monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA V. IN DOMINICA QUINTA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA VII. IN DOMINICA OCTAVA POST TRINITATEM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA VI. IN DOMINICA SEPTIMA POST TRINITATEM.

0 MARC. VIII, MATTH. XV. In illo tempore, cum multa turba esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: Misereor super turbam, qui ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, etc.
1 In hac lectione consideranda est in uno eodemque Redemptore nostro distincta operatio divinitatis et humanitatis: atque error Eutychetis, qui unam tantum in Christo operationem dogmatizare praesumit, procul a Christianis finibus expellendus. Quis enim non videat hoc quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inedia vel viae longioris labore deficiat, affectum esse et compassionem humanae fragilitatis? Quod vero de septem panibus et pisciculis paucis quatuor hominum millia saturavit, divinae opus esse virtutis? Mystice autem hoc miraculo designatur quod viam saeculi praesentis aliter incolumes transire nequimus, nisi nos gratia Redemptoris nostri alimento verbi sui reficiat. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam quinque panum ac duorum piscium distat, quod ibi littera Veteris Instrumenti spiritali gratia plena esse signata est, hic autem novi veritas ac gratia Testamenti fidelibus ministranda monstrata est. Sane utraque refectio in monte celebrata est, ut aliorum Evangelistarum narratio declarat: quia utriusque Scriptura Testamenti recte intellecta altitudinem nobis coelestium et praeceptorum mandat et praemiorum: utraque altitudinem Christi, qui est mons domus Domini, in vertice montium consona voce praedicat [Matth. I]. Qui enim aedificatam super se civitatem sive domum Domini, id est Ecclesiam, in altum bonorum extollit operum, et cunctis manifestam gentibus exhibet, ipse hanc ab infimis delectationibus abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis dato pignore cibi spiritalis accendit.
2 Misereor, inquit, super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via. Quare triduo turba Dominum sustinuerit, Matthaeus exponit plenius, qui ait: Et ascendens in montem, sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos, et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos [Matth. XV]. Turba ergo triduo Dominum propter sanationem infirmorum suorum sustinet, cum electi quique fide sanctae Trinitatis lucidi Domino pro suis suorumque peccatis, animae videlicet languoribus, perseveranti instantia supplicant. Item turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata quae perpetravit, per poenitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione atque in cogitatione convertit. Quos dimittere ieiunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via, quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sanctae pabulo dimittantur. Ne ergo lassentur in huius peregrinationis itinere, pascendi sunt sacra admonitione. Valde autem pensanda est pia sententia, quae processit ex ore Veritatis, qua dicitur:
3 Quidam enim ex eis de longe venerunt. Est enim qui nihil fraudis et nihil carnalis corruptionis expertus ad omnipotentis Dei servitium festinavit. Iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem coniugium expertus, ad ministerium spiritale conversus est. Neque iste venit e longinquo, quia usus coniunctione concessa per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas iniurias et violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt, atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur: hi videlicet ad Dominum de longinquo veniunt. Quanto enim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. Dentur ergo alimenta eis etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt ut in Deum vires reparent quas in flagitiis amiserunt. Item Iudaei quicunque in Christo crediderunt, de prope ad illum venerunt, quia legis et prophetarum erant litteris edocti de illo. Credentes vero ex gentibus de longe utique venerunt ad Christum, quia nullis paginarum sanctarum monumentis de eius erant fide praemoniti.
4 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt, Septem. Bene septem panes in mysterio Novi Testamenti ponuntur, in quo septiformis gratia Spiritus sancti plenius fidelibus cunctis et credenda revelatur et credita datur. Neque hordeacei fuisse produntur, sicut illi quinque de quibus sunt quinque hominum millia saturata, ne iterum sicut in lege vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur. Hordei enim medulla tenacissima palea tegitur.
5 Et praecepit turbae discumbere super terram. Supra in refectione quinque panum turba super fenum viride discumbebat, nunc ubi septem panibus reficienda est, supra terram discumbere praecipitur, quia per Scripturam legis carnis desideria calcare et comprimere iubemur. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria eius tanquam flos feni [Isa. XL]. In Novo autem Testamento ipsam quoque terram ac facultates temporales derelinquere praecipimur. Vel certe quia mons in quo turba dominicis panibus reficiebatur, altitudinem, ut supra diximus, Redemptoris nostri significat, ibi super fenum, hic super terram reficitur. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Hierusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur; hic autem, remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito, continebat.
6 Et accipiens septem panes, gratias agens, fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. Dominus accipiens panes dabat discipulis, ut ipsi acceptos turbae apponerent: quia spiritalis dona scientiae tribuens apostolis, per eorum ministerium voluit Ecclesiae suae per orbem vitae cibaria distribui. Quod autem fregit panes quos discipulis daret, apertionem designat sacramentorum, quibus ad perpetuam salutem nutriendus erat mundus. Cum enim ait ipse Dominus, Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare [Luc. X], quid nisi panem vitae nobis per se aperiendum demonstravit, et cuius interiora cernenda per nos ipsos penetrare nequivimus? Cui contra propheta miserabilem quorumdam famem deplorans, aiebat: Parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis [Thren. IV]. Quod est aliis verbis dicere: Indocti quaesierunt pabulum verbi Dei, quo ad virtutem bonae operationis convalescerent refici, nec erat, magistris deficientibus, qui eis Scripturarum arcana patefaceret, eosque ad viam veritatis institueret. Acceptis autem ad frangendum panibus, Dominus gratias agit, ut et ipse quantum de salute generis humani congaudeat, ostendat, et nos ad agendas semper Deo gratias informet, cum vel terreno pane carnem, vel animam coelesti superna gratia largiente reficimus.
7 Et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et iussit apponi. Si in panibus septem Scriptura Novi Testamenti designatur, in cuius lectione per gratiam sancti Spiritus internas mentium epulas invenimus, quid in pisciculis quos benedicens pariter Dominus turbae iussit apponi, nisi sanctos accipimus illius temporis quo eadem est condita Scriptura, vel quorum ipsa Scriptura fidem, vitam, et passiones continet? Qui de turbulentis huius saeculi fluctibus erepti, ac divina benedictione consecrati, refectionem nobis internam, ne huius mundi transeuntis excursu deficiamus, exemplo suae vel vitae praebuere vel mortis.
8 Et manducaverunt, et saturati sunt. Manducant de panibus Domini ac piscibus, et saturantur, qui audientes verba Dei, et exempla intuentes, ad profectum vitae correctionis per haec excitari atque assurgere festinant. Quibus apte congruit illud Psalmistae, Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum; qui requirent eum, vivet cor eorum in saeculum saeculi [Psal. XXI]. Quod est aperte dicere: Audient humiles verbum Dei, et facient, et ad laudem non suam, sed superni largitoris cuncta quae bene gerunt referent. Unde merito ad vitam interioris hominis aeternam, utpote pane vitae saturati, pervenient. Cui contra tardis auditoribus per prophetam exprobratur: Manducastis, et non estis saturati [Agg. I]. Manducant namque, et non saturantur, qui panem verbi Dei audiendo degustant, sed non faciendo quae audiunt, nihil ex his internae dulcedinis, quo cor ipsorum confirmetur, in ventrem memoriae recipiunt.
9 Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas. Quod turbis saturitatis superat, apostoli sustollunt, et septem sportas implent, quia sunt altiora perfectionis praecepta vel potius exhortamenta et consilia, quae generalis fidelium multitudo nequit servando et implendo attingere. Quorum exsecutio illos proprie respicit, qui maiore sancti Spiritus gratia pleni generalem populi Dei conversationem mentis atque operis sublimitate transcendunt, qualibus dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes [Matth. XIX]. Unde bene sportae, quibus dominicorum sunt condita fragmenta ciborum, propter septiformem Spiritus gratiam septem fuisse memorantur. Nam quia sportae iunco et palmarum foliis solent contexi, merito in sanctorum significatione ponuntur. Iuncus quippe super aquas nasci consuevit, palma vero victricem ornat manum. Et iunceis vasis recte comparantur electi, cum radicem cordis, ne forte ab amore aeternitatis arescat, in ipso vitae fonte collocant. Assimilantur et eis quae de palmarum sunt foliis contexta, cum indefectivam aeternae retributionis memoriam puro in corde retinent. Et bene turba, quamvis reliquias dominici prandii non caperet, manducasse tamen et saturata esse narratur: quia sunt nonnulli qui etsi omnia sua relinquere nequeunt, neque explere hoc quod de virginibus dicitur, Qui potest capere capiat [Matth. XIX], caeteraque huiusmodi: tamen esurientes et sitientes iustitiam saturantur, cum audiendo mandata legis Dei ad vitam perveniunt aeternam [Matth. V].
10 Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia, et dimisit eos. Bene quatuor millia, ut ipso etiam numero doceret evangelicis se pastos esse cibariis.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA V. IN DOMINICA QUINTA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA VII. IN DOMINICA OCTAVA POST TRINITATEM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6