monumenta.ch > Beda Venerabilis > 21
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XX. IN DOMINICA VIGESIMA QUARTA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA XXII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXI. IN SEPTEMBRIS FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM.

0 MARC. IX, MATTH. XVII, LUC. IX. In illo tempore, respondens unus de turba dixit ad Iesum: Magister attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum, etc.
1 Narratur in praecedenti sancti huius Evangelii capitulo quia, veniens ad discipulos suos, Dominus vidit turbam multam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis. Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et expaverunt, et occurrentes salutabant eum. Notanda est in omnibus locis distantia mentis Scribarum et turbae. Erat autem cum discipulis turba, erant et Scribae, sed, adveniente Domino, mox omnis turba stupefacta expavit, eumque salutans occurrit: Scribae nihil devotionis, fidei, humilitatis et reverentiae ei exhibuisse narrantur. Quid autem cum discipulis Domini turbae sive Scribae conquirerent, Evangelista non dicit. Potest vero, ni fallor, apte intelligi de hoc quaestionem fuisse motam, quare ipsi cum essent discipuli Salvatoris, salvare daemoniacum, qui in medio erat positus, non possent, quod ex sequentibus Evangelii verbis potest coniici, dum dicitur:
2 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? Et respondens unus de turba dixit: Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum, qui ubicunque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt. Notandum autem quod semper loca rebus congruunt. In monte Dominus orat, transformatur, discipulis arcana suae maiestatis aperit; in inferiora descendens turbae occursu excipitur, miserorum fletu pulsatur; sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat; sursum Patris vocem iis qui sequi se poterant pandit, deorsum spiritus malos ab his qui vexabantur expellit. Qui etiam nunc pro qualitate meritorum aliis ascendere, aliis vero non desistit descendere. Nam carnales adhuc et incipientes, quasi ima petens confortat, docet, castigat; perfectos autem, quorum conversatio in coelis est, sublimius extollendo glorificat, liberius de aeternis instruit, et saepe quae a turbis ne audiri quidem valeant docet. Daemoniacum autem hunc quem descendens de monte Dominus sanavit, Marcus quidem surdum mutumque, Matthaeus vero lunaticum fuisse commemorat [Matth. XVII]. Significat autem eos de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutatur [Eccli. XXVII]. Qui nunquam in eodem statu permanentes, nunc ad haec, nunc ad illa, vitia mutati, crescunt atque decrescunt. Qui muti sunt non confitendo fidem, surdi, nec ipsum aliquatenus veritatis audiendo sermonem. Spumant autem, cum stultitia tabescunt. Stultorum namque et languentium atque hebetum est spumas salivarum ex ore dimittere. Strident dentibus, cum iracundiae furore flammescunt. Arescunt cum otio torpente languescunt, et nulla virtutis industria confortati, enerviter vivunt. Quod autem ait: Et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum et non potuerunt, latenter apostolos accusat, cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt, fidem referatur, dicente Domino: Fiat tibi secundum fidem tuam [Matth. IX].
3 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quandiu apud vos ero? quandiu vos patiar? Non quo taedio superatus sit mansuetus ac mitis, qui non aperuit sicut agnus coram tondente os suum [Isai. LIII], nec in verba furoris erupit; sed quo in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam domum tuam? quousque artis meae perdam industriam, me aliud iubente te, et te aliud perpetrante? In tantum autem non est iratus homini, sed vitio, et per unum hominem Iudaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit:
4 Afferte illum ad me. Et attulerunt, inquit, eum. Et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum, et elisus in terram volutabatur spumans. Allatum Domino puerum spiritus conturbat et elidit, quia saepe dum converti ad Dominum post peccata conamur, maioribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis. Quod ob id utique callidus facit adversarius, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet iniuriam. Hinc est enim (ut de specie transeamus ad genus) quod Ecclesiae sanctae primordiis tot gravissima inferebat certamina persecutionum, quot suo regno dolebat subito animarum illata fuisse dispendia.
5 Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? At ille ait: Ab infantia, et frequenter eum et in ignem et in aquas misit, ut eum perderet. Erubescat Iulianus, qui dicere audet omnes homines absque ulla peccati contagione nasci in carne tanquam innocentes per omnia, tanquam fuit Adam quando creatus est. Quid enim habuit iste puer, ut ab infantia daemonio vexaretur acerbissimo, si non ullo originalis peccati vinculo tenebatur, quem constat nullum adhuc proprium potuisse habere peccatum? Confiteatur catholicus, quia nemo immunis a noxa primae praevaricationis nascitur, et invocet gratiam Dei, qua liberetur de corpore mortis per Iesum Christum Dominum nostrum. Intelligat scriba doctus in regno coelorum, in hoc daemoniaco a Domino curato salvationem omnium fidelium esse designatam, qui originalis culpae reatu veniunt in mundum, nec nisi unius Redemptoris Iesu Christi fide sunt et gratia salvandi. Quod autem dictum est, frequenter eum et in ignem et in aquas misit, maxima humanae vecordiae facinora designat. Ignis namque ardor ad fervorem iracundiae referendus est, aqua ad voluptates carnis, quae dissolvere mentem per delicias solent. Vel certe in ignem fertur daemoniacus quo adulterantium corda succensa sunt, et in aquas quae solent exstinguere charitatem.
6 Sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. Iesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia credenti. Aptum Dominus responsum reddit petenti. Ipse enim ait: Si quid potest, adiuva nos. Et Dominus: Si potestis, inquit, credere possum vos misertus adiuvare, quia fides non ficta omnia quae salubriter petit impetrare meretur. Cui contra leprosus, qui fideliter clamabat: Domine, si vis, potes me mundare, congruum suae fidei accepit responsum: Volo, mundare [Matth. VIII].
7 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam. Nemo repente summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud profectio. Si enim et in ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradibus duceretur, iste interrogatus an crederet non responderet: Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam. Si enim credebat, cur incredulitatem dicebat? Si vero incredulitatem habere se noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat et incredulus erat.
8 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Comminatio Domini divini est virtus imperii. Non autem puero qui vim patiebatur, sed daemoni qui inferebat comminatus est. Quia qui peccantem emendare desiderat, vitium utique increpando et exsecrando debet exterminare, sed hominem amando refovere. Bene autem Dominus, qui spiritum immundum pellit ab homine, simul ne amplius in eum ingrediatur imperat. Quia ille veraciter a daemoniaca dominatione liberatur, qui ad peccata a quibus semel poenitendo mundatus est, vitat male vivendo reverti.
9 Exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo. Exiturus ab homine spiritus immundus discerpit eum, ac furenti clamore terruit intuentes. Quia plerumque diabolus dum de corde expellitur, acriores in eo tentationes generat, quam prius excitaverat quando hoc quietus possidebat.
10 Et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est. Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. Quem hostis impius iam fugere compulsus stravit, ac mortuo similem reddidit, hunc pius Salvator miti suae dexterae tactu levavit. Qui sicut verum se esse Deum potentia salvandi docuit, ita etiam veram se habuisse carnis naturam more tactus humani declaravit. Negat namque Manichaeus insanus veraciter eum carne indutum fuisse, sed ipse cum tot languentes suo tactu erexit, mundavit, illuminavit, haeresim illius et antequam nata esset damnavit.
11 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum? Et dixit illis: Hoc genus daemoniorum in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio. Dum docet apostolos quomodo daemon nequissimus debeat expelli, omnes instituit ad vitam, ut, scilicet, noverimus gravissima quaeque vel immundorum spirituum vel hominum tentamenta ieiuniis et orationibus esse superanda, iram quoque Domini, cum in ultionem nostrorum scelerum fuerit accensa, hoc remedio singulari posse placari. Ieiunium autem generale est non solum ab escis, sed a cunctis illecebris abstinere carnalibus; imo ab omnibus vitiorum continere passionibus. Sic et oratio generalis non in verbis solum est quibus divinam clementiam invocamus, verum etiam in omnibus quae in obsequium nostri conditoris fidei devotione gerimus, teste Apostolo, qui ait: Semper gaudentes, sine intermissione orate [I Thess. V]. Quomodo enim quis omnibus horis atque momentis sine intermissione Deum potest invocare sermonibus? Sed tunc sine intermissione oramus, cum ea solum opera gerimus, quae nos pietati nostri commendent auctoris. Quo nimirum ieiunio, et qua oratione, iuvante Domino, cunctas antiqui hostis debellabimus ac propulsabimus insidias.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XX. IN DOMINICA VIGESIMA QUARTA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA XXII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 21