Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXV. IN DOMINICA SECUNDA IN ADVENTU DOMINI.
0 | LUC. XXI, MATTH. XXIV, MARC. XIII. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, etc. |
1 | Sicut Dominus in sequentibus intimat, apparente universali iudicio coelum et terra transibunt, et sicut in Ioannis Apocalypsi legimus, mare iam non erit [Apoc. XXI], merito eodem incumbente iudicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarum orbis prementibus se invicem colonis inficitur, maxima coeli luminaria percussis horrore novo radiis turbatam faciem velant. Et quomodo impulsae ad casum arbores fragoris motusque sui praemittere solent indicia, sic termino appropiante quasi paventia nutant ac tremunt elementa. Ergo quod ait Matthaeus: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo [Matth. XXIV], ipsam iudicii praesentiam significat, quando, apparente verae gloria lucis, omnia mundi lumina tenebris umbrisque comparantur. Quod vero dicit Lucas: Erunt signa in sole, et luna et stellis, praecursores vicini eiusdem iudicii quasi nuntios indicat. E quibus est illud prophetae: Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniet dies Domini magnus et manifestus [Ioel. II]. Item quod Lucas ait: Et in terris pressura gentium [Act. II], ipsum esse reor quod Antichristi tempora describens Matthaeus dicit: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet [Matth. XXIV]. Quod autem Lucas subiungit prae confusione sonitus maris et fluctuum, praeco est illius quod inter caetera mutabilia saeculi, Ioannes mare habiturum conspexit [Apoc. VIII]. |
2 | Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi, nam virtutes coelorum movebuntur. Credo ipsum iudicis adventum hac sententia designari, quando iuxta alterius loci parabolam [Matth. XXIX] omnes, hoc est, et prudentes et fatuae virgines insolito clamore suscitatae lampades ornant, id est, sua secum opera numerant, pro quibus maximo cum timore iam iamque instantem aeterni discriminis exspectant eventum. Nam eatenus absque ullo timore iudicis universus pene orbis acturus est, Apostolo attestante, qui ait: Cum enim dixerint Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus [I Thess. V]. Tunc itaque superveniente universo orbi timore et exspectatione districti examinis, multi qui in hoc mundo florere videbantur, cum se in fine sine fructu conspexerint, arescent. Tunc fides quae sine operibus viruerat, probante se iusti iudicis igne marcescet. Nec mirum homines, hoc est, vel natura vel sensu terrestres, ad eius iudicium turbari, cuius aspectum et ipsae coelorum virtutes, hoc est, angelicae trement potestates, beato quoque Iob attestante, qui ait: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum eius [Iob XX]. Quid ergo faciunt tabulae, quando tremunt columnae? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutitur? |
3 | Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. In potestate et maiestate visuri sunt, quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem eius tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad eius patientiam non inclinant. Sed quia haec contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur, nam subditur: |
4 | His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Cum plagae, inquit, mundi crebrescunt, cum terror iudicii virtutibus commotis ostenditur, levate vos capita, id est, exhilarate corda: quia dum finitur mundus, cui amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis. In Scriptura etenim sacra saepe caput pro mente ponitur: quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Levare itaque capita, est mentes nostras ad gaudia patriae coelestis erigere. Quod autem calcari mundus ac despici debeat, provida Dominus comparatione manifestat. Nam sequitur: |
5 | Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas: ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Aperte ergo docet quia sicut ex fructu arborum ventura aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Quibus profecto verbis ostenditur quia fructus mundi ruina est, ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc geminat ut quaecunque germinaverit cladibus consumat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt. Quae omnia cum magna certitudine confirmantur, cum sententia subiungitur qua dicitur: |
6 | Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Multum quippe commendat Dominus, quod ita pronuntiat: quodammodo (si dici fas est) iuratio eius est, Amen dico vobis. Amen enim interpretatur verum, et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici, Verum dico vobis: nec Graecus hoc interpres ausus est facere, nec Latinus. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti, non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Igitur verum dico vobis, Veritas dicit, quae utique etsi non diceret, mentiri omnino non posset. Tamen commendat, inculcat, dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult, Amen, inquiens, dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Generationem autem aut omne hominum genus dicit, aut specialiter Iudaeorum. |
7 | Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Coelum quod transibit non aethereum sive sidereum, sed aereum, a quo et aves coeli et nubila coeli cognominantur, intelligere debemus, Petro attestante, qui dicit: Quod coeli erant prius et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo repositi sunt igni reservati in die iudicii, et perditionis hominum impiorum [II Petr. III]; aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est, inania haec et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii, quae quindecim tantum cubitis montium cacumina transcendit [Genes. VII], ultra aeris aetherisque confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum, iuxta praefatam beati Petri sententiam, et ignis iudicii perveniet. Si autem coelum et terra transibunt, movere potest quomodo dicat Ecclesiastes: Generatio advenit, terra vero in aeternum stat [Eccles. I]. Sed aperta ratione coelum et terra per eam quam nunc habent imaginem, transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt. Praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII]. Et ad Ioannem angelus: Erit, inquit, coelum novum et terra nova [Apoc. XXI]. Quae quidem non alia condensa sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra et transibit et erit, quia et ab ea quam nunc habet speciem, per ignem tergetur, et tamen in sua semper natura servabitur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur [Psal. CI]. Quam quidem ultimam commutationem suam ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit: coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurno claritate renovatur. Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, et interire haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue, velut ex defectu reparari. |