Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA IV. IN DOMINICA QUARTA POST TRINITATEM.
0 | LUC. VI. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Nolite iudicare, et non iudicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini, etc. |
1 | Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos [Matth. VII], de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt stupra, vel blasphemiae, vel furta, vel ebrietas, et si qua sunt talia, de quibus nobis iudicare permittitur. De genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscentiae quicunque humani cibi indifferenter sumi, prohibet Apostolus iudicari eos qui carnibus vescebantur, et vinum bibebant, ab eis qui se ab huiusmodi alimentis temperabant. Qui manducat, inquit, non manducantem non spernat [Rom. XIV]; et qui non manducat, manducantem non iudicet. Ad hoc pertinet etiam illud, quod alio loco dicit: Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis [I Cor. IV]. Sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quae et bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus. Horum autem veniet tempus ut iudicentur, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis. Duo sunt autem in quibus temerarium iudicium cavere debemus, cum incertum est quo animo quidque factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit, qui nunc vel malus vel bonus apparet. |
2 | Dimittite, et dimittemini; date, et dabitur vobis. Dimittere nos iniurias, dare beneficia iubet, ut et nobis peccata dimittantur, et vita detur aeterna. Qua sententia brevi, sed eximia, cuncta quae latissime de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit: |
3 | Mensuram bonam, confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Huic simile est quod alibi dicit: Ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula [Luc. XVI]. Non enim pauperes ipsi, sed Christus mercedem his qui eleemosynam facere, redditurus est. Quam tamen in sinum dare dicuntur, quia promerendae illius occasionem debere, cum vel egentes misere, vel improbe saevientes, fortiorum sunt et tolerati patientia, et beneficientia sustentati, et ad ipsam aliquoties fidem dulci gratia provocati. |
4 | Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Et Apostolus ad eleemosynam Corinthios hortans, inter alia dicit: Hoc autem dico, qui parce seminat, parce et metet. Et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. [II Cor. IX]. Potest autem et de omnibus quae mente, manu, lingua gerimus accipi: Quia tu reddes singulis, inquit, secundum opera eorum [Psal. LXI]. |
5 | Dicebat autem illis et similitudinem: Nunquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadent? Sensus huiusce sententiae pendet ex superioribus, ubi de danda eleemosyna et iniuria dimittenda praecipitur. Si te, inquit, ira contra violentum, et contra petentem philargyria caecaverit, nunquid tua mente vitiata vitium eius curare poteris? Aut ille solus qui iniuriam fecit, et non tu etiam qui ferre nesciebas, reus deputaberis? At si mitem te tranquillique pectoris eius improbitas invenerit, et ille ad poenitentiam movebitur, et tu patientiae praemio donaberis, quia caecum vidente oculo, hoc est, corde sereno, ducere curabas ad lumen. |
6 | Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius. Si magister, qui utique, quasi Deus, potuit non suas ultum ire iniurias, sed ipsos maluit insecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur. |
7 | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? Et hoc ad superiora respicit, ubi caecum a caeco duci, id est, peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit. Multi enim superbia, vel odio, philargyria, vel avaritia, vel alio quolibet crimine praeventi, levia haec aut nulla iudicantes, acerrime corripiunt eos, quos subita viderint ira turbatos, oculum mentis a solito puritatis statu quasi festuca irruente mutasse; atque immemores dominici praecepti quo ait: Nolite condemnare, et non condemnabimini, magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere. |
8 | Et quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine eiiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Haec cum fratre agis, si (verbi gratia) quod ira ille peccavit, tu odio reprehendis. Quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat atque odium. Odium est enim ira inveterata, quasi quae vetustate ipsa tantum acceperit, ut merito appelletur trabes. Fieri autem potest, ut si irascaris homini, velis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere. Et ideo impossibile dicitur ut festucam fratris oculo demat, qui suo trabem gestat in oculo. |
9 | Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Id est, primo abs te expelle odium, et deinceps poteris iam eum quem diligis emendare. Et est vere multum cavendum et molestum hypocritarum, id est, simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes, odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt. Et ideo pie cauteque vigilandum est, ut cum aliquem reprehendere vel obiurgare necessitas coeperit, primo cogitemus utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus, vel quo iam caruimus. Et si nunquam habuimus, cogitemus, et nos homines esse, et habere potuisse. Si vero habuimus et habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut obiurgationem non odium, sed misericordiam, praecedat, ut sive ad correctionem eius, propter quem id facimus, sive ad perversionem valuerit (nam incertus est exitus) nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus neque obiurgemus, sed tamen congemiscamus, et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus. Raro ergo et magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis non nobis, sed Deo, ut serviamus instemus; ipse enim est finis, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro invidentiae, vel malitiae, vel simulationis, ut videamus eiicere festucam de oculo fratris. |