Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XIV. IN DOMINICA DECIMA QUINTA POST TRINITATEM.
0 | LUC. XVI, MATTH. VI. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Nemo servus potest duobus dominis servire, etc. |
1 | Quia non valet simul transitoria et aeterna diligere. Si enim aeternitatem diligimus, cuncta temporalia in usu, non in affectu possidemus. |
2 | Aut enim unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Haec verba diligenter consideranda sunt. Nam qui sint duo domini consequenter exponit, dicens: |
3 | Non potestis Deo servire et mammonae. Audiat hoc avarus, audiat qui censetur vocabulo Christiano, non posse simul mammonae, hoc est, divitiis Christoque serviri. Et tamen non dixit: Qui habet divitias, sed: Qui servit divitiis. Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus. Qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus. Sed qui servit mammonae, illi utique servit, qui, rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps huius saeculi a Domino dicitur [Ioan. XIV]. Ergo aut unum odiet, aut alterum diliget, ut fieri debet: odiet, scilicet, diabolum, diliget Deum. Aut uni adhaerebit, et alterum contemnet: adhaerebit, scilicet, diabolo, cum quasi eius praemia temporalia sectatur; contemnet autem Deum, non dixit odiet, sed sicut solent minas eius postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate eius ad impunitatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adiicias peccatum super peccatum, et dicas: Miseratio Dei magna est [Eccli. V]. |
4 | Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant ilum. Monebat quidem Dominus Scribas et Pharisaeos non superbe sapere, non de sua iustitia praesumere, sed et peccatores publicanosque recipere poenitentes, et sua quae forte inciderent eleemosynis peccata redimere; sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis et parcimoniae duas maxime deridebant ob causas. Quia, scilicet, vel minus utilia, neque unquam facienda quasi noxius imperaret; vel certe utilia, sed a se iam facta superfluus ingereret. |
5 | Et ait illis: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra. Quid quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Iustificant se coram hominibus, qui peccatores quidem quasi infirmos desperatosque contemnunt, se autem ipsos quasi perfectos in omnibus cunctaeque fragilitatis expertes eleemosynarum remedio opus habere non credunt. Sed haec noxii tumoris altitudo quam fit iuste damnanda, videt ille qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium [I Cor. IV]. |