Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA VIII. IN DOMINICA NONA POST TRINITATEM.
0 | LUC. XVI. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae. Iam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas, etc. |
1 | In villico hoc quem dominus eiiciebat de villicatu, et laudavit eum quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Non enim aut Domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus; aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas est intelligi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicaverint. De quibus etiam dicit, Quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam [Matth. X]. Sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt. Sicut etiam de iudice iniquitatis qui interpellabatur a vidua, comparationem duxit ad iudicem Deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est, villici sane vocabulo discimus eos, qui pecunias habent, non iam dominos suae, sed alienae potius rei dispensatores esse putandos. Qui si iuxta huius servi exemplum sedulo finiendae villicationis ac rationis reddendae tempus praeviderint, facile terrenorum omnium delectatione simul et dilectione nudati, plus sibi de amicis conquerendis in futuro, quam divitiis in praesenti colligendis prospicere curabunt. Qui multa secum anxius pertractando, Quid faciam? inquit, fodere non valeo, mendicare erubesco. Ablata quippe villicatione, fodere non valemus, quia finita hac vita in qua tantum licet operari, nequaquam ultra bonae conversationis fructum ligone devotae compunctionis licet inquirere. Mendicare, confusionis est: illo scilicet pessimo genere mendicandi, quo virgines illae fatuae mendicasse referuntur, quae, ingruente tempore nuptiarum, oleo virtutum deficiente, sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur [Matth. XXV], et de quo Salomon ait, Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei [Prov. XX]. |
2 | Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit, Centum cados olei. Dixitque illi, Accipe cautionem tuam, et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait, Centum coros tritici. Ait illi, Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Cadus Graeca amphora est, continens urnas tres, corus vero modios triginta complectitur. Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in levitas Iudaeus quisque operatur, in Christi Ecclesia abundet iustitia eius, super Scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti dimidias, dent sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zachaeus [Luc. XIX]: aut certe duplicet decimas ut duas decimas dando superet impendia Iudaeorum. Nisi forte quis simpliciter accipiendum putet, quod omnis qui indigentiam cuiuslibet pauperis sanctorum, vel ex dimidia, vel certe ex quinta parte, quantum viginti, vel quinquaginta ad centum sunt, alleviaverit, certa suae misericordiae sit mercede donandus. |
3 | Et laudavit Dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset. Quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Audiant sapientes huius saeculi, ut stultam sapientiam deserere, et sapientem Dei stultitiam discere queant, quanti eorum sapientiam divina aequitas aestimaverit, quos non vere prudentes, sed in generatione sua prudentes esse commemorat, iuxta hoc quod alibi dicitur: Vae, qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes (Isaiae V). Necnon et amatores aeternae vitae filios lucis appellando, non aliud eos qui sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt, quam filios arguit esse tenebrarum. Filii autem lucis et filii huius saeculi vocantur [Ier. IV], quomodo filii regni et filii perditionis. Cuius enim quisque agit opera, eius cognominatur et filius. |
4 | Et ego vobis dico, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Mammonam iniquitatis ob hoc appellat istam pecuniam quam possidemus ad tempus, quia mammona divitiae interpretantur. Nec sunt istae divitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae. A iustis vero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiae nisi coelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spiritaliter supplentes, exclusa egestate miseriae, beatitudinis copia ditabuntur. Si autem hi qui praebent eleemosynam, de iniquo mammona faciunt sibi amicos, a quibus in aeterna tabernacula recipiantur, quanto magis hi qui spiritales largiuntur epulas, qui dant conservis cibaria in tempore suo, certissima debent spe summae retributionis erigi? |
5 | Qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est. et qui in modico iniquus est, et in maiore iniquus est. Sunt qui viscera pietatis et opera misericordiae, quae proximis debentur, ignorantes, merito tamen se castitatis, vigiliarum, longae orationis, plenae fidei, ieiuniorum, caeterarumque virtutum quae Dei dilectio gignere solet, veraciter fideles existimant: sed ipso iudice attestante, qui fidelis est in minimo, id est, in pecunia cum paupere participanda, et in maiore fidelis est, illo videlicet actu, quo specialiter adhaerere Creatori, et unum cum eo spiritus effici desiderat. At qui temporalia quae possidet, recte dispensare dissimulat, aeternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat. Qui enim non diligit fratrem suum quem, videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere [I Ioan. IV]? Et sicut idem dicit, Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo [Ioan. III]? |
6 | Si ergo in iniquo mammone fideles non fuistis, quod vestrum est, quis credit vobis? De iniquo mammone quod divitias malorum significet, supra explanatum est. Quarum mentionem Salvator faciens alibi dicit, Quia fallacia divitiarum suffocat verbum [Matth. XXIII]. Veras autem divitias vel ipsa aeternae vitae gaudia, de quibus scriptum est, quae divitiae haereditatis eius in sanctis, vel virtutum spiritalium, quibus ad vitam pervenitur, copiam significat, de quibus dicit Isaias: Divitiae salutis, sapientia et scientia: timor Domini, ipse thesaurus eius [Isa. XXXIII]. |
7 | Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Alienae sunt a nobis huius saeculi facultates, id est, extra naturam sitae. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus. Nostra autem possessio, regnum coelorum: nostra vita Christus est: nostrae opes sunt spiritalium operum fructus [I Tim. VI], de quibus Salomon ait: Redemptio animae viri, propriae divitiae eius [Prov. XIII]. Arguit ergo Pharisaeos fraudis et avaritiae, qui quoniam in facultatibus suis fideles non fuerunt, communia Conditoris bona privatim habere malentes, nec Christum accipere meruerunt, quem publicanus ille, cuius paulo ante memini, Zachaeus, ut acquirere posset, dimidiam partem bonorum suorum obtulit [Luc. XIX]. |