monumenta.ch > Beda Venerabilis > 28
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXVII. IN FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM. <<<     >>> HOMILIA XXIX. IN SABBATO QUATUOR TEMPORUM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXVIII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM.

0 In illo tempore, exsurgens Maria abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda, et intravit domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius. Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth, et exclamavit voce magna et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae auribus meis, etc.
1 Accepto Virginis consensu mox angelus coelestia repetit, illa petit montana. Festinat invisere Elisabeth, non quasi incredula de oraculo, vel dubia de exemplo, sed ut laeta pro voto, religiosa pro officio. Typicum pariter exemplum tribuens quod omnis anima quae verbum Dei mente conceperit, virtutum statim celsa cacumina gressu conscendat amoris, quatenus civitatem Iuda, id est, confessionis et laudis arcem penetrare, et usque ad perfectionem fidei, spei et charitatis quasi tribus in ea mensibus valeat commorari.
2 Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Disce virgo humilitatem Mariae, ut et corpore casta et pectore possis esse devota. Visitat iunior seniorem, salutat virgo uxorem. Decet enim, ut quo castior Virgo, eo sit humilior, et senioribus deferens habitum castitatis praeconio commendet humilitatis. Aliter, Maria ad Elisabeth, Dominus venit ad Ioannem; haec ut Spiritu sancto repleatur, illius ut baptisma consecretur, maiorumque humiliatio, minorum est utique exaltatio. Denique sequitur:
3 Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth. Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior Elisabeth audivit, sed Ioannes prior gratiam sensit. Illa naturae ordine audivit, iste exsultavit ratione mysterii. Illa Mariae, iste Domini sensit adventum. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur, pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus duplicique miraculo prophetant matres spiritu parvulorum. Exsultavit infans, et repleta mater est, non prius mater repleta quam filius, sed cum filius esset repletus Spiritu sancto, replevit et matrem.
4 Et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Notandum quod praemissa de Christo prophetia non rerum tantum miraculis, sed et verborum proprietate completur. Iste est enim fructus, qui David patriarchae sub iureiurando promittitur. De fructu ventris tui ponam super sedem meam [Psal. CXXXI]. Simulque intuendum quod eadem voce Maria ab Elisabeth qua a Gabriele, benedicitur, quatenus et angelis et hominibus veneranda, et cunctis merito feminis praeferenda monstretur.
5 Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? Non quasi nescia perquirit, quod nimirum sancti Spiritus esse cognoscit, se, videlicet, a matre Domini ad pignoris sui profectum salutari; sed miraculi novitate perculsa, non hoc sui meriti, sed muneris fatetur esse divini.
6 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Erubescebat Elisabeth onus parentis, quandiu nesciebat mysterium religionis. Sed quae occultabat se quia conceperat filium, iactare se coepit, quia generabat prophetam. Et quae ante erubescebat, benedicit; et quae dubitabat ante, firmatur. Ecce enim, inquit, ut vox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultavit gaudio infans in utero meo. Itaque magna voce clamavit, ubi Domini sensit adventum, quia religiosum credidit partum. Nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus, datae non affectatae fidem generationis ascisceret.
7 Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse, et ideo fructum fidei consecutam. Beata, inquit, quae credidit. Et vere beata quae sacerdote praestantior; cum enim sacerdos negasset, virgo correxit errorem. Nec mirum si Dominus redempturus mundum operationem suam inchoavit a matre, ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore. Pariterque notandum quanta Elisabeth animum gratia Maria intrante ditavit, quem simul de praeterito, praesenti atque futuro, per prophetiae spiritum illustravit; dicens enim: Beata quae credidisti, aperte indicat quia verba angeli quae dicta ad Mariam fuerant, per spiritum agnovit: atque subiungens Perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, quae etiam eam in futuro sequerentur praevidit. Matrem vero Domini sui nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret intellexit.
8 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Tanto, inquit, me Dominus tamque inaudito munere sublimavit, quod non ullo linguae officio explicari, sed ipso vix intimi pectoris affectu valeat comprehendi; et ideo totas animae vires in agendis gratiarum laudibus offero, totum in contemplanda magnitudine eius cui non est finis, quidquid vivo, sentio, discerno, gratulanter impendo. Quia et eiusdem Iesu, id est, salutaris spiritus meus aeterna divinitate laetatur, cuius mea caro temporali conceptione fetatur. Cui simile est illud Psalmistae: Anima autem mea exsultavit in Domino, et delectabatur super salutari eius [Psal. XXXIV]. Et ipse enim Patrem Filiumque pari venerabatur amore.
9 Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Cuius humilitas respicitur, recte beata ab omnibus cognominanda gratulatur, sicut e contrario, cuius superbia despecta condemnatur Evae, id est, vae, sive calamitatis, nomine multata tabescit. Decebat enim ut sicut per superbiam primae nostrae parentis mors in mundum intravit, ita denuo per humilitatem Mariae, vitae introitus panderetur.
10 Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Ad initium carminis respicit, ubi dictum est: Magnificat anima mea Dominum. Solet quippe anima illa cui Dominus magna facere dignatur, dignis eum praeconiis magnificare, et ad consortes eiusdem voti ac propositi potest cohortando dicere: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in invicem [Psal. XXXIII]. Nam qui Dominum, quem cognovit, quantum in se est magnificare, et nomen eius sanctificare contempserit, minimus vocabitur in regno coelorum [Matth. V]. Sanctum autem nomen eius vocatur, quia singularis culmine potentiae transcendit omnem creaturam, atque ab universis quae fecit, longe segregatur. Quod Graeca locutione melius intelligitur, in qua ipsum verbum, quod dicitur ἅγιον, quasi extra terram esse significat: cuius etiam nos imitatione pro modulo nostro segregari praecipimur ab omnibus, qui non sunt sancti, nec Deo dedicati, dicente Domino: Sancti estote, quia et ego sanctus sum [Levit. XI] [I Petr. I]. Quicunque enim se consecraverit, merito extra terram et extra mundum videbitur. Potest enim et ipse dicere: Super terram ambulantes conversationem in coelis habemus [Philipp. III].
11 Et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. A specialibus se donis ad generalia Dei iudicia convertens, totius humani generis statum describit, et quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Adae per liberum arbitrium, quid filii Dei sint per gratiam, alternis versibus explicat. Non ergo, inquit, soli mihi fecit magna qui potens est, sed et in omni gente et progenie, qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi.
12 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui [Act. X]. In brachio suo, in ipso Dei Filio significat, non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat, sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictus est. Sicut enim tuum brachium, per quod operaris, sic Dei brachium dictum est eius verbum, quia per verbum operatus est mundum [Ioan. I]. Cur enim homo brachium, ut aliquid operetur extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium eius verbum eius esset. Cum ergo audivimus brachium Dei Patris esse Deum Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis, sed, quantum illo donante possumus, Dei virtutem et sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia.
13 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Quod dixit, in brachio suo, et quod praemisit, in progenies et progenies, his quoque ἀπὸ κοινοῦ per singula commata est annectendum versiculis, quia, videlicet, per omnes saeculi generationes et perire superbi, et humiles exaltari, pia iustaque divinae potentiae dispensatione non cessant.
14 Suscepit Israel puerum suum memorari misericordiae. Pulchre puerum Domini appellat Israel, qui ab eo sit ad salvandum susceptus: obedientem, videlicet, et humilem, iuxta quod Osee dicit: Quia puer Israel, et dilexi eum [Osee XI]. Nam qui contemnit humiliari, non potest utique salvari, nec dicere cum Propheta: Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae [Psal. XXXIII]. Quicunque autem humiliaverit se sicut parvulus, hic est maior in regno coelorum [Matth. XVIII].
15 Sicut locutus est ad patres nostros Abraham, et semini eius in saecula. Semen Abrahae non carnale, sed spirituale significat, id est, non eius tantum carne progenitos, sed sive in circumcisione, seu in praeputio fidei illius vestigia secutos. Nam in praeputio positus ipse credidit, reputatumque est ei ad iustitiam. Atque eiusdem fidei signaculum circumcisionem accepit, ut sic utriusque populi pater fieret per fidem, iuxta quod Apostolus ad Romanos plenissime disseruit: Adventus ergo Salvatoris Abrahae est et semini eius in saecula promissus [Rom. IV]; hoc est, filiis promissionis, quibus dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis [Galat. III], secundum promissionem haeredes. Bene autem vel Domini vel Ioannis exortum matres prophetando praeveniunt, ut sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus incipiant; et quae per unius deceptionem periit, duabus certatim praeconantibus mundo vita reddatur [Gen. III].
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXVII. IN FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM. <<<     >>> HOMILIA XXIX. IN SABBATO QUATUOR TEMPORUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 28