunabula de Oriente cum muneribus et precibus, stella duce, venerunt. Hi namque de Iudaeis ad Dominum, illi venere de gentilibus. Verum de magis die sancto Epiphaniae ipso ad quem venere, Domino propitiante, plenius audiemus, interim de pastoribus, qui primi ad eum venientes prioris populi fideles designant, quae sint gesta videamus. Sequitur:
5 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce, angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos. Apte autem satis hoc superna est providentia dispositum, ut, nascente Domino, pastores in vicinia civitatis eiusdem vigilarent, suosque greges a timore nocturno vigilando protegerent. Oportebat namque ut cum magnus pastor ovium, hoc est, animarum nutritor fidelium in mundo natus est, testimonium eius nativitati vigilantes super gregem suum pastores darent. Ipse est enim qui ait: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis [Ioan. X]. Nam et futurum iam tunc erat, ut per orbem universum electi pastores, id est, praedicatores sancti, mitterentur, qui ad ovile dominicum, videlicet, sanctam Ecclesiam, populos credentium cogerent: quorum primo, hoc est, beato Petro, cum se Dominum amare profiteretur, idem Dominus ac princeps pastorum ad comprobandum eumdem amorem praecepit, dicens: Pasce oves meas [Ioan. XXI]. Quia nimirum solus ille conditorem perfecte diligit, qui et proximis curam puri amoris impendit.
6 Et ecce, inquit, angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Quid est quod, apparente angelo, divinae quoque claritatis eos splendor circumdedit, quod nunquam in tota Testamenti Veteris serie reperimus, cum tam innumeris vicibus angeli prophetis et iustis apparuerunt, nusquam eos fulgore divinae lucis homines circumdedisse legimus, nisi quod hoc privilegium recte huius temporis dignitati servatum est? Cum enim vera lux mundi nascebatur in mundo, dignum profecto fuit ut praeco nativitatis illius etiam corporales hominum visus novitate coelestis perfunderet lucis. Dicit namque de illius nativitate Propheta: Exortum est in tenebris lumen rectis corde [Psal. CXII]. Et quasi quaereremus quod esset lumen de quo diceret, continuo subdit: Misericors, et miserator et iustus Dominus [Ibid.]. Cum ergo misericors et iustus Conditor ac Redemptor generis humani mundum gloria novae nativitatis illustrare dignatus est, decebat omnimodis ut ipsam etiam in qua natus est regionem claritas lucis novae compleret. Apparens ergo cum claritate quid angelus pastoribus dicat audiamus:
7 Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Vere gaudium magnum, quia gaudium coeleste, gaudium aeternum, gaudium quod nulla tristitia interveniente turbatur, quo cum solis civibus coelestis patriae frui donatur.
8 Quod erit omni populo. Non omni populo Iudaeorum, neque omni populo gentium, sed omni populo credentium, qui vel de Iudaeis vel de gentibus orbis totius ad unam Christi confessionem aggregatur, ab una eademque mysteriorum Christi perceptione Christianus vocatur, de quo dicit Propheta: Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam [Isai. IX].
9 Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Bene dixit Hodie natus est. Non dixit, Hac nocte, quia, videlicet, cum luce coelesti apparuit, qui diem natum evangelizabat his qui vigilias noctis agebant, illum, videlicet, de quo Psalmista praecinit, dicens: Bene nuntiate diem ex die salutare eius [Psal. XCV]. Salutaris quippe Dei, id est, Dominus Iesus, dies est ex die, quia qui temporaliter in civitate David homo ex virgine matre apparuit, ipse ante omnia tempora non localiter lumen de lumine, Deus verus de Deo vero natus est. Quia ergo habitantibus nobis in regione umbrae mortis lux orta est vitae, apte nuntius ortus eiusdem dicit Quia natus est nobis hodie Salvator, ut, hoc quoque verbo admoniti, semper recordemur quia nox praecessit antiquae caecitatis, dies autem appropinquavit aeternae salutis; et ipsi abiiciamus opera tenebrarum, et ut filii lucis ambulemus. Fructus enim lucis est, sicut idem apostolus ait, in omni iustitia, et bonitate et sanctitate [Ephes. V].
10 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Hoc nobis signum nati in carne Salvatoris semper animo retinere condecet, ut semper eius beneficiis gratias rependere bene vivendo discamus, quia ita voluit habitum nostrae fragilitatis assumere, ut paupertatis quoque generalis statum non refugeret. Est enim indicium assumptae infirmitatis, quod infans et pannis involutus est; et paupertatis, quod non in stratu, sed in praesepio, positus invenitur. Misericordias ergo Domini in aeternum cantemus, quia ut nos perpetuo beate vivamus, ipse abiectionis ac mortalitatis nostrae socius fieri non abnuit. Annuntiante autem angelo uno gaudium dominicae nativitatis, repente multitudo militiae coelestis adfuit, quae eidem nato Domino obsequium suae devotionis redderet: et quem in coelo semper glorificare consueverat, nunc solita hymnorum laude apparente [Al., apparentem] in terra concelebraret. Ubi nos quoque sua laudatione coeli cives instituunt qualiter huius sacratissimae solemnitatis gaudia celebrare, quantas verbo Dei laudes dicere debeamus, quod in ea caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I], ut nos ad suae gloriae visionem sublevaret, nobis participium gratiae et veritatis, quia ipsum plenum est, donaret. Laudant ergo Deum, et dicunt:
11 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et aperte [Al., apte] gloriam Deo dicunt, pacem praedicant hominibus, quia illum, in cuius nativitate laetantur, Mediatorem Dei et hominum, hoc est, Deum esse verum et hominem norunt. Gloriam in excelsis Deo cantant, quia iam venisse tempus illud exsultant, quo mundus, abiectis diis, qui ab hominibus facti sunt, Conditorem suum, qui est in coelis, cognosceret. Pacem optant hominibus, quia quos eiectos prius ab aeterna felicitate merito peccati despexerant, iam nunc redimente Domino in eiusdem supernae habitationis gaudiis secum futuros intelligunt. Pacem hominibus mandant, quos in coelesti Ierusalem, hoc est, in visione perpetuae pacis, socios habere desiderant, ut ipsos quoque homines admoneant per observantiam pacis ad suum debere pervenire consortium. Et bene cum dicerent: Et in terra pax hominibus, adiungunt bonae voluntatis, quia cum illis societatem pacis angelici spiritus habere festinant, quorum mentibus puritatem bonae voluntatis inesse considerant. Illos secum post absolutionem carnis ad contemplationem verae pacis subvehere laetantur, quos in carne commorantes omnia quae agunt aut loquuntur de radice bonae voluntatis proferre conspiciunt. Tales namque et si infirmitas forte aliquando vel ignorantia, a perficiendo [Al., perficienda] ea quam cupiunt, bona actione retardat, ante interni tamen arbitri oculos integritas, quam corde tenent, bonae voluntatis excusat. Bona autem voluntas est Conditorem nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute, diligere et proximos tanquam nos ipsos, atque eiusdem dilectionis in nobis vigorem indiciis quibus valemus piae actionis ostendere. Quod cum omnibus horis ac momentis facere debeamus, quanto magis cum nativitatem Domini ac Salvatoris nostri, vel annua festivitate colimus, vel frequentiori devotione recolimus, in qua specialiter angelica exhortatione docemur dona ei bonae voluntatis offerre, in qua cives patriae coelestis eidem bonae voluntati nostrae consortium suae pacis promittunt, in qua ipsi quoque eumdem hymnum angelici concentus Deo dicere solemus. Sit igitur nobis, fratres charissimi, communis ista solemnitas, sit terrestribus cum coelestibus nec tantum ista solemnitas, sed et omnis nostra conversatio sit supernorum civium apta consortio. Meditemur interim in via quod habere desideramus in patria, concordemus etiam nos [Al., nunc, in] quantum valemus, vitae illi mundissimae beatorum spirituum, cui tunc associari speramus [Al. add. in] interna puritate mutuae dilectionis; si [Al. om. si] divinae laudationis dona, quibus in futuro vacare cupimus, etiam in praesenti sectemur, discamus cum Apostolo dicere: Nostra conversatio in coelis est [Philipp. III], ut hoc quoque, quod sequitur, cum fiducia possimus addere: Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum. Illi namque Salvatorem ad iudicium venientem cum gaudio exspectant, qui se ad eius voluntatem coelestem in terris vitam egisse meminerunt. Dat autem etiam fragilibus nobis ac minus perfectis magnam spem percipiendae salutis ipse Conditor et Salvator noster, qui pro nostra confirmatione fragilis apparens, mox ore consono militiae coelestis bonae nostrae voluntati dona suae perpetuae pacis promisit Iesus Christus Deus et Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in onitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXX. IN DOMINICA QUARTA ADVENTUS DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XXXII. IN DOMINICA INFRA OCTAVAM NATALIS DOMINI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik