Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM.
0 | LUC. XVIII. In illo tempore, dicebat Iesus parabolam hanc ad discipulos suos: Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo, et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me, etc. |
1 | Parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de homine qui habebat duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem [Luc. XV]; aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud: Quod si fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei [Matth. VI] [Luc. XII]? Itaque illud superius genus his verbis adiungi potest, Sicut illud, ita et illud. Hoc autem posterius, his verbis: Si illud, quanto magis illud? Aut si illud, quanto minus illud? Sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus iudex non ex similitudine adhibitus est. Non enim ullo modo ille iniustus iudex personam Dei allegorice sustinet, sed tamen quantum Deus, qui bonus et iustus, curet deprecantes se, huic coniici Dominus voluit, quod nec iniustus homo eos qui illum assiduis precibus tendunt, vel propter taedium devitandum potest contemnere. Nam hoc est quod ait: Ne veniens suggillet me. Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. |
2 | Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Si quem movet cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Ioannis de martyribus dicitur [Apoc. VI], cum apertissime moneamur, ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus [Matth. V, VI] [Luc. VI], intelligendum est eam vindictam esse iustorum, ut omnes mali pereant. Pereunt autem duobus modis, aut conversione ad iustitiam, aut amissa per supplicium potestate, qua nunc adversus bonos, quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid valent. Quem finem iusti cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur. |
3 | Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? Quamvis omnipotens Conditor semper electos suos ad se clamantes sit vindicare paratus, in die tamen iudicii quod trementi est corde retinendum, cum idem Conditor in forma Filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob clamorem fidelium iniuste damnatorum, quam ob eorum torporem iuste damnatorum totius iam mundi sit acceleranda ruina. Quod autem Dominus quasi dubitative dicit: Putas inveniet fidem? non dubitat, sed arguit. Verbo quippe dubitationis increpatur infidelitas, non opinatur divinitas. Nam et nos aliquando de rebus quas certas habemus, increpative verbum dubitationis ponimus, cum corde non dubitemus. Velut si indigneris servo tuo, et dicas: Contemnis me, considera, forsitan Dominus tuus sum. Et Apostolus ad quosdam contemptores suos: Puto autem, inquit, quod et ego spiritum Dei habeo [I Cor. VII]. Qui dicit puto, dubitare videtur; sed ille increpabat, non dubitabat. Ita ergo et Dominus scit quidem omnia, per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat infidelium corda. |