Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXX. IN DOMINICA QUARTA ADVENTUS DOMINI.
0 | IOAN. I, LUC. III. In illo tempore miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad Ioannem, ut interrogarent eum: Tu quis es? et confessus est, et non negavit, etc. |
1 | Existimante populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, respondit Ioannes, dicens omnibus. Quomodo respondit eis qui existimabant de illo, et secreto in corde, quia Christus esset, cogitabant, nisi quia non solum cogitabant, sed etiam, sicut alius Evangelista declarat, missis ad eum sacerdotibus ac Levitis, an esset Christus, inquirebant [Ioan. I]. Unde patet Iudaeis tunc fuisse notissimum secundum Scripturas incarnationis dominicae tempus adesse. Sed mira caecitas, quod in Ioanne sponte credebant, hoc in Salvatore tantis signis ac virtutibus approbato, et ipso etiam Ioanne attestante non credere. |
2 | Ego quidem aqua baptizo vos, veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius. Ioannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia peccata solvere non valens, baptizatorum corpora per aquam lavat, sed mentem per veniam non lavat. Cur ergo baptizat, qui peccata per baptisma non relaxat? nisi ut, praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret; et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor eius fieret imitatione sacramenti. Mos autem apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Ioannes dicit: Qui habet sponsam sponsus est [Ioan. 3]. Sed quia Ioannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Ioannes negat, recte se indignum esse ad solvendum corrigiam eius calceamenti denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo, quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat, quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Sed huius incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari enim nullatenus potest, quomodo corporatur Verbum, quomodo summus vivificator Spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet, et existit et concipitur. Corrigia ergo calceamenti, est ligatura mysterii. Ioannes itaque solvere corrigiam calceamenti eius non valet, quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. |
3 | Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Hoc est, et purgatione sanctificationis, et probatione tribulationis. Potest autem idem Spiritus sancti etiam nomine ignis significatus intelligi, quia et incendit per amorem, et per sapientiam corda quae replet, illuminat. Unde et illi quibus dictum est: Quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto [Act. I], idem baptisma Spiritus in ignis visione percipiunt. Sunt qui ita exponunt, quod in praesenti in spiritu, et in futuro baptizentur in igni, ut, videlicet, sicut nunc in remissionem omnium peccatorum, ex aqua et Spiritu renascimur, ita et tunc de levibus quibusdam peccatis quae hinc nobis euntibus adhaeserint, purgatorii ignis ante ultimum iudicium baptismate permundemur, dicente Apostolo: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cuius opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. III]. Quod quamvis et de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum dixit posse per ignem salvari, non qui super fundamentum Christi, ferrum, aes vel plumbum aedificat, id est, peccata maiora et duriora, atque tunc iam insolubilia, sed lignum, fenum, stipulam, id est, peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quod illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur. |
4 | Cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam. Per ventilabrum, id est, paleam, discretio iusti examinis, per aream vero praesens Ecclesia figuratur, in qua procul dubio, quod lugubre satis est, multi sunt vocati, pauci vero electi [Matth. XX]. Pauca grana supernis recipienda mansionibus in comparatione loliorum, quae flammis sunt mancipanda perpetuis [Matth. XIII]. Cuius areae purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus vel ob manifesta peccata de Ecclesia sacerdotali castigatione reiicitur, vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur; et universaliter in fine perficietur, quando mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala [Ibid.]. Ventilabrum itaque Dominus in manu, id est, iudicii discrimen habet in potestate, quia Pater non iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio [Ioan. V]. |
5 | Et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igne inexstinguibili. Et ipse Dominus parabolam boni seminis, cui superseminavit inimicus homo zizania, ita terminavit ut diceret: Et in tempore messis dicam messoribus meis: Colligite primum zizania, et alligate ea fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum [Matth. XIII], nimirum docens impios et peccatores gehennae igni tradendos, sanctos vero coelesti gloria coronandos. Verum hoc inter paleas et zizania distat, quia paleae non alio quam triticum semine prodeunt, quamvis a radicis bonae nobilitate degenerent. Zizania autem non fructus solum merito discrepant, sed et diversa prorsus origine procreantur. Quia paleae sunt illi, qui eiusdem cum electis fidei mysteriis imbuuntur, sed ab eorum solida perfectione vel operum levitate, vel perfidiae vacuitate dissentiunt. Zizania vero, qui ne audire quidem fidei verba dignantur, ideoque a bonorum sorte, et opere simul et professione secernuntur. Et ita in agro mundi istius unus electorum, et duo sunt fructus reproborum, quia et omnia quae inimicus seminat, flammis obnoxia sunt [Ibid.], et, quod est gravius, plurima ex his quae bonus sator iacit, aut a volatilibus rapta, aut sole arefacta, aut spinis suffocata, aut certe in paleas versa depereunt, solum autem de terra bona creatum, et patientia digna probatum triticum, electorum coelestis vitae recondetur in horreum [Mar. IV] [Luc. VIII]. Quomodo iuxta aliam parabolam, non solum pisces, qui apostolicae fidei retia declinant, imis peccatorum obscuri resident in undis, verum multi ad littus usque discretionis extremae inter bonos attracti, tunc ob suae nequitiae noxam, exteriores mitti merentur in tenebras [Matth. XIII]. Ignem autem gehennae bifaria ratione inexstinguibilem vocat, id est, quia neque ille perpetuo possit exstingui, neque eos quos cruciat unquam exstincturus, sed immortali (ut ita dixerim) sit morte plexurus, ad distinctionem, videlicet, illius sacratissimi ignis, quo electos Christi baptizandos esse praemiserat. De quo et Psalmista: Igne nos examinasti, ait, sicut igne examinatur argentum. Et paulo post: Non haesimus in aeternum, sed transivimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Introibo in domum tuam in holocaustis [Psal. LXV], id est, devictis pressurarum angoribus in gratiarum actione regni tui coelestis atria penetrabo: quae nobis largiatur omnipotentis Dei Patris Filius. Amen. |