Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XIII. IN DOMINICA DECIMA QUARTA POST TRINITATEM.
0 | LUC. XVII. In illo tempore, dum iret Iesus in Hierusalem, transibat per mediam Samariam. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, etc. |
1 | Leprosi non absurde intelligi possunt, qui scientiam verae fidei non habentes varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et iactantiam sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est, quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permista in una disputatione vel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram tanquam veris falsisque colorum locis humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut, si fieri potest, longius remoti, magno clamore Christum interpellent. Unde et apte subiungitur: |
2 | Qui steterunt a longe et levaverunt vocem, dicentes Iesu praeceptor, miserere nostri. Et bene ut salventur, Iesum praeceptorem nominant. Quia enim in eius verbis se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant: cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt. Nam sequitur: |
3 | Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est dum irent, mundati sunt. Nullum Dominus eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit invenitur misisse ad sacerdotes nisi leprosos, quia, videlicet, sacerdotium Iudaeorum figura erat futuri sacerdotii regalis, quod est in Ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus Christi summi et veri principis sacerdotum. Et quisquis vel haeretica pravitate, vel superstitione gentili, vel Iudaica perfidia, vel etiam schismate fraterno, quasi vario colore per Domini gratiam caruerit, necesse est ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum quem acceperit, ostendat. Caetera vero vitia tanquam valetudinis et quasi membrorum animae atque sensuum, per seipsum interius in conscientia et intellectu Dominus sanat et corrigit. Denique et Paulus voce Domini audita: Quid me persequeris? Et: Ego sum Iesus quem tu persequeris [Act. IX], ad Ananiam tamen missus est, ut illo sacerdotio quod in Ecclesia constitutum est sacramentum doctrinae fidei perciperet, et verus eius approbaretur color; non quia non potest per seipsum Dominus omnia facere (nam quis alius haec facit etiam in Ecclesia?), sed ut ipsa societas congregatorum fidelium approbando in invicem atque communicando verae fidei doctrinam, in omnibus quae dicuntur verbis, vel signantur sacramentis, tanquam unam speciem veri coloris obducat. Cornelius etiam cum et eleemosynae eius acceptae, et preces eius auditae illi ab angelo nuntientur, propter doctrinae tamen sacramentorumque unitatem ad Petrum iubetur mittere, tanquam illi et suis diceretur: Ite, ostendite vos sacerdotibus; nam et cum irent, mundati sunt [Act. X]. Iam enim ad eos venerat Petrus, sed tamen ipsi nondum accepto baptismatis sacramento, nondum spiritualiter ad sacerdotes pervenerant, et tamen infusione Spiritus sancti, et admiratione linguarum, eorum mundatio declarata est. |
4 | Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum, et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens. Unus iste qui magnificans Deum regressus est, unius Ecclesiae devotam Christo humilitatem significat: qui bene cadens ante pedes Domini gratias egit. Ille enim vere Deo gratias agit, qui, repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia Conditoris agnoscit. Unde et recte subiungitur: |
5 | Et hic erat Samaritanus. Samaritanus quippe interpretatur custos. Quo nomine ille populus aptissime significatur, qui gratias agendo ei a quo accepit, tribuit omne quod accepit, quodammodo cantans illud de psalmo: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu, Deus, susceptor meus es, Deus meus, misericordia eius praeveniet me [Psal. LVIII]. Cadit autem in faciem, quia ex malis quae se perpetrasse meminit erubescit; ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Unde et Paulus quasi quibusdam in facie iacentibus dicebat: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis [Rom. VI]? At contra de ascensione equi, id est, de eo qui in huius mundi gloria elatus est, dicitur: Ut cadat ascensor eius retro [Gen. XLIX]. Rursumque de persecutoribus Domini scriptum est: Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram [Ioan. XVIII]. Quid est hoc, quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ibi procul dubio cadit ubi non videt; qui vero ante se ceciderit, ibi cecidit ubi videt? Iniqui ergo quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt ubi quid eos tunc sequatur, modo videre non possunt. Iusti vero quia istis visibilibus semetipsos sponte deiiciunt, ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes humiliantur. |
6 | Respondens autem Iesus dixit: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Unum si addatur ad novem, quaedam effigies unitatis impletur; quo fit tanta complexio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur, et haec per infinitatem numeri regula custodiatur. Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur, et decem sint: unum autem non eis indiget, ut custodiat unitatem. Quomobrem ut unus ille qui gratias egit, unicae Ecclesiae significatione approbatus atque laudatus est, ita illi novem qui gratias non egerunt reprobi effecti, a consortio unitatis exclusi sunt. Ideoque tales in novenario numero tanquam imperfecti remanebunt. Et merito eos Salvator quasi ignotos ubi sunt inquirit: scire enim Dei eligere, nescire reprobare est. |
7 | Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Secundum corpus quidem facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni: secundum significationem autem huius miraculi, conturbat considerantem, quomodo mundus dici possit ingratus. Sed iam facile est etiam illud videre, fieri posse ut quisque in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequatur, et omnia secundum catholicae regulam disserat, distinguat a Creatore creaturam, eaque manifestetur varietate mendaciorum tanquam lepra caruisse, et tamen ingratus sit Deo et Domino mundatori suo, quia, elatus superbia, gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur, similisque efficitur eis de quibus dicit Apostolus: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt [Rom. I]. Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sed tamen statim accusat ingratos. |
8 | Et ait illi: Surge, vade; fides tua te salvum fecit. Qui devotus ante Dominum cecidit, surgere et ire praecipitur; quia qui infirmitatem suam subtiliter cognoscens humiliter iacet, per divini verbi consolationem surgere ad fortia opera, et crescentibus quotidie meritis ad perfectiora passim proficere iubetur. Si autem fides salvum fecit eum quem ad agendas Salvatori et emundatori suo gratias inclinavit, ergo perfidia perdidit eos, qui de acceptis beneficiis Deo gloriam dare neglexerunt. Quapropter et haec lectio superiori ea ratione coniungitur, quod ibi fidem per humilitatem augeri debere parabola data decernitur; hic autem manifestius ipsis rebus ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed exsecutam fidei operationem esse, quae salvum faciat credentem, detque gloriam Patri qui est in coelis. Amen. |