Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXVII. IN FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM.
0 | LUC. I. In illo tempore, in mense sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria, etc. |
1 | Angeli idcirco privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Neque etenim in illa sancta civitate, quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perfecit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum personae sine nominibus sciri non possint: sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. Ad Mariam ergo virginem Gabriel mittitur, qui Dei fortitudo nominatur. Illud quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio [Psal. XXIII]. Et rursum: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus et potens in praelio, contra potestates aereas ad bella veniebat. Mensem autem sextum Martium intellige, cuius vicesimo et quinto die Dominus noster et conceptus traditur et passus, sicut et vicesimo quinto die mensis Decembris natus. Quod si vel hoc die (ut nonnulli arbitrantur) aequinoctium vernale, vel illo solstitium brumale fieri credamus, convenit utique cum lucis incremento concipi vel nasci eum, qui illuminat omnem hominem venientem in mundum [Ioan. I]. At si quis ante dominicae nativitatis et conceptionis tempus lucem vel crescere, vel tenebras superare convicerit, dicimus et nos quia et Ioannes tunc ante faciem adventus eius regnum coelorum evangelizabat: et nunc quoque praedicatoribus imperatur, Iter facite ei qui ascendit super occasum [Psalm. LXI]. Cur autem Ioannes circa aequinoctium autumnale conceptus, circa solstitium aestivum sit natus, docet ipse qui vel ex sua, vel ex Veteris Testamenti (ut multi autumant) persona loquitur: Illum oportet crescere, me autem minui [Ioan. I]. |
2 | Ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Multas ob causas Salvator non de simplici virgine, sed de sponsa voluit nasci. Primo videlicet, ut per generationem Ioseph, cuius Maria cognata erat, Mariae quoque nasceretur origo. Neque enim moris est Scripturae feminarum genealogiam texere. Nam et de utroque potest intelligi quod dicitur de domo David. Deinde, ne velut adultera lapidaretur a Iudaeis, malens aliquos de suo ortu quam de pudore dubitare parentis, simul et virginibus impudicis occasionem tollens, ne matrem quoque Salvatoris dicerent falsis suspicionibus infamatam. Tertio, ut in Aegyptum fugiens, et inde rediens haberet solatium viri, qui integerrimae virginitatis custos pariter ac testis existeret. Quarto, ne partus eius diabolo pateret, qui si eum de virgine natum cognosceret, forsitan quasi caeteris hominibus eminentiorem morti tradere timeret. Maria autem Hebraice stella maris, Syriace vero domina vocatur. Et merito, quia et totius mundi Dominum, et lucem saeculis meruit generare perennem. |
3 | Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena. Dominus tecum, et benedicta tu in mulieribus. Bene gratia plena vocatur, quae nimirum gratiam, quam nulla alia meruerat, assequitur, ut ipsum videlicet gratiae concipiat et generet auctorem. |
4 | Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Disce virginem moribus, disce virginem verecundia, disce virginem oraculo, disce mysterio. Trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere, omnes viri affatus vereri. Discant mulieres propositum pudoris imitari. Sola in penetralibus, quam nemo virorum videret, solus angelus reperiret, sola sine comite, sola sine teste, ne quo degeneri depravaretur affectu, ab angelo salutatur. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam. Maria etiam salutationem angeli verebatur. Erat tamen cogitans, inquit, qualis esset haec salutatio. Et ideo cum verecundia, quia pavebat cum prudentia, quia benedictionis novam formulam mirabatur quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta. |
5 | Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Quam cum salutatione insolita, ut pote quae ei soli servabatur, videret turbatam, quasi familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat iubet. Et quia gratia plenam vocaverat, eamdem gratiam et astruit plenius, et uberius explicat, dicens: |
6 | Ecce concipies in utero, paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Iesus salvator sive salutaris interpretatur: cuius sacramentum nominis alloquens Ioseph angelus exposuit: Ipse enim, inquiens, salvum faciet populum suum a peccatis eorum [Matth. XI]. Non ait populum Israel, sed populum suum, hoc est, in unitatem fidei ex praeputio et circumcisione vocatum, quibus ex diversa parte congregatis fieret unus pastor et unum ovile [Ioan. X]. |
7 | Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. Dictum est et de Ioanne quod erit magnus, sed ille quasi homo magnus, hic quasi Deus magnus. Ille enim magnus coram Domino, hic autem erit magnus, inquit, et Filius Altissimi vocabitur. Idem ergo Filius Altissimi, qui in utero virginali conceptus et natus est. Idem homo in tempore creatus ex matre, qui Deus est ante tempora natus ex Patre. Si autem idem homo qui Deus est, omittat Nestorius hominem tantum dicere ex Virgine natum, et hunc a Verbo Dei non in unitatem personae, sed in societatem inseparabilem esse receptum. Alioquin non unum Christum verum Deum et hominem, sed duos (quod dici nefas est) asserere, ac per hoc non trinitatem, sed quaternitatem praedicare convincitur. Catholica autem fides, sicut unumquemlibet hominem carnem et animam, ita hominem et Verbum unum Christum rectissime confitetur, iuxta quod et angeli verba significant, quae dandam illi sedem David patris eius asseverant. Qui enim eumdem ipsum patrem habere David, quem Filium Altissimi vocari pronuntiat, in duabus utique naturis unam Christi personam demonstrat. Accepit autem sedem David, ut nimirum gentem cui David quondam et filii eius temporalis regni gubernacula praebuerunt, ipse perpetuum vocaret ad regnum quod eis paratum est ab origine mundi. |
8 | Et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Et Isaias ait: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis. Super solium David et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia [Isa. IX]. Non dixit in acquisitione gloriae, gazarumque terrestrium, non in victoria gentium plurimarum urbiumque debellatione superbarum, sed in iudicio et iustitia. Per haec enim regnum Christi et in singulis quibusque fidelibus, et in universa per orbem multiplicatur pariter et confirmatur Ecclesia. Domum namque Iacob totam Ecclesiam dicit, quae vel de bona radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est inserta olivam [Rom. XI]. Quam post triumphum passionis alloquens Salvator ait: Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, magnificate eum [Psal. XXI]. Non autem ideo futuri temporis verbis magnus exstiturus Iesus Filius Altissimi vocandus, sceptrum David accepturus, et in domo Iacob regnaturus asseritur: quia iuxta quod haeretici sapiunt, atque a veritate desipiunt, Christus ante Mariam non fuerit, sed quod homo assumptus in Deum, clarificatus est ea claritate quam Verbum Dei habuit priusquam mundus esset apud Patrem: hoc est, ut idem Filii nomen, eamdem Christi personam, homo cum Deo plenus gratia et veritate [Ioan. XVII] sortiretur. |
9 | Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Propositum suae mentis reverentur exposuit, vitam videlicet virginalem se ducere decrevisse. Quae quia prima feminarum tantae se virtuti mancipare curavit, iure singulari prae caeteris feminis beatitate meruit excellere. Quomodo, inquit, fiet istud? Non ait, unde hoc sciam, sed quomodo fiet, inquit, quoniam virum non cognosco? Ordinem videlicet obsequii cui subdatur inquirens, non autem signum cui credat flagitans. Neque enim decebat electam generando Deo virginem dubiam diffidentia, sed prudentia cautam existere, quia nec facile poterat homo nosse mysterium quod in Deo manebat a saeculis absconditum. Quia ergo legerat, Ecce virgo in utero habebit et pariet filium [Isa. VII], sed quomodo id fieri posset non legerat, merito credula iis quae legerat, sciscitatur ab angelo quod in propheta non invenit. |
10 | Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Non virili, inquit, quod non cognoscis semine, sed Spiritus sancti, quo impleris opere concipies. Erit in te conceptio, libido non erit. Concupiscentiae non erit aestus, ubi umbram faciet Spiritus sanctus. Verum in eo quod ait: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, potest etiam incarnati Salvatoris utraque natura designari. Umbra quippe a lumine solet et corpore formari. Et cui obumbratur, lumine quidem vel colore solis, quantum sufficit reficitur; sed ipse solis ardor ne ferri nequeat, interposita vel nubecula levi, vel quolibet alio corpore temperatur. Beatae itaque Virgini, quia quasi pura homo omnem plenitudinem divinitatis corporaliter capere nequibat, virtus Altissimi obumbravit, id est, incorporea lux divinitatis corpus in ea suscepit humanitatis. De qua pulchre propheta: Ecce Dominus, inquit, ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum [Isai. XIX]. Quod est dicere: Ecce Verbum Dei Patri coaeternum, lumenque de lumine ante saecula natum, carnem in fine saeculorum atque animam nullo peccati pondere gravata suscipiet, et de utero virginali tanquam sponsus de thalamo suo, procedet in mundum [Psal. XVIII]. |
11 | Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Ad distinctionem nostrae sanctitatis, Iesus singulariter sanctus nasciturus asseritur. Nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut merito cum Propheta gementes singuli dicamus: Ecce enim in inquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea [Psal. L]. Ille autem solus veraciter sanctus est qui ut ipsam conditionem naturae corruptibilis vinceret, ex commixtione carnalis copulae conceptus non est. Sanctum, inquit, vocabitur Filius Dei. Quid hic dicis, Nestoriane, qui beatam Mariam Dei negans esse genitricem, apertam niteris impugnare veritatem? Ecce Deum dixit superventurum, Dei Filium nasciturum. Quomodo ergo aut Dei Filius Deus non est; aut quae Deum edidit, quomodo θεοτόκος, id est, Dei genitrix non esse potest? |
12 | Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua. Et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Ne virgo se parere posse diffidat, accipit exemplum sterilis anus pariturae, ut discat omnia Deo possibilia, etiam quae naturae ordine videntur esse contraria. Si quem vero movet quomodo beatae Mariae cognatam dicat Elisabeth, cum haec de domo David, illa de filiabus Aaron originem duxerit animadvertat proavos earum invicem liberis nuptum traditis utramque tribum potuisse coniungere. Cui si haec expositio forte non suffecerit contentiosius insistenti, quasi hoc contra interdictum legis fieri nequiverit, legat Exodum, ubi scriptum est: Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Naason, quae peperit ei Nadab, et Abiud, et Eleasar, et Ithamar [Exod. VI]; videatque ante edictum legis superna provisione sacerdotalem regali iunctam iam fuisse progeniem, ut videlicet Dominus Iesus Christus, qui secundum carnem verus Rex et sacerdos erat futurus, ipsam quoque carnem de utraque, David scilicet et Aaron stirpe susciperet. Unde et in hac utraque tribu chrisma per legem mysticum celebrabatur, Christi nimirum nominis pariter et generationis praenuntium. Et ipse David domum Dei ingrediens panem sanctum et gladium quasi Rex et sacerdos accepit, illum videlicet de suo semine venturum praefigurans, qui et pro nostra libertate regis iure pugnaret, et pro nostra absolutione panem suae carnis offerret. |
13 | Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Quanta cum devotione humilitas, quae et angeli promissum optat impleri, et seipsam, quae mater eligitur, ancillam nuncupat, apertissime insinuans quam nil sibi meriti vindicet in eo quod Domini iussis obsecundet. Fiat, inquit, sine viri semine conceptus in virgine, nascatur de Spiritu sancto integra carne sanctum, quod nascetur de homine matre sine homine patre, vocetur Dei Filius. |