monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXV. IN DOMINICA SECUNDA IN ADVENTU DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XXVII. IN FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXVI. IN DOMINICA TERTIA IN ADVENTU DOMINI.

0 LUC. VII, MATTH. XI. In illo tempore, convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit eos ad Dominum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? etc.
1 Non simplici corde, ut opinor, sed invidia stimulati discipuli Ioannis et Christi virtutes et miracula narrant. Nam et alibi ita apud eum questi esse produntur: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Quibus tunc respondit Ioannes: Quia non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo, etc. [Ioan. III], quibus et se purum hominem, et Christum Dei Filium esse manifeste declarat. Verum, quia mansit invidia, livorque nequibat expelli, quid pro eis corrigendis optimus magister adhuc egerit, attende.
2 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit eos ad Dominum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Videlicet ut per hanc saltem occasionem videndo signa quae faciebat, crederent in eum, et magistrum interrogantes sibi dicerent. Ergo non ait: Tu es qui venisti; sed, Tu es qui venturus es? Et est sensus: Manda mihi, quia interficiendus ab Herode, et ad inferna descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis: an non conveniat Filio Dei ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es.
3 In ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum. Ioannes interrogaverat per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Christus signa demonstrat, non ad ea respondens quae interrogatus fuerit, sed ad scandalum nuntiorum.
4 Euntes, inquit, renuntiate Ioanni quae vidistis et audistis. Quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, et, quod his non minus est, pauperes evangelizantur. Vel pauperes spiritu, vel certe opibus pauperes, ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos, in praedicatione distantia sit. Haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum qui salvari potest, aequalis est. Quod autem ait:
5 Et beatus est, quicunque non fuerit scandalizatus in me. Et nuntios Ioannis, qui eum esse Christum non crediderant, a perfidiae scandalo castigat, et eidem Ioanni quod quaerebat, exponit: quia Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis [Psal. LXVII]. Visis enim tot signis tantisque virtutibus, non scandalizari quisquam potuit, sed admirari. Sed infidelium mens grave in illo scandalum pertulit, cum eum et post tot miracula morientem vidit. Quid est ergo dicere, Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abiectionem mortis suae humilitatemque signare? Ac si patenter dicat, Mira quidem facio, sed abiecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus, ne in me mortem despiciant qui signa venerantur.
6 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas. Quia turba circumstans interrogationis mysterium nesciebat, et putabat Ioannem dubitare de Christo, quem ipsum monstraverat, ut intelligerent Ioannem non sibi interrogasse, sed discipulis suis, dignis eom laudibus accumulat.
7 Quid existis in desertum? Videre arundinem vento moveri? Quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe, mox ut aura contigerit, in partem flectit. Et quid per arundinem nisi carnalis animus designatur? qui mox favore vel detractione tangitur, in partem quamlibet inclinatur. Si enim ab humano ore aura favoris flageris [sic], hilarescit, extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit; sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox hunc quasi in partem alteram ad vim furoris inclinat. Sed arundo vento agitata Ioannes non erat: quia hunc nec blandum gratia, nec cuiuslibet ira asperum faciebat, nec prospera hunc erigere, nec adversa noverunt inclinare.
8 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. Camelorum etenim pilis vestitus Ioannis fuisse describitur. Non ergo coelesti, inquit, sed terreno regno militant hi qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed solis exterioribus dediti, praesentis vitae mollitiem et delectationem quaerunt. Nemo ergo existimet in luxu atque studio vestium peccatum deesse: quia si hoc culpa non esset, nullo modo Ioannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Quamvis hoc quod Ioannes non esse vestitus mollibus dicitur, per significationem intelligi aliter potest. Mollibus enim vestitus non fuit, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira [Matth. III]?
9 Sed quid existis videre? prophetam? utique dico vobis, et plus quam prophetam. Prophetae quippe ministerium est ventura dicere, non etiam demonstrare. Ioannes ergo plus quam propheta est, qui eum quem praecurrendo prophetaverat, etiam ostendendo nuntiabat.
10 Hic est de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te [Malach. III]. Quod Graece angelus, hoc Latine nuntius dicitur. Recte ergo, qui nuntiare supernum iudicem mittitur, angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine quam explet operatione. Altum quippe nomen est, sed vita nomine inferior non est. Sed et omnes qui sacerdotii nomine censentur, angeli vocantur, propheta attestante, qui ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est [Malach. II]. Nec non unusquisque fidelium in quantum sufficit. in quantum gratiam supernae aspirationis accipit, si a pravitate proximum revocat, si exhortari ad bene operandum curat, si aeternum regnum, vel supplicium erranti denuntiat, cum verba sanctae annuntiationis impendit, profecto angelus existit.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXV. IN DOMINICA SECUNDA IN ADVENTU DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XXVII. IN FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26