monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXVIII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM. <<<     >>> HOMILIA XXX. IN DOMINICA QUARTA ADVENTUS DOMINI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXIX. IN SABBATO QUATUOR TEMPORUM.

0 LUC. III. Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam: tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituriae et Traconitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha. Et reliqua.
1 Herodes, Philippus et Lysanias, qui cum Pilato praeside Romano Iudaeam regebant, filii sunt Herodis illius sub quo Dominus natus est, inter quos et ipsum Herodem Archelaus frater eorum decem annis regnavit, qui a Iudaeis, ob intolerabilem animi ferocitatem apud Augustum criminatus, aeterno apud Viennam disperiit exsilio. Regnum vero Iudaeae quo minus validum fieret, idem Augustus per tetrarchias discindere curavit. Porro Pilatus duodecimo anno Tiberii Caesaris in Iudaeam missus, procurationem gentis suscepit, atque inibi per decem continuos annos usque ad ipsum pene finem Tiberii perduravit.
2 Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto. Ambo quidem, incipiente praedicationem Ioanne, id est, Annas et Caiphas, principes fuere sacerdotum; sed Annas illum annum, Caiphas vero eum quo Dominus crucem ascendit, administrabat, et quidem tribus aliis in medio pontificatu perfunctis, verum his maxime qui ad Domini passionem pertinerent, ab evangelista commemoratis. Legalibus namque tunc praeceptis vi et ambitione cessantibus, nulli pontificatus honor vitae vel generis merito reddebatur, sed Romana potestate aliis, nunc item aliis summa sacerdotii praestabatur. Denique Iosephus refert in hunc modum dicens: 'Valerius Gratus Anna sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit filium Baffi. Sed et hunc non multo post abiiciens, Eleazarum, Ananiae pontificis filium, pontificatui subrogavit. Post annum vero etiam hunc arcet officio, et Simoni cuidam Canysi filio pontificatus tradidit ministerium. Quo non amplius et ipse quam unius anni spatio perfunctus, Iosephum, cui et Caiphas nomen fuit, accepit successorem [Lib. XIII, c. 4],' ac per hoc omne tempus quo Dominus noster in terris docuisse describitur, intra quadriennii spatia coarctatur. In quo quatuor istae quas Iosephus memorat successiones pontificum describuntur, vix per annos singulos ministratae. Quia ergo Ioannes illum praedicare veniebat, qui et ex Iudaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium et principes Iudaeorum praedicationis eius tempora designantur. Quia autem gentilitas colligenda erat, et Iudaea pro culpa perfidiae dispergenda, ipsa quoque descriptio terreni principatus ostendit, quoniam et in Romana republica unus praefuisse describitur, et in Iudaeae regno per quartam partem plurimi principabantur. Voce enim nostri Redemptoris dicitur: Omne regnum in seipso divisum, desolabitur [Luc. XI]. Liquet ergo quod ad finem regni Iudaea pervenerat, quae tot regibus divisa subiacebat. Apte quoque non solum quibus regibus, sed quibus etiam sacerdotibus actum sit demonstratur. Ut quia illum Ioannes Baptista praedicaret, qui simul rex et sacerdos existeret, Lucas evangelista praedicationis eius tempora per regnum et sacerdotium designavit.
3 Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Cunctis legentibus liquet, quia Ioannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit, sed tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum in solo nobis baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur: Praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum: quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat. Ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt.
4 Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius [Isai. XL]. Iisdem vero Ioannes Baptista, requisitus quis esset, respondit: Ego vox clamantis in deserto [Luc. III]; qui ideo vox a propheta vocatus est, quia Verbum praeibat, qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Iudaeae solatium redemptionis annuntiat [Isai. XL]. Quid autem clamaret, aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat? Ut haec vis gratiae penetret, et lumen veritatis illustret, ut rectas Deo semitas faciat [Ibid.], dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format.
5 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quid hoc loco vallium nomine nisi humiles; quid montium et collium, nisi superbi homines designantur? In adventu igitur Redemptoris valles impletae, montes vero et colles humiliati sunt quia, iuxta eius vocem: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur [Luc. XIV] [XVIII; Matth. XXIII]. Vallis etenim impleta crescit, mens autem et collis humiliatus decrescit, quia nimirum in fide Mediatoris Dei et hominum hominis Iesu Christi, et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Iudaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit.
6 Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Prava in directa fiunt, cum malorum corda per iustitiam detorta ad iustitiae regulam diriguntur; et aspera in vias planas immutantur, cum immites atque iracundae mentes per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Quando enim verbum veritatis ab iracunda mente non recipitur, quasi asperitas itineris gressum pergentis repellit. Sed cum mens iracunda per acceptam mansuetudinis gratiam correptionis vel exhortationis verbum recipit, ibi planam viam praedicator invenit, ubi prius pro asperitate itineris pergere, id est, praedicationis gressum ponere non valebat.
7 Et videbit omnis caro salutare Dei. Quia omnis caro accipitur omnis homo, salutare Dei, videlicet, Christum, in hac vita omnis homo videre non potuit [Isai. XL]. Ubi ergo in hac sententia propheta prophetiae oculum, nisi ad extremi iudicii diem tendit? Ubi cum, apertis coelis, ministrantibus angelis, consedentibus apostolis, in sede maiestatis suae Christus apparuerit, omnes hunc et electi et reprobi pariter videbunt, ut et iusti de munere retributionis sine fine gaudeant, et iniusti in ultione supplicii in perpetuum gemant [Matth. XIX] [Luc. XXII].
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXVIII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM. <<<     >>> HOMILIA XXX. IN DOMINICA QUARTA ADVENTUS DOMINI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29