monumenta.ch > Beda Venerabilis > 23
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM. <<<     >>> HOMILIA XXIV. IN DOMINICA PRIMA ADVENTUS.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXIII. IN SEPTEMBRI SABBATO QUATUOR TEMPORUM.

0 LUC. XIII, MATTH. XXI, MARC. XI. In illo tempore, dicebat Iesus turbis similitudinem hanc: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit, etc.
1 Potest quidem haec arbor fici generis humani designare naturam, quae bene plantata, hoc est, ad auctoris sui similitudinem creata est. Sed Deo quaerente per triennium fructum dare negavit, quia ante legem, sub lege, sub gratia obedire despexit. Verum si ad superiora respexeris, animadvertes eam etsi generaliter omnium, specialiter tamen Synagogae typum portare. Nam cum praemissa illa terribili tremendaque sententia: Si non poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis [Luc. XIII], mox de infecunda atque eradicanda arbore parabolam subiungit, apertissime docet eos quibus loquebatur instar infructuosae fici, si non poenituerint, esse succidendos. Vinea ergo Domini Sabaoth, domus Israel est [Isai. V], ut Isaiae cantico docemur; Synagoga autem in eadem domo condita, fici est arbor in vinea. Sed qui vineam suam permisit a viatoribus deripi, hic etiam ficum iussit excidi.
2 Et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Ipse qui Synagogam per Moysen instituit, Dominus in carne natus apparuit, et crebrius in Synagoga docens, fructum fidei quaesivit, sed in Pharisaeorum mente non invenit.
3 Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Per cultorem vineae apostolorum doctorumque ordo exprimitur, quorum precibus ac monitis assidua plebi Dei cura suggeritur. His etenim Dominus saepissime de infructuosa Iudaeorum gente querebatur, quod per tres annos suae visitationis, hoc est, in legalibus edictis, in propheticis contestationibus, et in ipsa coruscantis Evangelii gratia negligens exstiterit.
4 Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? Non ab apostolis, sed a Romanis gens Iudaea succisa, et a terra repromissionis eiecta est. Sed succide, inquit, illam, succisionis ei venturae cladem poenitentiam suadendo propone. Quae iusto iudicio terram cum regno perdidit, pro cuius amore coeli cives persequi, ipsumque coeli et terrae regem occidere non metuit, dicens per suos pontifices et pharisaeos: Si dimittimus eum, sic omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem [Ioan. XI]. Potest etiam per terram sterili ficu occupatam Iudaicae plebis turba figurari, quae noxia praepositorum umbra ne veritatis lumen recipere posset pressa, et ne supernae dilectionis sole calefieret, exemplo est eorum pravitatis impedita, iuxta quod eisdem alibi Salvator: Vae, inquit, vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare [Matth. XXIII].
5 At ille respondens, dixit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam. Vox apostolorum est, qui post passionem Domini pro Iudaeis summopere precabantur, ne ab impoenitentibus dominicae crucis ultio peteretur. Usque dum fodiam, inquit, circa illam, id est, radicem infructuosae mentis ligone bis acutae invectionis humilem, et praesentium, videlicet, pressurarum, et horrorem perpetuae damnationis incutiens. Omnis quippe fossa in imo est. Et nimirum increpatio dum mentem sibi demonstrat, humiliat.
6 Et mittam stercora. Id est, malorum, quae fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam, quasi de putredine stercoris exsuscitem.
7 Et si quidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam. Cum diceret: Et si quidem fecerit fructum, non subiunxit aliquid, sed suspendit sententiam; cum vero adderet Sin autem, continuo iudicium venturae damnationis adnexuit dicens: In futurum succides eam, quia, videlicet, multo procliviorem ad negandum, quam ad confitendum Deum Synagogam videbat. Unde et alibi rebus eamdem figuram, quam hic verbis agens, infecundam ficum aeternae sterilitatis maledictione damnavit, ostendens, videlicet, eam etsi fodiant apostoli corripiendo, etsi stercus advehant peccata improperando, nulla tamen poenitentiae fruge cumulandam, sed districtae bipennis severitate tollendam [Matth. XXI] [Marc. XI].
8 Erat autem docens in synagoga eorum Sabbatis. Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Dicta de ficu parabola, Dominus in synagoga docuisse narratur, ut, videlicet, intimetur non alio parabolam tendere, sed hoc esse fructum in ficulnea quaerere, et non invenire, verbum Synagogae commodare, nec recipi. Quam tamen ne totam funditus ob culpam sterilitatis exstirpandam putares, sed reliquias per electionem gratiae scires esse salvandas, mox ibidem Ecclesiae primitivae sanatio sub incurvae mulieris specie subsequitur quae bene decem et octo annis fuit curvata, qui numerus ternario sexies ducto perficitur, quia, videlicet, eam quae in testimonio legis, in vaticinio prophetiae, et in revelatione gratiae, per infirma opera langueret, ostendit. Senarius enim numerus, in quo mundi est creatura perfecta, operum perfectionem significat. Tria vero sunt, ut dixi, tempora Dominicae visitationis, in quibus Iudaea, quia terrena magis quam coelestia noverat operari, quasi decem et octo annis a suae mentis erat rectitudine curvata.
9 Et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quia terrena sapiens, infirma requirens, coelestia cogitare nondum sciebat, audiens per prophetam: Si volueritis et audieritis me, bona terrae manducabitis [Isai. I]. Cui contra membris Ecclesiae dicit Apostolus: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III].
10 Quam cum vidisset Iesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. Vidit praedestinando per gratiam, vocavit illustrando per doctrinam, imposuit manus spiritalibus donis adiuvando, erexit ad glorificandum Deum, in operibus bonis usque in finem firmam provehendo. Quos, inquit, praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et magnificavit.
11 Respondens autem archisynagogus, indignans quia Sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari, in his ergo venite et curamini, et non in die Sabbati [Exod. XXV]. Sabbato curavit Iesus, ostendens iam esse tempus ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et removerentur umbrae [Cant. II]. Sed nesciebat archisynagogus, vel hoc vel illud multo excellentius sacramentum, quod Sabbato curando Dominus intimabat, quia, scilicet, post sex saeculi huius aetates perpetua vitae immortalis erat gaudia daturus. In cuius figuram Moses Sabbato non a bona, sed a servili, hoc est, noxia praecepit actione feriandum: illud utique tempus praefigurans, quo saecularia nostra opera, non autem religiosa, hoc est, Deum laudandi acta cessarent. Fallitur ergo et fallit archisynagogus, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed onera ferre, hoc est, peccatis gravari prohibuit.
12 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocrite, unusquisque vestrum Sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Infidelitatis quidem arguit principes Synagogae, et merito hypocritarum, id est, simulatorum nomine notat, quos cum magistri plebium videri appeterent, hominis sanationem pecoris curae postponere non puderet. Sed altiori sensu bovis et asini vocabulo Iudaeum Graecumque significat. De quorum vocatione scriptum est: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui [Isai. I]. Qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim aestumque mundi huius dominici fontis haustu deposuit.
13 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die Sabbati? Filia Abrahae est anima quaeque fidelis, filia Abrahae Ecclesia de utroque populo ad fidei unitatem collecta, quae tempore legis et dominicae resurrectionis impleto per gratiam Spiritus sancti septiformem vincula longae captivitatis erupit. Nam et hoc modo fortasse mysterium Sabbati decemque et octo annorum potest non inconvenienter intelligi. Idem est ergo mystice bovem vel asinum solutus a praesepio potum agi, quod est filiam Abrahae a vinculo noxiae inclinationis erigi, Ecclesiam, videlicet, ex Iudaeis gentibusque congregatam, laqueis peccatorum per aquam baptismatis absolvi, atque ad coelestia speranda sublimari. Notandum sane quod infandissima haeresis ex eo quod Dominus ait mulierem alligatam a Satana, conatur astruere corporum humanorum vitia non ad Deum auctorem, sed potius ad diabolum pertinere, quasi diabolus cum habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam possit, nisi ab Omnipotente acceperit potestatem. Nam quid aliud non solum in libro beati Iob, quem memorata haeresis cum caeteris veteris instrumenti libris, et cum ipso Deo qui dedit, quasi maligno mundo principe vesanus exsufflat, sed etiam in Evangelio declaratur, ubi daemonia nec in porcos irent, nisi hoc illis ipse concederet [Marc. V], sicut et supra docuimus.
14 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneae sterili se iure comparandos ostendunt. Qui gaudent de miraculis eius, ad filiam Abrahae Deum de sua erectione glorificantem, hoc est, ad Ecclesiam fidei pietate se pertinere declarant.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM. <<<     >>> HOMILIA XXIV. IN DOMINICA PRIMA ADVENTUS.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 23