monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XV. IN DOMINICA DECIMA SEXTA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA XVII. IN DOMINICA DECIMA OCTAVA POST TRINITATEM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XVI. IN DOMINICA SEPTIMA DECIMA POST TRINITATEM.

0 LUC. XIV. In illo tempore, cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum, etc.
1 Hydropis morbus ab aquoso humore vocabulum trahit: Graece enim ὕδωρ aqua vocatur. Est autem humor subcutaneus de vitio vesicae natus, cum inflatione turgente et anhelitu fetido: propriumque est hydropici, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitire. Et ideo recte comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat; comparatur diviti avaro, qui quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit.
2 Et respondens Iesus dixit ad legisperitos et Pharisaeos: Licet Sabbato curare? At illi tacuerunt. Quod dicitur respondisse Iesus, ad hoc respicit quod praemissum est: Et ipsi observabant eum. Dominus enim novit cogitationes hominum [Psal. XCIII]. Sed merito interrogati tacent, qui contra se dictum quidquid dixerint, vident. Nam si licet Sabbato curare, quare Salvatorem an curet observant? si non licet, quare ipsi Sabbato pecora curant.
3 Ipse vero apprehensum sanavit ac dimisit. Provida dispensatione Dominus ante legisperitos et Pharisaeos hydropicum curat, et mox contra avaritiam disputat, ut videlicet per huius aegritudinem corporis, in illis exprimeretur aegritudo cordis. Denique post multa disputationis eius hortamenta, subiunctum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum [Luc. XVI]. Hydropicus quippe quo amplius biberit, amplius sitit. Et omnis avarus sitim multiplicat, qui cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad expetenda alia amplius anhelat.
4 Et respondens ad illos dixit: Cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadit, et non continuo extrahet illum die Sabbati? Sic observatores sui Pharisaeos convincit, ut eosdem etiam avaritiae condemnet. Si vos, inquit, in Sabbato asinum, aut bovem, aut aliud quodlibet animal in puteum decidens eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est pecore, debeo liberare? Congruenterque hydropicum animali quod cecidit in puteum comparavit: humore enim laborabat. Sicut illam mulierem quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab eadem alligatione solvebat, comparavit iumento quod solvitur ut ad aquam ducatur [Luc. XIII]. Et bene utroque loco bovem posuit et asinum, quia sive sapientes quosque et hebetes, sive, ut supra dictum est, utrumque populum eos significare sentiamus, eum videlicet cuius cervicem iugum legis attrivit, atque eum quem quilibet seductor reperit, quasi brutum animal, et nulla ratione renitens, quo voluit errore subtraxit, omnes Salvator adveniens, Satanae vinculum adstrictos, omnes in imo concupiscentiae puteo demersos invenit. Non est enim distinctio, omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu [Rom. III].
5 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Aperta quidem ad litteram est haec admonitio Salvatoris, docens humilitatem non solum apud Deum, sed etiam apud homines esse laudabilem: sed quoniam hanc evangelista non frustra parabolam vocat, breviter intuendum quid etiam mystice signet. Nuptias appellari Christi et Ecclesiae coniunctionem multis locis apparet. Et quibus unum est: Nunquid possunt filii nuptiarum quandiu sponsus cum illis est, ieiunare [Marc. II]? Aliud: Simile factum est regnum coelorum homini, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vacare invitatos ad nuptias [Matth. XXII]. Has ergo nuptias quisquis invitatus adierit, id est, Ecclesiae se membris fidei gratia coniunxerit, non discumbat in primo loco, hoc est, non se de meritis gloriando, quasi caeteris sublimior extollat. Et quidem studeat iuxta alterius loci parabolam [Matth. XXII] veste nuptiali vestitus, hoc est virtutum fulgore coruscus apparere, sed ipsarum habitum virtutum loco devotae humilitatis adornet.
6 Ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Honoratiori post invitato locum dat ille qui de longae suae conversationis confidentia securior factus, cita illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate praeitur. Et cum rubore novissimum tenet, quando de altis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione celsum sentiebat, humiliat dicens cum Propheta: Egens sum ego, et in laboribus a iuventute mea, exaltatus autem humiliatus sum et confusus [Psal. LXXXVII].
7 Sed cum vocatus fueris, vade, et recumbe in novissimo loco. Quanto magnus es, inquit, humilia te in omnibus [Eccl. III]. Et Psalmista gloriatur: Humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum [Psal. CXVIII]. Manifeste significans ita se a Domino posse vivificari, si de suis ipse virtutibus humilia sentiret.
8 Ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Veniens Dominus quem humilem invenerit, amici nomine beatificans, superius ascendere praecipiet. Quicunque enim humiliaverit se sicut parvulus, hic est maior in regno coelorum [Matth. XVIII].
9 Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Pulchre dicitur: Tunc erit tibi gloria, ne nunc quaerere incipias quod tibi servatur in fine; quia, sicut Salomon ait, Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit [Prov. XX]. Potest autem et in hac vita intelligi, qui in novissimo loco recumbens invenitur Domino veniente sublimatus: quia quotidie Dominus suas nuptias intrat, quotidie mores, sedes, habitus convivantium diiudicat, et superbos despiciens humilibus saepe tanta sui Spiritus munera praestat, ut eos merito simul discumbentium, hoc est in fide quiescentium coetus unanima admiratione glorificet, stupensque in auctoris sui laudationem prosiliat dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum [Psal. CXXXVIII].
10 Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Et ex hac conclusione manifeste claret, praecedentem Domini sermonem typice intelligendum. Neque enim mox omnis qui se coram hominibus exaltat, humiliabitur, aut qui se in conspectu hominum humiliat, exaltabitur ab eis; sed e contrario nonnunquam qui se vel in apice dignitatis, vel in alia qualibet acquirenda gloria sublevat, usque in finem exaltari non cessat. Similiter et humilis quilibet ac verecundus in sua qua contentus est usque ad vitae terminum mediocritate perseverat. Et ideo quia iuxta Veritatis sententiam, omnis qui se incaute de meritis allevat, humiliabitur a Domino, et qui provide se de bene factis humiliat, exaltabitur ab eo, in eumdem procul dubio sensum praemissus sermo Redemptoris, quo primos in nuptiis accubitus quaeri vetat, congruit.
11 Dicebat autem et ei qui se invitaverat: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites. Fratres, amicos, et divites, alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed sicut caetera necessitatis humanae commercia, ubi et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia, ad promerenda vitae coelestis praemia nil valere ostendit. Denique subiungit:
12 Ne forte et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio. Non ait, et fiat tibi peccatum, sed et fiat, inquit, tibi retributio. Cui simile est quod alibi dicit: Et si benefeceritis iis qui vobis benefaciunt [Luc. VI], quae vobis est gratia? Neque hic dicit, Peccatum est vobis; sed, Quae vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt. Quamvis sunt quaedam mutua fratrum, amicorum, cognatorum vicinorumque divitum convivia, quae non solum in praesenti retributionem, sed et damnationem percipiunt in futuro: denique ab Apostolo inter opera tenebrarum adnumerantur. Sicut in die, inquit, honeste ambulemus, non in comessationibus, et ebrietatibus [Rom. XIII]. Comessationes quippe sunt luxuriosa convivia, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi, ut neminem pudeat inhoneste aliquid dicere aut facere: quia ad hoc convenitur ut foeda illic gerantur copia vini, et incitetur libidinis diversa voluptas.
13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum. Resurrectionem iustorum dicit, qui etsi omnes resurgant, eorum tamen non immerito quasi propria cognominatur, qui in hac se beatos non dubitant esse futuros. Ergo qui pauperes ad convivium vocat, in futuro praemium percipiet; qui amicos, fratres et divites vocat, recipit mercedem suam. Sed et si hoc propter Deum facit in exemplum filiorum beati Iob, sicut caetera fraternae dilectionis officia, ipse qui iussit, remunerat. Qui gulosos ac luxuriosos propter lasciviam invitat, poena in futuro plectetur aeterna.
14 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit ei: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Panis qui manducatur in regno Dei, non iuxta Cerinthum corporalis intelligendus est cibus, sed ille utique qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; id est, si quis meae incarnationis sacramento perfecte incorporatus meae divinae maiestatis visione frui meruerit, hic perpetua vitae immortalis beatitudine gaudebit.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XV. IN DOMINICA DECIMA SEXTA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA XVII. IN DOMINICA DECIMA OCTAVA POST TRINITATEM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16