monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA VI. IN DOMINICA SEPTIMA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA VIII. IN DOMINICA NONA POST TRINITATEM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA VII. IN DOMINICA OCTAVA POST TRINITATEM.

0 LUC. VI, MATTH. VII. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus sunt autem lupi rapaces. Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos, etc.
1 Contra hypocritam quae coeperat Christus Iesus Salvator noster, exsequitur. Si veram, inquit, et non fictam vis habere iustitiam, quae verbis ostentas etiam factis compensare curato, ut bona existens arbor, bonis orneris et fructibus. Quia etsi se fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala: etsi reprehendat insontem, non ideo malus est qui facit opera bona.
2 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Qui sit fructus, quo mala bonave dignosci debeat arbor, Apostolus ostendit, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia quae praedico vobis sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, rontinentia [Galat. V]. Caeterum eleemosyna, vel oratio, vel ieiunium, fructus quidem est proprie bonorum, sed nonnunquam simulate etiam usurpatus a malis, de quibus Dominus ait: Quia receperunt mercedem suam [Matth. VI]. Et alibi: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces [Matth. VII]. Sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi, dum aliud ostentant ad decipiendum, aliud exerunt ad depraedandum vel interficiendum eos qui sub isto vestitu ovino lupos videre non possunt. Hic ergo non est fructus de quo cognosci arborem monet, sed ille qui est supra monstratus.
3 Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Spinas reor et rubum saeculi curas et punctiones esse vitiorum, de quibus peccanti homini dictum est: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi [Gen. III]. Ficus vero et uvam dulcedinem conversationis novae, quam Dominus in nobis esurit, et fervorem dilectionis qui laetificat cor hominis de quibus Evangelio coruscante vox turturis in terra longe lateque resonabat, ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem [Cant. II]. Non autem de spinis ficus, non uva de rubo colligitur, quia mens adhuc veteris hominis consuetudine depressa simulare potest, sed fructus novi hominis ferre non potest. Quod si quis obiicere voluerit ac dicere quod et Moyses de rubo vindemiarit uvam, quando a cognato gentili consilium utile suscepit [Exod. XVIII]: et de spinis collegerint ficus hi, quibus dictum est de Pharisaeis, Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII], sciat quia sicut verax nonnunquam palmes sepi involuta recumbit, portansque fructum spina non suum usibus servat humanis: sic dicta vel acta malorum, si quando bonis prosunt, non hoc ipsi faciunt mali, sed fit de illis superno providente consilio.
4 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo profert malum. Idem thesaurus cordis quod radix est arboris, et quod de corde profertur, idem est quod arboris fructus. Qui ergo thesaurum in corde patientiae perfectique habet amoris optimos nimirum fructus effundens, diligit inimicum, benefacit odienti, benedicit maledicenti, orat pro calumniante, percutienti se vel despolianti non reluctatur, omni petenti tribuit, sua ablata non repetit, non iudicare, non condemnare desiderat, errantem patienter amanterque corrigit, et caetera quae supra Salvator edocuit [Luc. VI]. At qui nequam thesaurum corde servat, odit amicum, maledicit diligenti, maledicit benedicenti [Matth. V], et caetera quae dominicus sermo redarguit, bono thesauro contraria peragit. Qui ne sibi frustra blandiretur, ex eo quod sequitur:
5 Ex abundantia enim cordis os loquitur. Quasi non fructus arboris, sed folia, hoc est verba solum, et non magis opera, vel veri Christiani, vel hypocritae quaerantur, consequenter Dominus adiungit:
6 Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? Ac si aliis verbis ita diceret: Quid folia rectae confessionis vos germinare iactatis, qui nullos operis boni fructus ostenditis? Unde Apostolus pretiosum a vili separaturus: hoc est, bonum thesaurum a malo, bonam arborem a mala, perfectum boni magistri discipulum ab hypocrita, ducem videntem a caeco secreturus, ait: Veniam autem ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem [I Cor. IV]. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Per oris ergo locutionem Dominus universa quae vel actu, vel fatu, vel cogitatu de corde proferimus, insinuat, quae magis quam hominibus dicta nuda et aperta sunt oculis eius. Nam et moris est Scripturarum, verba pro rebus ponere, unde Psalmista: Dic, inquit, animae meae: Salus tua ego sum [Psal. XXXIV, I] [saiae XXXIX, et IV Reg. XX], et Ezechias, Non fuit verbum, quod non ostenderim eis. Qui utique rerum, et non verborum Chaldaeis revelarat arcana. Itemque Apostolus, Et nemo dicit Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII]: pro eo ut diceret, Nemo Dominum Iesum intellectu cernit, nemo voluntate amplectitur, nisi per gratiam Spiritus sancti.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA VI. IN DOMINICA SEPTIMA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA VIII. IN DOMINICA NONA POST TRINITATEM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7