Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA II. IN DOMINICA SECUNDA POST TRINITATEM.
0 | LUC. XIV. MATTH. XXII. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis similitudinem hanc: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Et reliqua. |
1 | Quis est iste homo, nisi ille de quo per prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognoscit eum? Qui fecit coenam magnam, quia satietatem nobis internae dulcedinis praeparavit. Qui vocat multos, sed pauci veniunt. Quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt, aeterno eius convivio male vivendo contradicunt. |
2 | Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia. Quid hora coenae nisi finis est mundi? in quo nimirum nos sumus sicut iamdudum Paulus testatur, dicens: Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt [I Cor. X]. Si ergo iam hora coenae est cum vocamur, tanto minus debemus excusare convivio Dei, quanto propinquasse iam cernimus finem saeculi. Idcirco autem hoc convivium Dei non prandium, sed coena nominatur, quia post prandium coena restat, post coenam vero convivium nullum restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit ut hoc non prandium, sed coena vocaretur. Sed quis per hunc servum qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, nisi praedicatorum ordo signatur? Ad repellendum autem fastidium nostrum iam parata sunt omnia, quia ad abstergendum mentis nostrae teporem in coena Dei ille nobis singularis agnus occisus est, qui tulit peccata mundi. |
3 | Et coeperunt simul omnes excusare. Offert Deus quod rogari debuit, non rogatus dare vult quod vix sperari poterat. Quia dignaretur largiri postulatus, contemnitur vero paratus, delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. Sed dicunt aliqui, Excusare nolumus; ad illud enim supernae refectionis convivium et vocari et pervenire gratulamur. Qui verum profecto dicunt, si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritualibus occupantur. Unde hic quoque ipsa excusantium causa subiungitur, cum protinus subinfertur: |
4 | Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam: rogo te, habe me excusatum. Quid per villam nisi terrena substantia designatur? Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam. |
5 | Et alter dixit: Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Quid in quinque iugis boum, nisi quinque corporis sensus accipimus? qui recte quoque iuga vocati sunt, quia in utroque sensu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, quia comprehendere nesciunt interna, sed sola exteriora cognoscunt, et deserentes intima, ea quae extra sunt, tangunt, recte per eos curiositas designatur. Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cuiuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit. Propter hoc namque et de eisdem quinque iugis boum dicitur, Eo probare illa, quia, videlicet, aliquando pertinere probatio ad curiositatem solet. Sed notandum quod et is qui propter villam, et is qui propter probanda iuga boum, a coena sui invitatoris excusat, verba humilitatis permiscet, dicens: |
6 | Rogo te, habe me excusatum. Dum enim dicit rogo, et tamen venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. Et ecce hoc diiudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae diiudicat, agere desistit. Nam dum cuilibet perverse agenti dicimus: Convertere, Deum sequere, mundum relinque, ubi hunc nisi ad dominicam coenam vocamus? Sed cum respondet: Ora pro me, quia peccator sum, hoc facere non possum, quid aliud agit nisi rogat et excusat? dicens namque Peccator sum, humilitatem insinuat; subiungens autem Converti non possum, superbiam demonstrat. |
7 | Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Quid per uxorem, nisi voluptas carnis accipitur? Nam quamvis bonum sit coniugium, atque ad propagandam sobolem providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis; et ideo per rem iustam significari potest non incongrue res iniusta. Ad coenam nos ergo aeterni convivii summus paterfamilias invitat, sed dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat, alterius etiam mentem voluptas carnalis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non festinat. |
8 | Et reversus servus, nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc. Ecce qui terrenae substantiae plus iusto incubat, venire ad dominicam coenam recusat; qui labori curiositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit; qui carnalibus desideriis inhaeret, spiritalis convivii epulas respuit. Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur. Cur hoc? quia, iuxta Pauli vocem, Infirma mundi eligit Deus, ut confundat fortia [I Cor. I]. Pauperes autem et debiles dicuntur, qui iudicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt; caeci vero sunt, qui nullum ingenii lumen habent; claudi quoque qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque peccatores sunt, qui invitantur et veniunt; sed peccatores superbi respuuntur, et peccatores humiles eliguntur. Hos itaque eligit quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. Pauperes et debiles, caeci et claudi vocantur, et veniunt, quia infirmi quique atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Sed, ductis ad coenam pauperibus, quid puer subiungat audiamus: |
9 | Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Multi tales ad dominicam coenam ex Iudaea collecti sunt, sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit, locum superni convivii non implevit. Intravit iam frequentia Iudaeorum, sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium. Unde et eidem servo dicitur: |
10 | Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum de vicis et plateis ad coenam Dominus invitat, illum videlicet populum designat, qui tenere legem sub urbana conversatione noverat. Cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est, gentilem quaerit. Notandum vero quod in hac invitatione tertia non dicitur invita, sed compelle intrare. Nam sunt nonnulli qui bona facienda intelligunt, sed haec facere desistunt. His, ut superius diximus, plerumque contingit ut eos in carnalibus desideriis suis mundi huius adversitas feriat. Saepe namque aut longa aegritudine tabescunt, aut afflicti iniuriis concidunt, aut percussi gravioribus damnis affliguntur, seque ipsos in suis desideriis reprehendentes ad Dominum corda convertunt. Qui ergo huius mundi adversitatibus fracti, ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, quid isti nisi compelluntur ut intrent? Sed valde est tremenda sententia, quae protinus subinfertur. Ait enim: |
11 | Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. Ecce per se vocat, per angelos vocat, per patres vocat, per prophetas vocat, per apostolos vocat, per pastores vocat, plerumque per miracula vocat, plerumque per flagella vocat, aliquando per huius mundi prospera vocat, aliquando per adversa; nemo contemnat, ne dum vocatus excusat, cum voluerit intrare, non valeat. |