Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XV. IN DOMINICA DECIMA SEXTA POST TRINITATEM.
0 | LUC. VII. In illo tempore, ibat Iesus in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius, et turba copiosa, etc. |
1 | Naim civitas est Galilaeae in secundo milliario Thabor montis, contra Meridiem, iuxta Endor, qui est vicus grandis in quarto milliario eiusdem montis ad Meridiem. |
2 | Et ibant cum illo discipuli eius, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae. Defunctus hic qui extra portam civitatis multis est intuentibus elatus, significat hominem lethali criminum funere soporatum, eamdemque insuper animae mortem non cordis adhuc cubili tegentem, sed ad multorum notitiam per locutionis operisve indicium quasi per suae civitatis ostia propalantem. Qui bene filius unicus matri suae fuisse perhibetur, quia licet e multis collecta personis una sit perfecta et immaculata virgo mater Ecclesia, singuli quique tamen fidelium universalis se Ecclesiae filios rectissime fatentur. Nam et electus quilibet, quando ad fidem imbuitur, filius est; quando alios imbuit, mater. Annon materno erga parvulos agebat affectu, qui ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis [Gal. IV]? Portam civitatis qua defunctus efferebatur, puto aliquem de sensibus esse corporeis. Qui enim seminat inter fratres discordias, qui iniquitatem in excelsum loquitur [Prov. VI] [Psal. LXII], per oris portam extrahitur mortuus. Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam [Matth. V], per oculorum portam suae mortis indicia profert. Qui fabulis otiosis, obscenisve carminibus, vel detractionibus aurem libenter aperit, hanc animae suae portam mortis efficit, caeterosque qui non servat sensus, mortis sibi ipse reddit aditus. Obsecro, Domine Iesu, cunctas meae civitatis portas iustitiae facias, ut ingressus in eas confitear nomini tuo, tuaeque maiestati cum ministris coelestibus eam crebrius invisenti, non fetor elati cadaveris occurrat, sed occupet salus muros illius, et portas eius laudatio. |
3 | Et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. Viduam esse Ecclesiam, omnis anima quae sponsi Dominique sui se morte redemptam meminit, agnoscit. Divino autem nutu multa Dominum turba, multa viduam comitabatur, ut viso tanto miraculo multi testes, multi Dei fierent laudatores. |
4 | Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Desiste, inquit, quasi mortuum flere quem mox resurgere videbis. Ubi mystice Novati dogma confunditur, qui de sua munditia superbe gloriatus, humilem poenitentum mundationem evacuare conatur, veramque matrem Ecclesiam de natorum suorum spiritali exstinctione plorantem, spe vitae redonandae negat consolari debere. Et pulchre evangelista Dominum prius misericordia motum esse super matrem, ac sic filium suscitare testatur, ut in uno nobis exemplum imitandae pietatis ostenderet, in altero fidem mirandae potestatis astrueret. |
5 | Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant, steterunt. Loculus in quo mortuus effertur, male secura desperati peccatoris conscientia est. Qui vero sepeliendum portant, vel immunda desideria, quae hominem rapiunt in interitum, vel lenocinia blandientium sunt venenata sociorum, quae peccata nimirum dum favoribus tollunt, accumulant, peccantesque contemptu quasi aggere terrae obruunt. De quibus alibi dicitur: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos [Matth. VIII]. Mortuos quippe mortui sepeliunt, cum peccatores quique sui similes alios nocivo favore demulcent, congestaque pessimae adulationis mole, et ne qua aliquando spe resurgendi potiantur, opprimunt. Domino ergo loculum tangenti funeris baiuli steterunt, quia superni formidine iudicii attracta conscientia, et carnalium saepe affluentiam voluptatum, et iniuste laudantium turbam coercens, ad seipsam revertitur, vocantique ad vitam festina, respondet Salvatori. Unde recte sequitur: |
6 | Et ait: Adolescens, tibi dico, Surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui, et dedit illum matri suae. Residet quippe qui erat mortuus, cum interna compunctione reviviscit peccator; incipit loqui, cum reducis indicia vitae cunctis qui peccatum luxerant, ostendit: redditur matri, cum per sacerdotalis decreta iudicii communione sociatur Ecclesiae. |
7 | Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis. Quanto desperatior animae mors ad vitam revocatur, tanto plures eodem corriguntur exemplo. Vide David prophetam, vide apostolum Petrum, quorum quo gradus altior, eo casus gravior; quo autem gravior casus, eo pietas erigentis gratior: quo vero gratior in eis Domini pietas apparuit, eo certior cunctis poenitentibus spes salutis apparuit, ut iure omnes qui audiunt, dicant: |
8 | Quia Deus visitavit plebem suam. Non tantummodo verbum suum semel incorporando, sed etiam nostra hoc ut suscitari debeamus, semper in corda mittendo. |