Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XX. IN DOMINICA VIGESIMA QUARTA POST TRINITATEM.
0 | MATTH. IX, MARC. V, LUC. VIII. In illo tempore, cum transcendisset Iesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum. Et venit quidam de archisynagogis, nomine Iairus, et videns, procidit ad pedes eius, et deprecabatur eum multum, etc. |
1 | In hac lectione ubi archisynagogus salvare filiam petit suam, sed, pergente ad domum eius Domino, praeoccupans hemorrhoissa mulier praeripit sanitatem, ac deinde filia archisynagogi ad optatam pervenit sanitatem, imo de morte revocata est ad vitam, salus ostenditur generis humani, quae Domino in carne veniente ita dispensata est, ut primo aliqui ex Israel ad fidem venirent, deinde plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI]. Quis ergo archisynagogus iste, qui ad Dominum pro filia rogaturus advenit, melius quam ipse Moyses intelligitur? Unde bene Iairus idem illuminans, sive illuminatus, vocatur, qui accepit verba vitae dare nobis, et per haec caeteros illuminat, et ipse a Spiritu sancto, quo vitalia monita scribere vel docere posset, illuminatus est. Qui videns Iesum procidit ad pedes eius, quia praevidens in spiritu venturum in carne Dominum, humili corde se eius potentiae subdidit, quem ita circa finem saeculi hominem incarnandum esse cognovit, ut aeternum ante omne saeculum Deum existere non dubitaret. Si enim caput Christi Deus [I Cor. XI], pedes eius quid aptius quam assumpta humanitas, qua terram nostrae mortalitatis tetigit, accipiendi sunt? Et procidere archisynagogum ad pedes Iesu, est legislatorem cum tota progenie patrum Mediatorem Dei et hominum longe sibi dignitatis gloria praeferendum esse cognoscere, et confiteri cum Apostolo, quia quod infirmum est Dei fortius est hominibus [I Cor. I]. |
2 | Et deprecabatur eum multum dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manus super eam, ut salva sit, et vivat. In Evangelio Lucae ita scriptum est: Quia filia unica erat illi, fere annorum duodecim, et haec moriebatur [Luc. VIII]. Filia ergo archisynagogi, ipsa est synagoga, quae sola legali institutione composita, quasi unica Moysi nata erat. Et haec velut duo decimo aetatis anno, hoc est, tempore pubertatis appropinquante, moriebatur, quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, postquam spiritalem Deo sobolem generare debebat, subito errorum languore consternata, spiritalis vitae vias ingredi desperabiliter omisit; et si non a Christo succurreretur, horrendam per omnia corruisset in mortem. |
3 | Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant illum. Ad puellam pergens sanandam Dominus a turba comprimitur, quia genti Iudaeae salutaria monita praebens, quibus aegram vitiis eius conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum est consuetudine gravatus. |
4 | Et mulier quae erat in profluvio sanguinis duodecim annis, etc. Mulier sanguine fluens, sed a Domino curata, Ecclesia est congregata de gentibus, quae ingenito carnalium delectationum polluta fluxu, atque a coetu iam fuerat segregata fidelium, sed dum verbum Dei Iudaeam salvare decerneret, illa paratam iam promissamque aliis praeripuit spe certa salutem. Notandumque quod et archisynagogi duodennis sit filia, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxerit, hoc est, eodem quo haec nata sit tempore illa coeperit infirmari. Una enim pene eademque saeculi huius aetate, et Synagoga in patriarchis nasci, et gentium exterarum natio per orbem coepit idololatriae sanie foedari. Nam et fluxus sanguinis bifariam, hoc est, et super idololatriae pollutione, et super iis quae carnis ac sanguinis delectatione geruntur, potest recte intelligi. |
5 | Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat. Medicos, sive falsos intellige theologos, sive philosophos legumque doctores saecularium, qui multa de virtutibus vitiisque subtilissime disputantes, utilia vivendi credendique instituta se mortalibus dare promittebant, seu certe ipsos spiritus immundos, qui velut hominibus consulendo, sese pro Deo colendos ingerebant. Quibus certatim audiendis gentilitas quanto magis naturalis industriae vires expenderat, tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde purgari. Sed haec ubi populum Iudaeorum aegrotasse, verumque de coelo cognovit adesse medicum, coepit et ipsa languoris sui sperare pariter et inquirere remedium. |
6 | Cum audisset de Iesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum eius. Dicebat enim: Quia si tetigero vestimentum eius, salva ero. Et confestim siccatus est fons sanguinis eius. Venit, et Dominum tangit Ecclesia, cum ei per fidei veritatem appropinquat. Venit autem retro, sive iuxta id quod ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur [Ioan. XII]. Et alibi praecipitur: Post Dominum Deum tuum ambulabis [IV Reg. XIII]. Sive quia praesentem in carne Dominum non videns, peractis iam sacramentis incarnationis illius, ad fidei et agnitionis eius gratiam pervenit. Sicque dum participatione sacramentorum eius salvari a peccatis meruit, quasi tactu vestimentorum eius fontem sui sanguinis siccavit. Fons quippe sanguinis est origo peccati. Cuiusque fons sanguinis est immundae primordium cogitationis, ex quo peccatum omne nascitur. Sed Dominus cum verbis evangelicis non solum opera et verba mala compescere, sed et cogitationum nequam radicem exstirpare curavit, cum haec utraque sacramentis evangelicis emundari donavit, quasi virtutem exsiccandi fontis obsceni suis vestimentis indidit. |
7 | Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: Quia tetigit vestimenta mea? Non ut ipse quae nesciat doceatur interrogat, sed ut virtus quam bene noverat, imo quam ipse dederat, in muliere declararetur, et declarata agnitaque virtute fidei, multi ad salutem perveniant. |
8 | Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis quis me tetigit? Quem turba passim comitans comprimit, una credula mulier Dominum tangit, quia qui diversis inordinate glomeratium [sic] haeresibus, sive perversis moribus gravatur, solo catholicae Ecclesiae fideliter corde veneratur . Nam sicut quidam videntes non vident, et audientes non audiunt, ita etiam tangentes non tangunt, qui non simplici, sed dubio, vel simulato, corde Christum tangunt. Unde cuidam amanti quidem, sed nondum plene credenti, dicit ipse: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum [Ioan. XX], aperte dicens quid sit ipsum veraciter tangere, Patri, scilicet, aequalem credere. |
9 | Et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat. Non obliviscitur filiorum suorum Dominus, nec in se sperantes intueri desistit, sed omnes qui salvari merentur, suo dignos intuitu ac miseratione iudicat. Iste autem pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum [Psal. XXXIII]. |
10 | Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. Ecce quo interrogatio Domini tendebat, ut, videlicet, confitente palam muliere veritatem suae diutinae infirmitatis, subitae credulitatis, divinae propitiationis, ac donatae sibi sanationis, et ipsa certius confirmaretur in fide, et pluribus salutis et vitae praeberetur exemplum. Denique sequitur: |
11 | Ille autem dixit: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace, et esto sana a plaga tua. Ideo filia, quia fides tua te salvam fecit. Nec dixit Fides tua te salvam factura est, sed salvam fecit. In eo enim quod credidisti, iam salva facta es. |
12 | Adhuc eo loquente, veniunt ad archisynagogum dicentes: Quia filia tua mortua est, quid ultra vexas Magistrum? Sanata a profluvio sanguinis muliere, mox filia archisynagogi mortua nuntiatur, quia dum Ecclesia a vitiorum labe mundata, et ob fidei meritum filia est cognominata, continuo Synagoga perfidiae simul et invidiae luctu soluta est. Perfidiae quidem, quia in Christo credere noluit; invidiae vero, quia Ecclesiam credere doluit. Scriptum namque est in Actibus apostolorum: Sequenti autem Sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, maledicentes [Act. XIII]. Et quod aiebant nuntii archisynagogo, Quid ultra vexas Magistrum? per eos hodieque dicitur quia adeo destitutum Synagogae statum vident, ut restaurari posse non credant; ideoque pro resuscitatione illius supplicandum esse non aestiment. Sed quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum [Marc. X]; unde apte sequitur: |
13 | Iesus autem verbo quod dicebatur audito, ait archisynagogo: Noli timere, tantummodo crede. Archisynagogus coetus doctorum legis accipitur, de quo Dominus ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei [Matth. XXIII]. Qui si credere ipse voluerit, etiam subiecta ei Synagoga salva erit. |
14 | Et veniunt in domum archisynagogi, et vident tumultum, et flentes et eiulantes multum. Et laetentur, inquit, omnes qui sperant in te, in aeternum exsultabunt et inhabitabis in eis [Psal. V]. Quia vero Synagoga laetitiam hanc dominicae inhabitationis merito infidelitatis amisit, quasi inter flentes et eiulantes mortua iacet. Nec tamen superna pietas funditus eam interire patitur, quin potius circa finem saeculi reliquias eius, secundum electionem gratiae, saluti et vitae restituet. Unde apte subiungitur: |
15 | Et ingressus ait illis: Quid turbamini, et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit. Hominibus mortua, qui suscitare nequiverant; Deo dormiebat, in cuius dispositione et anima recepta vivebat, et caro suscitanda quiescebat. Unde mos Christianus obtinuit ut mortui qui resurrecturi esse non dubitantur, dormientes vocentur, sicut Apostolus: Nolumus, inquit, vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent [I Thes. IV]. Sed et in parte allegoriae cum anima quae peccaverit ipsa moriatur [Ezech. XVIII], tamen ea quam Dominus resuscitandam atque ad vitam aeternam praevidit esse venturam, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormivisse dici non incongrue potest. |
16 | Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae, etc. Quia verbum resuscitantis irridere, quam credere malebant, merito foras excluduntur, ut pote indigni qui potentiam resuscitantis ac resurgentis mysterium viderent. Item foras turba eiicitur, ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus iacet mortua, non resurget. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitatione spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit. |
17 | Et tenens manum puellae, ait illi: Tabitha, cumi, quod est interpretatum: PUELLA, tibi dico, SURGE. Quaerat diligens lector, quare verax evangelista dictum Salvatoris exponens, interposuerit de suo Tibi dico, cum in Syro sermone quem posuit, non plus sit dictum quam Puella, surge. Nisi forte propter exprimendam vim dominicae iussionis, hoc agendum putavit, magis sensum loquentis, quam ipsa verba suis curans intimare lectoribus. Nam et familiare constat esse evangelistis atque apostolis, cum de Veteri Testamento testimonia assumunt, magis sensum propheticum ponere curare, quam verba. Tenens autem manum puellae Dominus, suscitavit eam, quia nisi prius mundatae fuerint manus Iudaeorum, quae sanguine plenae sunt, Synagoga eorum mortua non consurget. |
18 | Et confestim surrexit puella, et ambulabat. Bene surrexit, et ambulabat. Quemcunque enim peccatis mortuum supernae manus miserationis resuscitatura tetigerit, non solum a sordibus et veterno scelerum exsurgere, sed et in bonis continuo proficere debet operibus, videlicet, iuxta Psalmistam, ingrediens sine macula, et opera exercens iustitiae [Psal. XIV]. |
19 | Et obstupuerunt stupore maximo. Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret; et iussit dare illi manducare. Ad testimonium quidem verae resuscitationis dari puellae manducare praecepit, ne non veritas, sed phantasma quod apparebat ab incredulis putaretur. Sed etsi quis a spiritali morte surrexerit, coelesti necesse est mox pane satietur, et divini, scilicet, verbi et sacrosancti altaris particeps effectus. Nam, iuxta moralem intellectum, tres illi mortui quos Salvator in corporibus suscitavit tria genera resurrectionis animarum significant. Siquidem nonnulli consensum malae delectationi praebendo latente tantum cogitatione peccati sibi mortem consciscunt. Sed tales se vivificare significans Salvator, resuscitavit filiam archisynagogi nondum foras elatam, sed in domo mortuam, quasi vitium secreto in corde tegentem. Alii non solum noxiae delectationi consentiendo, sed et ipsum malum, quo delectantur exempla mortuum suum quasi extra portas efferunt. Et hos se si poeniteant resuscitare demonstrans, suscitavit iuvenem filium viduae extra portas civitatis elatum, et reddidit matri suae, quia resipiscentem a peccati tenebris animam unitati restituit Ecclesiae. Quidam vero non solum cogitando, vel faciendo, illicita, sed et ipsa peccandi consuetudine se quasi sepeliendo corrumpunt. Verum nec ad hos erigendos minor fit virtus et gratia Salvatoris, si tamen adsint cogitationes sollicitae, quae super eorum salute velut devotae Christo sorores invigilent. Nam ad hoc intimandum resuscitavit Lazarum quatuor dies in monumento habentem, et, sorore attestante, iam fetentem [Ioan. XI], quia nimirum pessima noxios actus solet fama comitari. Notandum autem quod quanto gravior animae mors ingruerit, tanto acrius necesse est, ut resurgere mereatur, poenitentis fervor insistat. Nam leviores et quotidiani erratus levioris poenitentiae possunt remedio curari. Quod occulte volens ostendere Dominus iacentem in conclavi mortuam, facillima ac brevissima voce resuscitat dicens: Puella, surge. Quam etiam ob facilitatem resuscitandi iam mortuam fuisse negaverat. Delatum autem foras iuvenem mortuum, pluribus, ut reviviscere debeat, dictis corroborat, cum ait: Iuvenis, tibi dico, surge. Quatriduanus vero mortuus, ut longa praementis sepulcri claustra evadere posset, fremuit spiritu Iesus, turbavit seipsum, lacrymas fudit, rursum fremuit, ac magna voce clamavit: Lazare, veni foras. Et sic tandem qui erat desperatus, discusso tenebrarum pondere, vitae lucique redditur. Sed et hoc notandum, quod quia publica noxa publico eget remedio, levia autem peccata leviori et secreta queunt poenitentia deleri, puella in domo iacens paucis arbitris exsurgit, eisdemque vehementer ut nemini id manifestent praecipitur. Iuvenis extra portam, turba multa comitante atque intuente, suscitatur: Lazarus de monumento vocatus in tantum populis innotuit, ut ob eorum qui videre testimonium plurimae Domino turbae cum palmis occurrerent, et multi propter illum abirent ex Iudaeis, et crederent in Iesum. Quartum vero mortuum nuntiante discipulo Dominus audivit; sed quia qui pro eius excitatione precarentur vivi defuerant: Dimitte, inquit, ut mortui sepeliant mortuos suos [Matth. VIII], id est, mali malos noxiis laudibus gravent, et quia non adest iustus qui corripiat in misericordia, oleum peccatoris impinguet caput eorum [Psal. CXL]. |