monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXIII. IN SEPTEMBRI SABBATO QUATUOR TEMPORUM. <<<     >>> HOMILIA XXV. IN DOMINICA SECUNDA IN ADVENTU DOMINI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXIV. IN DOMINICA PRIMA ADVENTUS.

0 LUC. XIX, MATTH. XXI, MARC. XI. In illo tempore, cum appropinquasset Iesus ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, dicens; Ite in castellum quod contra vos est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit, solvite illum, et adducite. Et si quis vos interrogaverit, quare solvitis, sic dicetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat, etc.
1 Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti: Bethania quoque villula sive civitas in latere montis eiusdem, quasi stadiis quindecim ab Hierusalem, sicut Ioannes evangelista manifestat, ubi Lazarus est suscitatus a mortuis, cuius et monumentum Ecclesia nunc ibidem constructa demonstrat. Bethphage autem domus buccae, Bethania domus obedientiae, dicitur. Quas Hierosolyma venturus Salvator praesentiae suae dignatione sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo, donis piae confessionis et obedientiae spiritalis implevit. Quae pulchre civitates in monte Oliveti positae referuntur, hoc est, in ipso Domino, qui nos unctione spiritalium charismatum, et scientiae pietatisque luce refovet. Unde cum alibi diceret: Non potest civitas abscondi supra montem posita, continuo subiecit: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio [Matth. V] [Luc. XI]. Quia idem mons Oliveti, id est, summus spiritalium distributor gratiarum, qui civitatem suam ut emineat exaltat, hanc quoque oleo exsultationis, ut lucere possit, inflammat. Et quia idem lumen sub modio poni noluit, misit discipulos in castellum quod contra eos erat, id est, doctores qui indocta ac barbara totius orbis littora, quasi contra positi castelli moenia evangelizando penetraverent, destinare curavit. Recte autem duo mittuntur, propter scientiam veritatis et munditiam operis, seu propter geminae dilectionis, Dei videlicet et proximi sacramentum, toto orbe praedicandum.
2 In quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. Et si quis vos interrogaverit, quare solvitis, sic dicetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat. Introeuntes mundum praedicatores invenerunt populum nationum perfidiae vinculis irretitum. Funiculis enim peccatorum suorum unusquisque constrictus erat, nec solum nationum, sed et Iudaeorum, omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei [Rom. III]. Unde bene apud Matthaeum asina quoque cum pullo alligata reperitur. Asina quippe, quae subiugalis fuit, et edomita iugum legis traxerat, synagogam significat; pullus asinae lascivus et liber, populum nationum demonstrat, cui nemo unquam hominum insedit, id est, nemo rationabilium doctorum frenum correptionis, quo vel linguam a malo cohibere, vel in arctam vitae viam ire cogeretur; nemo indumenta salutis, quibus spiritaliter calefieret, utilia suadendo contulerat. Sederet namque illi homo, si qui, ratione utens, eius stulta deprimendo corrigeret. Unde non immerito possunt duo discipuli ad exhibenda Domino animalia destinati, iuxta parabolae superioris exemplum, duo praedicatorum ordines, unus in gentes, alter in circumcisionem directus intelligi. Et notandum, quod tres evangelistae, qui Graeco sermone scripsere, pullum tantummodo commemorant; Matthaeus vero solus, qui Hebraeis Hebraeoque suum evangelium descripsit eloquio, asinam quoque solutam et Domino refert adductam, ut eiudem etiam gentis Hebraeae, si poenituerit, non desperandam monstret esse salutem. Solvite, inquit, et adducite [Matth. XXI]. Quaecunque enim solveritis super terram, erunt soluta et in coelis [Ioan. XX].
3 Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. Marcus scribit pullum ante ianuam foris in bivio inventum. Ianua autem ipse est qui ait: Ego sum ianua ovium, per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet [Ioan. X]. Quibus vitae pascuis iste pullus, id est, populus gentium carebat, quando adhuc extra hanc ianuam in bivio ligatus stabat. Et recte in bivio, quia non unam certus vitae, fideique vitam tenebat, sed plures dubiosque sectarum calles sequebatur erroneus, de quibus apte subiungitur:
4 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: Qui solvitis pullum? Multos quippe habebat dominos, qui non uno dogmati et superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum ad varios diversosque miser raptabatur errores, ad simulacra muta prout ducebatur incedens [I Cor. XII]. Denique vernacula quadam Scripturae consuetudine commune esse dicitur, quod immundum est, sicut et ad Petrum vox de coelo dicit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris [Act. X]. Quia qui sanctus est, solius Dei est, et cum nullo ei communis est; qui autem peccator est et immundus, multorum est. Multi enim daemones possident eum, et ideo communis appellatur.
5 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet, et duxerunt illum ad Iesum. Qui solvendo pullo contradixerant, audito Domini nomine quiescunt, quia magistri errorum, qui venientibus ad salutem gentium doctoribus obsistebant, eatenus suas tenebras defendere, donec miraculis attestantibus veri possessoris ac Domini virtus emicuit. At postquam fidei dominicae potestas apparuit, cedentibus passim adversariorum querelis, liber credentium coetus, qui Deum corde portet, adducitur.
6 Et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. Vestimenta apostolorum, vel doctrina virtutum, vel edissertio Scripturarum, vel certe ecclesiasticorum dogmatum varietates intelligi possunt, quibus illi corda hominum ante nuda et frigida, quo Christo sessore digna fiant, operiunt.
7 Eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via. Portante Dominum asino, discipuli vestimenta in via sternunt. Quia proprii se corporis exeuntes amictu, viam simplicioribus Dei famulis suo sanguine parant, ut, videlicet, inoffenso gressu mentis Hierosolyma, quo Iesus ducit, incedant. Iesus enim asello insidens Hierusalem tendit, quando vel uniuscuiusque fidelis animam regens, videlicet, iumentum suum ad pacis intimae visionem ducit; vel etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit. Quia vero iuxta alios evangelistas non discipuli tantum, sed et plurimi de turba sternebant vestimenta sua in via, possunt per eos etiam hi designari qui, exempla martyrum secuti, corpora sua per abstinentiam edomant, ut Domino iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant.
8 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum voce magna. Descendente de monte Olivarum Domino, gaudentes laudantesque turbae simul et ipsae descendunt. Quia humiliato sua sponte misericordiae auctore, necesse est eos qui misericordia plurimum indigent, humilitatis eius vestigia quantum praevalent imitari. Necesse est, inquam, nos intuentes quomodo Iesus de monte Oliveti descendit, id est, cum in forma Dei esset humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Philip. II], humiliemur et ipsi sub potenti manu eius, ut exaltari mereamur in tempore visitationis.
9 Super omnibus quas viderant virtutibus dicentes: Benedictus qui venit Rex in nomine Domini. Multas quidem virtutes Domini viderant, sed maxime Lazari resuscitationem, quae nuper facta erat, stupebant: testimonium perhibente turba, quae erat cum eo, quando illum vocavit de monumento et suscitavit a mortuis [Ioan. XII]. Nam et propterea obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum. Notandum est enim non nunc primum venientem de Galilaea Salvatorem, id est, ante quinque dies Paschae Hierusalem adisse, sed anno praeterito mense septimo illic ad diem festum Scenopegiae venisse, sicut Ioannes memorat, et exinde sex mensibus continuis, hoc est, usque ad diem Paschae quo passus est, modo Hierosolymis signa fecisse, et docuisse, modo montem Olivarum ascendisse, modo Iudaea expulsum trans Iordanem abisse, modo in civitate deserti, quae dicitur Effrem, mansisse cum discipulis, nunquam tamen id temporis Galilaeam fuisse reversum [Ioan. VIII, X, XI]. Super omnibus ergo, quas eum tanto tempore fecisse viderant, virtutibus, turbae Deum laudant, dicentes:
10 Benedictus qui venit Rex in nomine Domini, pax in coelo et gloria in excelsis. Benedictus autem qui venit Rex in nomine Domini, sic potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intelligatur: quamvis possit intelligi etiam in nomine suo quia et ipse Dominus est. Unde alibi scriptum est: Pluit Dominus a Domino [Gen. XIX]. Sed verba eius melius nostrum dirigunt intellectum qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis [Ioan. V]. Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem [Philip. II]. Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem. Non autem Rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque visibiliter debellandos, sed Rex Israel quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia. Quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio, miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est in terra Rex Iudaeorum, in coelis est Dominus angelorum. Verum quia Christus in carne totius mundi propitiatio, et hominum videlicet et angelorum, illuxit, pulchre sibi invicem in eius laude dispensationis coelestia simul et terrena concinunt. Quo enim nascente coelestium virtutum agmina Deum laudantia decantant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus, eo de mundi principe triumphaturo, moxque se coelis reddituro, mortales vicem laudis reponunt. Pax in coelo, et gloria in excelsis.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXIII. IN SEPTEMBRI SABBATO QUATUOR TEMPORUM. <<<     >>> HOMILIA XXV. IN DOMINICA SECUNDA IN ADVENTU DOMINI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24