monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA IV. IN DOMINICA QUARTA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA VI. IN DOMINICA SEPTIMA POST TRINITATEM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA V. IN DOMINICA QUINTA POST TRINITATEM.

0 LUC. V. In illo tempore, cum turbae irruerent ad Iesum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth, etc.
1 Stagnum Genesareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis; sed mare Galilaeae ab adiacente provincia dictum, mare Tiberiadis a proxima civitate, quae olim Chennereth vocata, sed ab Herode tetrarcha instaurata, in honorem Tiberii Caesaris Tiberias est appellata. Porro Genesas a laci ipsius natura, qua crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur, Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram dicitur. Neque enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus agitatur, haustu dulcis et ad potandum habilis. Sed Hebraeae linguae consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur. Qui lacus interfluente Iordane centum quadraginta stadiis in longitudinem, et quadraginta extenditur in latitudinem. Quia ergo stagnum sive mare praesens saeculum designat, Dominus secus mare stat postquam vitae labentis mortalitatem devincens, in ea qua passus est carne stabilitatem perpetuae quietis adiit. Turbarum conventus ad eum, gentium in fide concurrentium typus est, de quibus Isaias: Et fluent, inquit, ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini [Isai. II].
2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum. Duae naves secus stagnum positae circumcisionem et praeputium figurant: quas bene Iesus vidisse perhibetur, quia in utroque populo novit Dominus qui sunt eius, eorumque cor a fluctibus saeculi huius ad futurae vitae tranquillitatem quasi ad soliditatem littoris videndo, hoc est, misericorditer visitando provehit.
3 Piscatores autem descenderant, et lavabant retia. Piscatores sunt Ecclesiae doctores, qui nos rete fidei comprehensos, et de profundo ad lumen elatos, quasi pisces littori, sic terrae viventium advehunt. Quasi enim quaedam retia piscantium sunt complexae praedicantium dictiones, quae eos quos ceperint in fide non amittant: unde et retia quasi retinentia sunt vocata. Sed haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur, quia non omne tempus est habile doctrinae, sed nunc exerenda lingua doctori, nunc suimet cura gerenda.
4 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens, docebat de navicula turbas. Navis Simonis est Ecclesia primitiva, de qua Paulus ait: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes [Galat. II]. Bene una dicta, quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una [Act. IV]. De qua docebat turbas, quia de auctoritate Ecclesiae docet usque hodie gentes.
5 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Quod primo rogavit Simonem navem a terra reducere pusillum, significat temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in protunda sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant, vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut quod dicit item Petro, Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes quibus postea praedicatum est pertineat.
6 Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam [Psal. CXXVI]: nisi Dominus cor illustraverit auditorum, doctor in nocte laborat; nisi in verbo gratiae supernae laxata fuerint instrumenta disputationum, frustra vocis suae praedicator iaculum mittit. Quia fides populorum non sapientia verbi compositi, sed divinae vocationis munere provenit.
7 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Rumpebatur autem rete eorum. Prae multitudine piscium rete rumpebatur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis, quia suos Dominus etiam inter persequentium scandala servat.
8 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. Alia navis, ut praediximus, est Ecclesia de gentibus, quae et ipsa, non sufficiente una navicula, piscibus impletur electis: quia novit Dominus qui sunt eius, et apud ipsum certus est suorum numerus electorum [II Tim. II]. Dumque tot in Iudaea credituros non invenit, quot ad fidem vitamque praedestinatos novit aeternam, quasi aliae navis receptacula piscibus quaerens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet. Et bene rupto rete socia navis advocatur, quoniam ante Iudas proditor, ante Simon Magus pisces nequissimi capti sunt, ante Ananias et Saphira fidei rete subdole tentabant ingredi [Act. V ] [et VIII]: ante, ut Ioannes testatur, multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant [Ioan. VI]: ac deinde Barnabas et Paulus ad gentium sunt apostolatum segregati [Act. XIII].
9 Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. Harum impletio navium usque in finem saeculi crescit: sed quod impletae merguntur, hoc est, in subversione premuntur (non enim submersae, sed tamen sunt periclitatae), Apostolus exponit, dicens: In novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc. [II Tim. III]. Nam mergi naves, est homines in saeculum, ex quo elati per fidem fuerant, morum pravitate relabi. Quales et ipse Petrus adhuc in infirmitate positus, hoc loco demonstrat. Unde sequitur:
10 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Quia carnales quique in Ecclesia regimen spiritalium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se quodammodo repellunt. Non enim hoc voce linguae dicunt bonis ministris Dei, ut eos a se repellant, sed voce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo vehementius quo deferunt eis honorem, et tamen factis suis a se recedere admonent, ut honorificentiam eorum significaverit Petrus cadens ad pedes Domini, mores autem in eo quod ait: Exi a me, Domine, quia peccator homo sum. Quod tamen quia non fecit Dominus, non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus perduxit, significat in bonis et spiritalibus viris non esse oportere hanc voluntatem. ut peccatis turbarum commoti, quod quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant.
11 Et ait ad Simonem Iesus: Noli timere. Confortat Dominus timorem carnalium, animosque fragilium consolando erigit, ne quis vel de suae conscientia culpae tremens, vel de aliorum innocentia stupens, sanctitatis iter formidet aggredi. Quod autem sequitur:
12 Ex hoc iam homines eris capiens. Ad ipsum Petrum specialiter pertinet. Exponit enim ei Dominus quid haec captura piscium significet, quod videlicet ipse sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines: totusque facti huius ordo quid in Ecclesia, cuius ipse typum tenet, quotidie geratur ostendat. Quod vero subiungitur,
13 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. Potest significare finem temporis quo ab huiusmodi salo, qui Christo inhaeserint, penitus recessuri sunt. Sciendum est autem hanc eamdem non esse lectionem, qua Matthaeus et Marcus binos de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde filios Zebedaei a Domino narrant esse vocatos [Matth. IV, ] [Marc. I]. Non enim eos Lucas nunc a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus, insinuat. Quod non ita dictum est, quasi iam pisces nunquam esset capturus, nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos. Unde datur intelligi, eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret, quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit [Ioan. XXI]. Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac iubentem ut sequerentur.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA IV. IN DOMINICA QUARTA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA VI. IN DOMINICA SEPTIMA POST TRINITATEM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5