Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XVII. IN DOMINICA DECIMA OCTAVA POST TRINITATEM.
0 | MARC. XII, LUC. X et XX, MATTH. XXII. In illo tempore, accessit unus de scribis et interrogavit Iesum quod esset primum mandatum. |
1 | Duae erant haereses in Iudaeis, una Pharisaeorum, et altera Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum, quas illi deuterosis vocant, iustitiam praeferebant, unde et divisi vocabantur a populo. Sadducaei autem, qui interpretantur iusti, et ipsi vindicabant sibi quod non erant. Prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus confidentibusque, et angelos, et spiritus sequentes, iuxta Acta apostolorum (Cap. XXIII) omnia denegabant. |
2 | Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Iesus autem respondit ei quod primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua [Deut. VI]. Hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Primum omnium et maximum mandatum dicit, hoc est, quod ante omnia debeamus intimo in corde singuli, quasi unicum pietatis fundamentum locare. Quod apertius in conclusione demonstravit, cum ait: |
3 | Maius horum aliud mandatum non est. Primum ergo omnium et maximum mandatum est, cognitio atque confessio divinae unitatis cum exsecutione bonae operationis. Bona autem operatio in dilectione Dei et proximi perficitur, quam breviter illis verbis commendat Apostolus, dicens: In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur [Gal. V]. |
4 | Et ait illi scriba: Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est Deus, et non est alius praeter eum: et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tanquam seipsum, maius est omnibus holocaustomatis et sacrificiis. Ostenditur ex hac responsione scribae, gravem saepe inter scribas et Pharisaeos quaestionem esse versatam, quod esset mandatum primum sive maximum divinae legis, quibusdam videlicet hostias et sacrificia laudantibus, aliis vero maiore auctoritate fidei et dilectionis opera praeferentibus, eo quod plurimi Patrum ante legem absque omni victimarum et sacrificiorum consuetudine ex fide tantum, quae per dilectionem operatur, placerent Deo, summique apud ipsum loci haberentur: nemo autem unquam absque fide et dilectione per holocausta solum, et sacrificia Deo placuisse inveniretur. In qua sententia scriba iste etiam se fuisse declaravit. |
5 | Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Non longe fuit a regno Dei, quia sententiae illius, quae Novi Testamenti et evangelicae perfectionis est propria, fautor exstitisse probatus est. Unde solertius quaerendum quomodo dicat Matthaeus (Cap. XXII), quod scriba hic, sive legis doctor (ut ipse appellat) tentans Dominum de mandato primo sive maximo interrogaverit, quem secundum hunc evangelistam Dominus non longe esse a regno Dei asseverat, cum constet eos qui tentando sapientiam quaerunt, hanc invenire non posse: ideoque nec regni coelestis, quae sapientibus solum panditur, appropinquare ianuae. Dicit enim Scriptura: Et in simplicitate cordis quaerite illum; quoniam invenitur ab iis qui non tentant illum [Sap. I]. Nisi forte dicamus quod tentaturus quidem Dominum adierit, sed audito eius responso correptus, mox ad pietatis gratiam redierit; et quem prius tentando decipiendum putabat, postmodum amplectendo sequendum esse cognoverit. Aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam, tanquam decipere volentis inimicum; sed cautam potius, tanquam experiri amplius volentis ignotum. Neque enim frustra scriptum est, Qui facile credit, levis est corde, et minorabitur [Eccl. XIX]. |
6 | Et nemo iam audebat eum interrogare. Pharisaei et Sadducaei, et caeteri principes Iudaeorum, quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire quod pateret insidiis: quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus, venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere. |
7 | Et respondens Iesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribae Christum Filium David esse? Ipse enim dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [Psal. CX]. Ipse enim David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? Interrogatio Iesu nobis proficit usque hodie contra Iudaeos. Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino, si simplex est homo, et tamen filius David, quomodo vocet eum David Dominum suum, non erroris incerto, nec propria voluntate, sed in Spiritu sancto. Non autem reprehenduntur quia David filium dicunt, sed quia Filium Dei eum esse non credunt. Siquidem ipse et Dominus David est, Deus ante tempora manendo, et filius David apparuit homo in temporis fine nascendo. Quod autem a Patre subiiciuntur ei inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae, qua in altero alter operatur, significat. Nam et Filius subiicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram. |