monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA IX. IN DOMINICA DECIMA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA XI. IN DOMINICA DUODECIMA POST TRINITATEM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA X. IN DOMINICA UNDECIMA POST TRINITATEM.

0 LUC. XVIII. In illo tempore, dixit Iesus ad quosdam, qui in se confidebant tanquam iusti, et aspernabantur caeteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus, alter publicanus, etc.
1 Quia parabolam Dominus qua semper orare et non deficere docebat, ita conclusit, ut diceret, veniente iudice, difficile fidem in terra reperiendam, ne quis sibi forte de supervacua fidei cognitione, vel etiam confessione blandiretur, mox altera iuncta parabola diligentius ostendit a Deo fidei non verba examinanda, sed opera: inter quae nimirum opera maxime regnat humilitas. Unde et supra cum fidem grano sinapis minuto quidem, sed ex contritione flagranti compararet, quasi exponendo subiunxit: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus [Luc. XVII]. Cui contra superbi cum nequaquam omnia, sed modicum quid eorum quae praecepta sunt faciant, non solum mox de sua iustitia praesumunt, sed et infirmos quosque despiciunt, atque ideo quasi fide vacui, cum oraverint, non exaudiuntur.
2 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisaeus, et alter publicanus. Publicanus humiliter orans, ad illa praefatae viduae, hoc est Ecclesiae, membra pertinet, de quibus supra dicitur: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se [Luc. XVIII]. Pharisaeus autem merita iactans, ad ea de quibus terribilis in conclusione sententia subditur: Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?
3 Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Quatuor sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant; aut certe cum iactant se habere quod non habent; aut despectis caeteris, singulariter videri appetunt habere quod habent. Quia Pharisaeus istae iactantiae peste laborasse deprehenditur, qui idcirco de templo absque iustificatione descendit, quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit.
4 Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Ezechiel propheta de ostensis sibi coeli animalibus scribit: Et totum corpus plenum oculis, in circuitu ipsorum quatuor [Ezech. I]. Corpora quippe animalium idcirco plena oculis describuntur, quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est, bona desiderabiliter providens, mala solerter cavens. Sed nos saepe dum aliis rebus intendimus, fit ut alia negligamus; et ubi negligimus, ibi procul dubio oculum non habemus. Nam ecce Pharisaeus ad exhibendam abstinentiam, ad impendendam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habuerat, sed ad humilitatis custodiam non habebat. Et quid prodest quod contra hostium insidias pene tota civitas caute custoditur, si unum foramen apertum relinquitur unde ab hostibus intretur?
5 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quantam veniae fiduciam digne poenitentibus praebet, quod publicanus qui reatum suae nequitiae perfecte cognovit, flevit, confessus est, et si iniustus ad templum venit, iustificatus a templo rediit. Typice autem Pharisaeus Iudaeorum est populus, qui iustificationibus legis extollit merita sua; publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus, confitetur peccata sua. Quorum superbiendo unus recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus.
6 Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Et de utroque populo praefato, et de omni superbo vel humili recte potest intelligi, sicut et illud quod alibi legimus: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur [Prov. 15 ] [et 16]. Quapropter et de verbis elati Pharisaei quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam humilitatis qua sublimemur assumere: ut sicut ille consideratis et peiorum vitiis et suis virtutibus est elatus ad ruinam, ita nos non nostra solum pigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis humiliemur ad gloriam, quatenus unusquisque nostrum haec apud se supplex ac submissus obsecret: Deus omnipotens, miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi tui, contemptu saeculi sublimes, iustitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum, qui post flagitia publica poenitendo tibi meruerunt esse devoti. Qui etiam si quid boni tua gratia largiente fecero, quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur, ignoro.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA IX. IN DOMINICA DECIMA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA XI. IN DOMINICA DUODECIMA POST TRINITATEM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10