Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XIX. IN DOMINICA VIGESIMA TERTIA POST TRINITATEM.
0 | MATTH. XXII, MARC. XII, LUC XX. In illo tempore, miserunt Pharisaei insidiatores qui se iustos simularent, ut caperent Iesum in sermone, et traderent illum principatui et potestati praesidis, etc. |
1 | Quaerentes Dominum comprehendere principes sacerdotum et scribae timuerunt populum, atque ideo quod per se non poterant praesidis manibus efficere tentabant, ut velut ipsi a morte eius viderentur immunes. Nuper enim sub Caesare Augusto Iudaea subiecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat: et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi. Pharisaeis vero qui sibi applaudebant iustitiam, e contrario nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solveret, et primitiva daret, et caetera quae in lege scripta sunt [Exod. XXII] [Deut. XII], humanis legibus subiacere. Cuius seditionis adeo fomes invaluit, ut post Domini passionem insistentibus sibi Romanis, patriam, gentem et regnum, nobile illud cum sua religione templum, imo ipsam lucem perdere, quam tributa pendere maluerint. Et interrogaverunt illum, dicentes: |
2 | Magister, scimus quia recte dicis, et doces; et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. Licet nobis tributum dare Caesari, an non? Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes ministri praesidis, qui iuxta alios evangelistas [Matth. XXII] [Marc. XII] adfuisse leguntur, seditionis contra Romanos principem teneant. |
3 | Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium, cuius habet imaginem et inscriptionem? Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur. Ostendite mihi, inquit, denarium. Hoc est genus nummi quod pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris. Qui autem putant interrogationem Salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco quod utique potuerit scire Iesus cuius imago esset in nummo, sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. |
4 | Respondentes, dixerunt, Caesaris. Et ait illis: Reddite ergo quae Caesaris sunt, Caesari: et quae Dei sunt, Deo. Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari, privignum eius, qui in loco successerat vitrici, sub quo et passus est Dominus. Omnes autem reges Romani a primo Caio Caesare, qui imperium arripuerat, Caesares appellati sunt. Porro quod ait: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, nummum, tributum et pecuniam, et quae sunt Dei, Deo, decimas, primitias, oblationes ac victimas sentiamus. Quomodo ipse et reddit tributa pro se et Petro, et Deo reddit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem [Matth. XVII]. Aliter: Reddite quae Caesaris sunt, Caesari; et quae Dei sunt, Deo. Quemadmodum Caesar a vobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus, ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo anima lumine vultus eius illustrata atque signata. Unde Psalmista: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine [Psal. IV]. Hoc quippe lumen est totum hominis, et verum bonum quod non oculis, sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine. Homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei [Gen. I], quam peccando corrupit. Bonum ergo eius est verum atque aeternum, si renascendo signetur. |
5 | Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe; et mirati in responsis eius, tacuerunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum. |